Imágenes de páginas
PDF
EPUB

4

Labente officio, crudis donanda; nec illud,

Quod primâ pro nocte datur, quum lance beatâ
Dacicus, et scripto radiat Germanicus auro.
Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

Est animus; submitte caput cervice paratâ
Ferre jugum nullam invenies, quæ parcat amanti.
Ardeat ipsa licèt, tormentis gaudet amantis
Et spoliis. Igitur longè minùs utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil unquam invitâ donabis conjuge: vendes
Hâc obstante nihil: nihil, hæc si nolet, emetur.
Hæc dabit affectus: ille excludetur amicus
Jam senior, cujus barbam tua janua vidit.
Testandi quum sit lenonibus atque lanistis
Libertas, et juris idem contingat arenæ ;
Non unus tibi rivalis dictabitur hæres.

Pone crucem servo. Meruit quo crimine servus
Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi,
Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est.
O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Imperat ergò viro; sed mox hæc regna relinquit,
Permutatque domos, et flammea conterit: inde
Advolat, et spreti repetit vestigia lecti.
Ornatas paulò antè fores, pendentia linquit
Vela domûs, et adhuc virides in limine ramos.
Sic crescit numerus; sic fiunt octo mariti

160

165

170

175

180

Quinque per autumnos: titulo res digna sepulcri.
Desperanda tibi salvâ concordia socru.

185

Illa docet spoliis nudi gaudere mariti;
Illa docet, missis a corruptore tabellis,

Nil rude nec simplex rescribere: decipit illa
Custodes, aut ære domat: tunc corpore sano
Advocat Archigenen, onerosaque pallia jactat.
Abditus interea latet et secretus adulter.-
Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos
Atque alios mores, quàm quos habet? utile porrò
Filiolam turpi vetulæ producere turpem.

190

Nulla ferè causa est, in quâ non fœmina litem

195

Moverit. Accusat Manilia, si rea non est.
Componunt ipsæ per se, formantque libellos,
Principium atque locos Celso dictare paratæ.

Endromidas Tyrias, et fœmineum ceroma Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali?

200

Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tubâ; nisi si quid in illo
Pectore plus agitat, veræque paratur arenæ.
Quem præstare potest mulier galeata pudorem,
Quæ fugit a sexu? vires amat.
Hæc tamen ipsa
Vir nollet fieri: nam quantula nostra voluptas?
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat?
Balteus, et manicæ, et crista, crurisque sinistri
Dimidium tegimen; vel, si diversa movebit
Prælia, tu felix, ocreas vendente puellâ.
Hæ sunt, quæ tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat, quàm denso fascia libro,
Et ride, scaphium positis quum sumitur armis.
Dicite vos, neptes Lepidi, cæcive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumpserit unquam
Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque jurgia lectus,
In quo nupta jacet: minimùm dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orbâ tigride pejor.
Quum simulat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut fictâ pellice plorat,
Uberibus semper lacrymis, semperque paratis
In statione suâ, atque exspectantibus illam,
Quo jubeat manare modo: tu credis amorem,
Tu tibi tunc curruca places, fletumque labellis
Exsorbes, quæ scripta et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotypæ retegantur scrinia mocha!
Sed jacet in servi complexibus, aut equitis. Dic,
Dic aliquem, sodes, hîc, Quintiliane, colorem :
Hæremus dic ipsa. Olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem
Indulgere mihi : clames licèt, et mare cœlo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprênsis: iram atque animos a crimine sumunt.

205

210

215

220

225

230

235

Unde hæc monstra tamen, vel quo de fonte, requiris?

[blocks in formation]

Nunc patimur longæ pacis mala. Sævior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perît. Hinc fluxit ad istos
Et Sybaris colles, hinc et Rhodos, et Miletos,
Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
Prima peregrinos obscœna Pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu
Divitiæ molles.

Quid enim Venus ebria curat?

Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, Conducit comites, sellam, cervical, amicas, Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam.

245

250

255

Hæc tamen argenti superest quodcunque paterni

Levibus athletis, ac vasa novissima donat.

Multis res angusta domi: sed nulla pudorem

Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

260

Quem dedit hæc posuitque, modum. Tamen utile quid sit

Prospiciunt aliquando viri; frigusque famemque

Formicâ tandem quidam expavêre magistrâ.
Prodiga non sentit pereuntem fœmina censum,

265

Ac, velut exhaustâ recidivus pullulet arcâ
Nummus et e pleno semper tollatur acervo,
Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent.-
Si gaudet cantu; nullius fibula durat

Vocem vendentis prætoribus: organa semper

In manibus: densi radiant testudine totâ

270

Sardonyches crispo numerantur pectine chordæ,

Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se

Solatur, gratoque indulget basia plectro.

