Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sie fideliter observabit; et in nostra ecclesia per se vel per alium presbiterum fratrem dicte domus in sua deserviat septimana, tanquam canonicus percipiet portionem, extra vero suam septimanam in eisdem distributionibus nichil percipiet, nisi in eadem ecclesia deserviat per se ipsum. Stallum habebit in choro, sed vocem in capitulo non habebit. Volumus et concedimus quod, quidquid dicta domus elemosinaria in censivis nostris poterit adipissci, habeat et pacifice possideat in futurum, salvo tamen censu nostro, illis quique ad censum nostrum dignoscuntur pertenire. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli capituli nostri munimine fecimus roborari. Anno Domini Mo, CCo. XXo. octavo, mense septembris.

CXL.

Margarita comitissa Blesensis donavit quinquaginta et duas libras in tribus bannis Castriduni (1).

1228.

Ego, Margarita (2), comitissa Blesensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Noverit universitas vestra, quod ego, pro remedio anime mee et parentum meorum concessi et irrevocabiliter donavi Domui Elemosinarie Castriduni, quinquaginta et duas libras dunensis monete annui redditus in perpetuum percipiendas in tribus bannis meis Castridunensibus. Scilicet in banno Passce decem libras, in banno Pentecoste decem libras, in banno Natalis Domini duodecim libras, et in tensamento et redditus que habeo super burgum Chamarcii viginti libras in festo Omnium Sanctorum. De quibus viginti solidi unaquaque septimana in pitanciis pauperum ejusdem domus expendentur; scilicet die Lune, die Mercurii, die Veneris, die sabbati. Si autem, quoquo casu concrugente, non possit prefatus redditus in locis presignatis vel plene vel omnino inveniri, volo et precise precipio quod in residuis redditibus meis, omnino perficiatur, Castriduni; ita quod memorati redditus prefati pauperes singulis annis in nullo patientur defectum. Volens item indempnitati ipsorum et paci prebemus providere, precipio quod si prefati redditus requirentibus non reddentur, ballivus vel quilibet alius per cujus hoc contigerit defectum, vel ipse dominus, si requisitum redditum non fuerit, quinquaginta solidos pro pena solvet per ma

(1) Original, A. 19. — Copies du x siècle, A. 3, no 154, et A. 5, no 11; du xviio, A. 7, n° 4; du xvIII, A. 8, no 76.

(2) A la mort du comte Louis, ses deux tantes Isabelle et Marguerite, filles du comte Thibaut V le Bon, se partagèrent sa succession. Isabelle, veuve de Sulpice III d'Amboise, devint comtesse de Chartres. Marguerite, femme de Gautier d'Avesnes, prit possession du comté de Blois, dont le Dunois faisait partie. (Voyez L. Merlet, Inventaire des archives hospitalières de Châteaudun, introduction, p. x.)

num procuratoris domus supradicte pauperibus solvendos. Hanc autem donationem meam nisi forsitan inspiratione divina in majorem eis quibus donavi utilitatem mutaneio habeo et ab hominibus haberi volo per ultima voluntate de prefato quoque redditu ex integro quantumcumque de jure poteri ad opus dictorum pauperum me desessivi et de cetero tempore dicte domus constituo et confiteor ipsam me possidere (1). Volo etiam, quod si littere alique de donatione redditu prefate domui nomine meo singulariter date ante istas invente fuerint ex hac die nulle sint et in irritum revocentur, quod si forte, maritus meus, vir nobilis, Galterius, comes Blesensis, hanc donationem meam confirmare voluerit, volo nichilominus et precise precipio ut quicumque et quantumcumque de jure poterit, hec donatio perpetuam obtineat firmitatem. Volo etiam et precise precipio ut quicumque procurator exstiterit supradicte domus in initio sue procuratorie et alii officiales et ministri dicte domus, fratres etiam et sorores juramento se astringant quod predictos redditus in alios usus quam in pitanciis pauperum non convertent, et aliquatenus nisi jurare voluerint prefati redditus per manus illorum non expendentur sed per manum alicujus fidelis viri, ad hoc idem per episcopum Carnotensem quicumque pro tempore fuerint deputati. Concessit autem libere michi et pietatis intuitu capitulum dicte domus, quod post obitum meum singulis annis meum facient anniversarium et expresse nomen meum in vita mea in memento pro vivis, et post obitum in memento fidelibus. Diebus etiam singulis quibus pauperes pitanciam de redditu prenotato percipient, dicet unusquisque pauperum, tam in vita mea quam post mortem, quinquies Ave Maria et quinquies Pater noster. Quod ut ratum et firmum maneat inperpetuum, presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno incarnationis Domini Mo. CC°. XX°. octavo.

