Imágenes de páginas
PDF
EPUB

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multùm diversa, remotâ
Erroris nebulâ. Quid enim ratione timemus,
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non pœniteat, votique peracti?

Dî faciles. Nocitura togâ, nocitura petuntur

Evertêre domos totas, optantibus ipsis,

Militiâ. Torrens dicendi copia multis,

Et sua mortifera est facundia.

Viribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis.

Sed plures nimiâ congesta pecunia curâ

Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,

Quanto delphinis balana Britannica major.
Temporibus diris igitur, jussuque Neronis,
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors: rarus venit in cœnacula miles.
Pauca licèt portes argenti vascula puri,

5

10

15

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.

20

Prima ferè vota et cunctis notissima templis
Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur

25

Fictilibus. Tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata, et lato Setinum ardebit in auro.
Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum

Protuleratque pedem; flebat contrarius auctor?

30

Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni :

Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor. f.

Perpetuo risu pulmonem agitare solebat

35

Democritus, quanquam non essent urbibus illis
Prætexta, et trabeæ, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset Prætorem curribus altis
Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi
In tunicâ Jovis, et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ, magnæque coronæ
Tantum orbem, quantò cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi Consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
Agminis officia, et niveos ad fræna Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risûs invenit ad omnes
Occursus hominum, cujus prudentia monstrat,✅
Summos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patriâ crassoque sub aëre nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrymas, quum Fortunæ ipse minaci
Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergò supervacua, aut perniciosa petuntur,
Propter quæ fas est genua incerare deorum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ

Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum

Pagina; descendunt statuæ, restemque sequuntur.

Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis

Cædit, et immeritis franguntur crura caballis. E

60

Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis

Ardet adoratum populo caput, et crepat ingens

Sejanus: deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ.
Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem : Sejanus ducitur unco

Spectandus: gaudent omnes. Quæ labra? quis illi
Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? quisnam

65

SATIRA X.

Delator? quibus indiciis? quo teste probavit ?
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hâc ipsâ Sejanum diceret horâ
Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantùm res anxius optat,
Panem et Circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium; magna est fornacula: pallidulus mî
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quàm timeo, victus ne pœnas exigat Ajax,
Ut malè defensus! Curramus præcipites, et,
Dum jacet in ripâ, calcemus Cæsaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in jus
Cervice obstrictâ dominum trahat.

Hi sermones

Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi.
Visne salutari, sicut Sejanus? habere
Tantundem, atque illi summas donare curules?
Illum exercitibus præponere ? tutor haberi
Principis angustâ Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldæo? Vis certè pila, cohortes,
Egregios equites, et castra domestica? Quidni
Hæc cupias? et, qui nolunt occidere quenquam,
Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti,

Ut rebus lætis par sit mensura malorum?

Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
Et de mensurâ jus dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis Edilis Ulubris ?
Ergò quid optandum foret, ignorâsse fateris
Sejanum: nam qui nimios optabat honores,
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsæ turris tabulata, unde altior esset
Casus, et impulsæ præceps immane ruinæ.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites ?
Summus nempe locus nullâ non arte petitus,
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine cæde et vulnere pauci
Descendunt reges, et siccâ morte tyranni.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare, et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam,
Quem sequitur custos angustæ vernula capsæ.
Eloquio sed uterque perît orator: utrumque
Largus et exundans leto dedit ingenii fons.
Ingenio manus est et cervix cæsa; nec unquam
Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
O fortunatam natam me consule Romam
Antonî gladios potuit contemnere, si sic
Omnia dixisset. Ridenda poëmata malo,
Quàm te conspicuæ, divina Philippica, famæ,
Volveris a primâ quæ proxima. Sævus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenæ
Torrentem, et pleni moderantem fræna theatri.
Dîs ille adversis genitus, fatoque sinistro,
Quem pater ardentis massæ fuligine lippus
A carbone, et forcipibus, gladiosque parante
Incude, et luteo Vulcano ad rhetora misit.

115

120

125

130

Bellorum exuviæ, truncis affixa tropæis
Lorica, et fractâ de casside buccula pendens,
Et curtum temone jugum, victæque triremis
Aplustre, et summo tristis captivus in arcu,
Humanis majora bonis creduntur ad hæc se
Romanus, Graiusque, ac barbarus endoperator
Erexit; causas discriminis atque laboris
Indè habuit. Tanto major famæ sitis est, quàm
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Præmia si tollas? Patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum, et laudis titulique cupido
Hæsuri saxis cinerum custodibus; ad quæ
Discutienda valent sterilis mala robora ficûs:
Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

135

:

140

145

Rursus ad Æthiopum populos, altosque elephantos.

150

Additur imperiis Hispania: Pyrenæum

Transsilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :

Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.

Jam tenet Italiam: tamen ultrà pergere tendit.

155

Actum, inquit, nihil est, nisi Pœno milite portas
Frangimus, et mediâ vexillum pono Suburâ.
O qualis facies, et quali digna tabellâ,

[ocr errors]

Quum Gætula ducem portaret bellua luscum!

Exitus ergò quis est? O gloria! vincitur idem

Nempe, et in exsilium præceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

160

Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille
Cannarum vindex, ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes,
Ut pueris placeas, et declamatio fias!
Unus Pellæo juveni non sufficit orbis :
Estuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyaræ clausus scopulis, parvâque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos, et quidquid Græcia mendax
Audet in historiâ: constratum classibus îsdem,
Suppositumque rotis solidum mare: credimus altos
Defecisse amnes, epotaque flumina Medo
Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relictâ,
In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis
Barbarus, Æolio nunquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum ?
Mitius id sanè, quòd non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum?
Sed qualis rediit? nempe unâ nave, cruentis
Fluctibus, ac tardâ per densa cadavera prorâ.
Has toties optata exegit gloria pœnas.

Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos!

165

170

175

180

185

Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas.

Sed quàm continuis et quantis longa senectus

190

Plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum,

Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,

Pendentesque genas, et tales adspice rugas,

Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
In vetulâ scalpit jam mater simia buccâ.

195

Plurima sunt juvenum discrimina: pulchrior ille
Hoc, atque ille alio; multùm hic robustior illo.
Una senum facies, cum voce trementia membra
Et jam leve caput, madidique infantia nasi.
Frangendus misero gingivâ panis inermi :
Usque adeò gravis uxori, natisque, sibique,

200

« AnteriorContinuar »