Quædam de numero Lamiarum ac nominis alti

Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum

275

Sperare, et fidibus promittere. Quid faceret plus
Ægrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum ? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro citharâ velare caput; dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et apertâ palluit agnâ.
Dic mihi nunc, quæso, dic, antiquissime divûm,
Respondes his, Jane pater? Magna otia cœli :
Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos.
Hæc de comœdis te consulit: illa tragœdum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

Sed cantet potiùs, quàm totam pervolet urbem
Audax, et cœtus possit quàm ferre virorum,

280

285

Cumque paludatis ducibus, præsente marito,
Ipsa loqui rectâ facie strictisque mamillis.
Hæc eadem novit, quid toto fiat in orbe ;
Quid Seres, quid Thraces agant: secreta noverca
Et pueri quis amet, quis diripiatur adulter.—
Instantem regi Armenio Parthoque cometen
Prima videt; famam rumoresque illa recentes
Excipit ad portas: quosdam facit. Isse Niphatem
In populos, magnoque illîc cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,

290

295

Quocunque in trivio, cuicunque est obvia, narrat.

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quàm quòd

300

Vicinos humiles rapere et concidere loris

Exorata solet. Nam si latratibus alti

Rumpuntur somni; Fustes huc ociùs, inquit,

Afferte, atque illis dominum jubet antè feriri,
Deinde canem.
Balnea nocte subit; conchas et castra moveri

Gravis occursu, teterrima vultu,

305

[blocks in formation]

Admotum pedibus, de quo sextarius alter

Ducitur ante cibum, rabiḍam facturus orexim.
Dum redit et loto terram ferit intestino,
Marmoribus rivi properant, aut lata Falernum
Pelvis olet nam sic, tanquam alta in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergò maritus
Nauseat, atque oculis bilem substringit opertis.
Illa tamen gravior, quæ, quum
discumbere cœpit,
Laudat Virgilium, perituræ ignoscit Elissæ,
Committit vates et comparat; inde Maronem,
Atque aliâ parte in trutinâ suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis

315

320

Turba tacet; nec causidicus, nec præco loquatur,
Altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas, nemo æra fatiget:
Una laboranti poterit succurrere lunæ.

325

Imponit finem sapiens et rebus honestis. Nam quæ docta nimis cupit et facunda videri, Crure tenus medio tunicas succingere debet, Cædere Silvano porcum, quadrante lavari.

330

Non habeat matrona, tibi quæ juncta recumbit,
Dicendi genus, aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes;
Sed quædam ex libris et non intelligat. Odi

Hanc ego, quæ repetit volvitque Palæmonis artem,
Servatâ semper lege et ratione loquendi,
Ignotosque mihi tenet antiquaria versus,
Nec curanda viris opicæ castigat amicæ
Verba. Solocismum liceat fecisse marito.
Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
Quum virides gemmas collo circumdedit, et quum
Auribus extentis magnos commisit elenchos.
Intolerabilius nihil est, quàm fœmina dives.
Interea fœda aspectu ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppaana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
Ad machum veniet lotâ cute. Quando videri
Vult formosa domi? mochis foliata parantur.
His emitur, quidquid graciles huc mittitis Indi.
Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit:
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas,
Exsul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
Sed quæ mutatis inducitur atque fovetur
Tot medicaminibus, coctæque siliginis offas
Accipit et madidæ, facies dicetur, an ulcus?

335

340

345

350

355

Est pretium curæ, penitùs cognoscere, toto Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus Aversus jacuit; periit libraria, ponunt Cosmetæ tunicas, tardè venisse Liburnus

360

Dicitur, et pœnas alieni pendere somni

Cogitur hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,

Hic scuticâ sunt, quæ tortoribus annua præstent.

365

Verberat, atque obiter faciem linit; audit amicas,

Aut latum pictæ vestis considerat aurum,

Et cædit; longi relegit transversa diurni,
Et cædit, donec lassis cædentibus, EXI
Intonet horrendum, jam cognitione peractâ.

Præfectura domûs Siculâ non mitior aulâ.

370

Nam si constituit solitoque decentiùs optat
Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacæ potiùs sacraria lenæ ;
Disponit crinem laceratis ipsa capillis

375

Nuda humero Psecas infelix, nudisque mamillis.

« AnteriorContinuar »