CXLI.

De quinque solidis redditus in censibus de Moreheria (2).

Février 1229.

Garinus Morehier, miles, universis presentes litteras inspecturis, salutem in vero salutari. Noverint universi quod cum Garinus Morehier avus meus et Robertus Morehier pater meus, pro salute et remedio animarum suarum, dedissent ad vitam suam pauperibus domus Elemosinarie de Castriduno quinque solidos annui redditus, ego, bonis eorum

(1) Une erreur a du être commise dans la première copie et reproduite dans les suivantes. Nous reproduisons cette phrase telle qu'elle est, bien qu'elle nous paraisse inintelligible. (2) Original, B. 178. - Copie du xe siècle, A. 3, no 105. Vidimus de 1366, A. 85. Copies du XV11° siècle, A. 7, no 33 ; du xvine, A. 8, no 106 et 178.

succedens tanquam heres, factum istud considerans esse pium et favorabilem,sequi volens horum vestigia et doctrinam dicte, domui Elemosinarie quinque solidos annui redditus non solummodo ad vitam meam sed in perpetuum contuli et concessi, in censibus meis de Moreheria annuatim percipiendos et die dominica proxima post festum Omnium Sanctorum dicte domui persolvendos. Hanc autem donationem et elemosinam nobilis domina Katherina, uxor mea, et heredes mei, laudaverunt et etiam spontanei concesserunt. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras donum meum et elemosinam confirmantes sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo. CCo. XXo. nono, mense februario.

CXLII.

De duobus denariis super domum Martini Quadrigarii in valle Sancti Aniani (1)

Mars 1229.

Ego Johannes Boguerel, miles, omnibus presentes litteras inspecturis, notum facio quod Gaufridus de Arroto, in presentia constitutus, prece et voluntate mea, et assensu et voluntate uxoris sue, Johanne, filio suo primogenito, et aliis filiis suis fide media concedentibus, dedit in puram elemosinam et concessit Martino Quadrigario et heredibus suis duos denarios quos dictus Gaufridus habebat de censu in domo dicti Martini. Ita, quod dictus Martinus dicto Gaufrido quatuordecim solidos dunensium et sex denarios jam solutos, et ego Johannes Boguerel, miles, et Hodeburgis, uxor mea, de cujus feodo denarii movent, et filii mei, et voluntate dicti G. hanc elemosinam sepedicto Martino manucepimus garantizandam. Et ut ratum et stabile permaneat, ad petitiones sepedicti Gaufridi de Arroto, litteras dedi sepedicto Martino sigilli mei munimine roboratas. Datum anno Domini Mo. CC. XX°. IX°., mense martio.

CXLIII.

De nundinis in festo Beati Nicholai (2).

Juillet 1229.

Ego Gaufridus, vicecomes Castriduni (3), notum facio tam presentibus quam futuris, quod laudante et concedente Clemencia, uxore mea,

(1) Copie du XIe siècle, A. 3, n. 112.

(2) Original, A. 27. - Copies du XIII° siècle, A. 3, no 157, et A. 5, no 33; du xvi, A. 8, n° 26.

(3) Geoffroy V.

quondam comitissa Blesensis, donavi pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum domui elemosinarie Castriduni, nundinas unius diei apud Castrumdunum, cum salvo conductu mercatorum euntium ad nundinas et redeuntium, jus capiendum et faciendum singulis annis in perpetuum in die festi beati Nicholai hyemalis. Assignavi etiam dictas nundinas habendas ad easdem consuetudines ad quas elemosinarii dicte domus possident nundinas ex donatione patris mei felicis memorie in festo beate Marie Magdalene salvis omnibus justiciis meis, excepta justicia consuetudinum nundinarum : ita ut elemosinarii prefati nundinas in propria manu sine venditione inde facte et sine alterius omni participatione semper teneant. Si enim aliquomodo contingeret quod dicti elemosinarii aliquem secum constituerent nundinarum, donum meum rediret in irrutum et nundine ulterius non durarent. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Datum apud Montem Duplicem, anno Domini M°. CC. XX. nono, mense julii.

