Imágenes de páginas
PDF
EPUB

singulis annis apud Castridunum, in Burgo meo novo ante furnum, in festo nativitatis beate Marie in septembri persolvendos. Si vera furna, molendina, decimas, terragia, census, oblitas, tensamenta et hujusmodi redditus eosdem adquirere contigerit, si per venditionem adquisierint, ego, vel heredes mei, habebimus pretii quintam partem. Si per donationem, aut per mutationem vel aliquocumque modo per tres viros legitimos de communi consensu electos estimabuntur res adquisite et de summa estimationis inde facte per illos tres, vel per duos ex ipsis, si tertius non consenserit, ego et heredes mei habebimus similiter quintam partem. Ne vero processu temporis hec mea liberalis elemosina oblivioni possit tradi, aut, quod absit, seu per heredes meos vel successores meos aliquatenus immutari, presentes litteras dicte domui dedi sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini M°. CC. XX° tertio, mense primo post mortem karissime Emme uxoris mee.

CXXXI.

De Ursione, Domino Fractevallis (1).

1224.

Reverendo domino suo, Galterio (2),... quam vestro usus consilio facere distulistis. Cum igitur secundum consuetudinem terre vestre quilibet possit dare elemosinam feodi sui quintam partem si velit, et donum istud non sit vicesima pars feodi quod a vobis teneo, tamquam dominum meum ligium vos requiro, quatinus illud ratum et gratum habeatis et per vestras patentes litteras confirmetis. Auctum anno Domini M. CC. XX°. quarto.

CXXXII.

Do Ursione, Domino Fractevallis (3).

1224.

Karissimo domino suo Galterio (4), illustri Blesis comiti et domino de Avennis, Ursio de Mellaio, dominus Fractevallis salutem et paratum ob

(1) Copies du XIII° siècle, A. 3, no 149, et A. 5, no 3; du xvire, A. 7, n° 163; du xviii, A. 8, no 145, et B. 711, no 4.

(2) Voyez la note 4 ci-après. Cette requête est, sauf la fin, identique comme texte à celle qui suit.

(3) Copies du XIII° siècle, A. 3, no 150, et A. 5, no 4; du xviio, A. 7, n. 165; du xvIII, A. 8, n° 146, et B. 711, no 3.

(4) Gauthier d'Avesnes, époux de la comtesse Marguerite, qui succéda à son neveu Thibault VI en 1218.

sequium. Diu est quod ore proprio et per litteras tanquam dominum meum ligium requisivi quatinus donum quod feci domui elemosinarie Castriduni trecentis nemorum arpentis in mea foresta Fractevallis sitis, ratum habetis et gratum et illud amore mei garantizandum manucapere, et tanquam dominus meus ligius dignaremini confirmare. Quod huc usque visum est plus alieno quam vestro usus consilio, facere distulistis. Adhuc vero per istas patentes litteras vos requiro tanquam dominum meum ligium quatinus divine pietatis intuitu et ad precium mearum instantiam hoc donum meum ratum habeatis et gratum et illud confirmare velitis, et manucapere garantizandum, vestras patentes litteras fratribus dicte domus in testimonium super hoc conferentes. Actum anno Domini M°. CC°. XX• quarto.

CXXXIII.

De dono Caufridis de Rua (1).

1224.

Universis Xristi fidelibus presentem paginam inspecturis, Guillermus, domus elemosine Castriduni minister, cum universitate ejusdem domus totius capituli in Domino salutem et orationem munus. Noverint universi, quod nos, amore Dei et pietatis intuitu, assensu et voluntate totius nostri capituli, recepimus in fratrem Gaufridum de Rua, militem, nostrum karissimum, eidem concedentes tam spiritualium quam temporalium fide osculantes participationem. Denique vero, dictus Gaufridus, Deum habens pro oculis, indigentiam nostrorum pauperum considerans et agnoscens, ob redemptionem anime sue et antecessorum suorum contulit eisdem pauperibus, in perpetuam elemosinam, centum libras ad nemus de Bellofago adquirendum. Contulit etiam dictis pauperibus quamdam vineam sitam in colle Sancti Egidii apud Castrumdunum in censiva monalium Sancti Aviti. Dedit insuper prefatis pauperibus, triginta solidos censuales sitos apud Guerarderiam in parochia de Connant in omni tenemento et tota terra eidem tenemento pertinenti. Preterea sciendum est quod de dictis denariis in die anniversarii prefati Gaufridi erogabuntur in pictantiam dictorum pauperum Domus nostre viginti solidi, et alii decem solidi dabuntur presbiteris et clericis qui intererunt ad ejus anniversarium celebrandum. Nos autem, dicti G. piam attendentes voluntatem, ad instantiam et preces ipsius, eidem statuimus unum de fratribus nostris capellanum perpetuum qui in domo nostra elemosina Castriduni, et non alibi, continuam faciens mansionem, di

(1) Copies du xïïï* sièole, A. 3, no 56; du xvïìo, A. 8, no 22 et B. 712.

vina tenebitur celebrare; eidem capellano concedentes prefatam capellam ab eodem Gaufrido nobis collatam, ad vestem illius capellani ex ipsius proventibus perquirendam. Ita tamen, quod ipse capellanus dictam capellam propriis sumptibus excolet et in bono statu conservabit. In hoc autem officio, primus est institutus capellanus, Andreas Scripba, frater noster; quo mortuo, cum consilio amicorum sepedicti Gaufridi, alius substituetur ex nostro capitulo capellanus. Ut autem hoc ratum maneat et inconcussum, presentes litteras super hoc confectas, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno incarnationis Dominice, millesimo ducentesimo vicesimo quarto.

CXXXIV.

De dono Matildis La Rousele (1).

