Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

PUBLIC LIBRARY
152148
AKTOR, LENOX ANO
TILDEN FOUNDATION.

1889

Entered, according to Act of Congress, in the year 1831, bv

HILLIARD, GRAY & Co In the Clerk's Office of the District Court of Massachusetts.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

5

10

SEMPER ego auditor tantùm ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri ?
Impune ergò mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? impune diein consumpserịt ingens
Telephus ? aut summijenâ j414 margine libri
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes ?

Nota magìs nulli domus est stage quàni mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant veņti, quas torqueat: umbras
Æacus, unde alius furtiva devetat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ

Et nos ergò mạnum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mamma; Patricios omnes opibus quum provocet unus,

15

[ocr errors]

20

25

30

[ocr errors]

35

40

45

Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canoji
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ:
Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso ? post hunc magni delator amici,
Et citò rapturus de nobilitate comesâ,
Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ?

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis ? et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur dîs
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?
Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mechi bona, si capiendi
Jus nullum uxoti, doctos'spectare lacunar,
Doctus et ad. calicein vigilanti stertère raso ;
Quum fas esse putet, curam sperare cohortis
Qui bona donavit présepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervoiat axe citato
Flaminiam ; (pưer Antomeder nam fora tenebat,
Ipse lacernatæ quuń sě jäctaret amičæ)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio ? quum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ,
Et multùm referens de Mæcenate supino
Signator, falso qui se lautum, atque beatum
Exiguis tabulis, et gemmâ fecerat udâ ?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.

50

55

60

[ocr errors]

65

« AnteriorContinuar »