CXLIV.

De domibus in foro Castriduni sitis (1).

Juillet 1229.

Goherius decanus Castriduni, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod Mauricius de Turchepot, in nostra presentia constitutus, quidquid juris habebat in duabus domibus sitis in foro Castriduni, scilicet censum et festagium et ea que ad censum pertinent, vendidit magistro et fratribus domus elemosine de Castroduno pro undecim libris dunensium jam solutis. Hanc autem venditionem voluerunt et spontanee concesserunt, Ysabella, uxor dicti Mauricii, et Robertus de Ruchevilla, frater dicte Ysabelle, de cujus feodo esse dinosscitur censiva nominata. Predicti vero Mauricius et Ysabella, uxor ejus, in manu nostra fidem corporalem dederunt, quod in dicta censiva nichil de cetero reclamabunt, non dictos magistrum et fratres super hoc molestabunt aut facient molestari, sed omne jus suum quod in dictis domibus percipere consueverunt, sepedictis magistro et fratribus quitantes penitus, eisdem concesserunt in perpetuum pacifice possidendum. Nos vero, ad petitionem ac preces predictorum Mauricii, Ysabelle et Roberti, in cujus rei testimonium et munimen, predictis magistro et fratribus presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine confirmatas. Actum anno Domini Mo. CCo. XXIX., mense julio.

(1) Copies du x1° siècle, A. 3, no 68 et 74; du xvII°, A. 12, no 3; du xvino, A. 8, no84.

CXLV.

De redditu in parvo molendino de Paupere Sacco juxta Cherreium (1).

Mars 1230.

Ego Clemencia (2), quondam Blesensis comitissa, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego, pro amore Dei et remedio animee mee et anime patris mei et parentum et antecessorum meorum, sexdecim sextarios bladi et unam minam redditus annui quos ego habebam, sitos in parvo molendino de Paupere Sacco juxta Cherreium, a Johanne Regis et Johanne Cementario emptione mea propria jamdiucius comparatos, et quidquid in eodem molendino expectabam, habendum pauperibus infirmis sancte domus elemosinarie Castriduni contuli in elemosinam, eisdem pauperibus quiete, libere et pacifice possidendos. Quod ut in perpetuum stabile sit et firmum, magistro et fratribus dicte domus presentes dedi litteras sigilli mei presentis munimine confirmatas. Actum anno Domini Mo. CCo. XXX°., mense martio.

CXLVI.

De redditu in molendino de Paupere Sacco juxta Cherreium (3).

Mars 1230.

Ego Gaufridus vicecomes Castriduni, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Clemencia quondam Blesensis comitissa, uxor mea, pro amore Dei et remedio anime sue, et anime patris sui, et parentum, et antecessorum suorum, sexdecim sextarios et unam minam bladi redditus annui quos ipsa habebat sitos in molendino de Paupere Sacco, juxta Cherreium, a Johanne Regis et Johanne Cementario emptione sua propria comparatos et quidquid in codem molendino dicta Clemencia expectabat habendum, pauperibus infirmis sancte domus elemosinarie Castriduni contulit in elemosinam, eisdem pauperibus quiete, libere at pacifice perpetuo possidendos. Ego vero hanc donationem et elemosinam ab ipsa Clemencia uxore mea factam, laudavi, volui et concessi. Quod ut in perpetuum stabile sit et firmum, ad piam et honestam petitionem dicte Clemencie, uxoris mee, pro salute anime mee, et anime

(1) Original, B. 275, no 1. - Copies du XIII® siècle, A. 3, no 122, et A. 5, no 16; du xviii A. 8, n. 122.

(2) Clémence, femme de Geoffroy V, vicomte de Châteaudun.

(3) Original, B. 275, no 2, — Copie du xïïe siècle, A. 5, no 15.

« AnteriorContinuar »