Octobre 1225.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis, salutem in Domino. Noverint universi, quod Matildis la Rousele in mea presentia pro anime sue et antecessorum suorum remedio dedit et irrevocabiliter concessit Deo et pauperibus domus Elemosine de Castroduno, in puram et perpetuam elemosinam medietatem cujusdam platee infra muros Castriduni..... vico in censiva Beati Andree sitam, medietatem videlicet propinquiorem domui Ogeri le Guinphe, pro anniversario suo in ecclesia Beati Nicholai annuatim celebrando, volens et concedens quod si forte contingeret quod heredes sui sive successores sui donum illud in irritum revocarent, quarta pars hereditatis ubicumque sita, ad predictam domum Elemosine [pertineret]. Datum anno Domini Mo. CC. XX°. quinto, mense octobris.

CXXXV.

De uno sextario redditus super Baatarderiam juxta Libovillam (2).

Février 1226.

Ego, Hugo de Boloria, miles, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, laudante et concedente uxore mea Helisente, dedi et in puram ac perpetuam elemosinam assignavi Deo et pauperibus infirmis sancte do

(1) Copie du XIe siècle, A, 6, no 54.

(2) Copies du XIe siècle, A. 3, no 132; du xvi, A. 8, nos 130 et 257.

mus Elemosine Castriduni, unum sextarium redditus annui super terram totam meam de Baatarderia, annis singulis apud Baatarderiam in festo sancti Remigii libere et pacifice in perpetuum capiendum. Quod ut in perpetuum stabile duret ac firmum, ego litteris id ipsum presentibus commendavi ac sigilli mei presentis munimine roboravi. Actum anno gratie M. CC. vicesimo sexto, mense februarii.

CXXXVI.

De sexaginta solidis de forestagio vicecomitis (1).

1226.

Ego Gaufridus (2), vicecomes Castriduni, omnibus tam futuris quam presentibus, notum facio quod pro remedio anime mee et antecessorum meorum, laudante et concedente Clemencia, quondam comitissa Blesensi, uxore mea, in puram et perpetuam elemosinam Deo et pauperibus Elemosine Castriduni sexaginta solidos annui redditus dedi et concessi, et capiendos assignavi in forestagio meo proprio festivitate sancti Amdree apostoli singulis annis. Quod ut ratum et stabile permaneret, litteras meas presentes dedi sigilli mei munimine roboratas. Actum apud Vindocinensi anno gratie M°. CC. XX°. VIo.

CXXXVII.

De dono Hersendis de Tesval (3).

Mars 1227.

Universis presentes litteras inspecturis, Hersendis de Tesval, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod ego, pro salute anime mee et Guillermi mariti mei, et heredum meorum, dedi et concessi, domui Dei pauperum de Castroduno, sex solidos et unum denarium in puram elemosinam annuos in quadam domo que fuit Herberti Fulconis ad festum sancti Remigii in dicta domo capiendos. In cujus rei testimonium, prefate domui presentem dedi cartam sigilli mei munimine roboratam. Actum anno gratie M°. CC°. XX. septimo, mense martii, apud Mortaigne.

(1) Original, A. 18. — Copie du x1° siècle, A. 3, no 24. — Vidimus de 1369, A. 83. - Copies du xvII° siècle, A. 7, no8; du xvi11o, A. 8, nos 52 et 171.

(2) Geoffroy V.

(3) Copies du XIII° siècle, A. 3, no 67; du xvïìo, A. 8, no 83.

CXXXVIII.

De dono Odonis Borrelli militis de Curia Alani (1).

Novembre 1227.

Ego Odo Burrelli, miles, de Curia Alani, notum facio omnibus ad quos presentes littere pervenerint, quod ego pono in vadio in manu magistri et fratrum domus Dei de Castroduno, molendinum de Varenna in quo dicti magister et fratres dicte domus percipiunt duos modios ybernagii in elemosina. Tali pacto quod ipsi percipient omnes proventus molendini excepta parte Gaufridi Tiher molendinarii, tam pro capitali suo profito ad dictum molendinum resarciendum quam pro defectu redditus elemosine quem in meo tempore sustinuerint, quoadusque quidquid de suo miserint et de defectu duorum transactorum annorum in meo tempore scilicet quatuor modios annone rehabuerint. In cujus rei memoriam et testimonium, presens scriptum sigilli mei munimine volui confirmare. Anno actum Domini Mo. CCo. XXo. septimo, mense novembris.

CXXXIX.

De prebenda ecclesie Beati Amdree Castriduni (2).

Septembre 1228.

G. decanus et capitulum ecclesie Beati Amdree de Castroduno, universis tam futuris quam presentibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Ad universorum notitiam volumus pervenire quod nos, pie et honeste petitioni magistri et fratrum domus elemosinarie Castriduni grato concurrentis assensu capituli nostri, prefate domui et fratribus ejusdem domus unam concessimus in nostra ecclesia prebendam in perpetuum possidendam. Et illam percipient in decimam de Guillart donec nostre ecclesie prebende, ad certum munerum redigantur. Quo munero firmato et confirmato, dicti fratres cum ecclesie canonicis fructus communiter percipient prebendales. Et tunc dicta decima deveniet in communi ita quod quicumque a modo dicte domus erit magister, ecclesie nostre deserviet loco suo juxta numerum sacerdotum nostrorum, primo tamen ab eo prestito sacramento quod servicium et statuta eccle

(1) Copies du x1o, A. 3, no 142; du xvi®, A. 7, no 139; du xvIII, A. 8, no 138. (2) Copie du XIe siècle, A. 3, no 118.-Vidimus du xvII®, A. 42.- Copie du XVIIIo, A. 8, n° 12.

« AnteriorContinuar »