Imágenes de páginas
PDF
EPUB

COLLECTAE

AD AUGENDAM

NOMINUM PROPRIORUM

SAXONICORUM

ET

FRISIORUM

SCIENTIAM SPECTANTES.

EDIDIT

WILH. CRECELIUS, DR.

I.

INDEX BONORUM ET REDITUUM MONASTERIORUM

WERDINENSIS ET HELMONSTADENSIS.

ELBERFELDAE.

IMPRESSIT SAM. LUCAS.

M. DCCCLXIIII.

BONORUM ET REDITUUM

MONASTERIORUM WERDINENSIS

ET

HELMONSTADENSIS

SAECULO DECIMO VEL UNDECIMO

CONSCRIPTUS.

EDIDIT

WILH. CRECELIUS, DR.

ELBERFELDAE.

IMPRESSIT SAM. LUCAS.

M. DCCCLXIIII.

BREMER

BX 2618 W407 UNIV. ST

His mensibus cum horis subsicivis id agerem, ut antiquissima aetate quid interfuisset discriminis inter sermonem Francorum Saxonum Frisonumque accuratius disquirerem: propter penuriam monumentorum perspexi vix fieri posse ut certius quid expediretur, nisi ea ratione fructum aliquem ferres, si collecta ex tabulis publicis vel locorum vel hominum nomina diligenter inter se comparares atque componeres. Coepi igitur quaecunque usui esse mihi possent ea undique conquirere: et incidi cum in alia multa quae maximi essent in eam rem momenti tum vero in indices illos redituum monasterii Werdinensis, quibus editis optime de re literaria meritus est v. clar. Lacombletus, archivi Dusseldorpiensis praefectus, qui est Regi Borussiae a consiliis intimis. Atque cum v. doct. Harlessius, eiusdem archivi secretarius, qua est singulari comitate atque humanitate, indicasset exstare in scriniis tabularii alium quoque indicem in eodem monasterio conscriptum, qui cum remotiores fere regiones spectaret vel Frisiam vel Helmonstadensem, editus a Lacombleto non esset: inspecto hoc mox intellexi, scientia nostra nominum propriorum et Saxonicorum et Frisiorum quantum inde capere posset incrementi. Quare venia impetrata a v. ampl. Lacombleto, cui publice his gratias ago, foras edere illum constitui. Habeo autem in animo posthac alia eiusdem generis monumenta partim inedita partim mendose descripta in publicum proferre, deinde cum ex his tum ex ceteris, quotquot exstant vulgata, denuo inspectis ubi fieri poterit ipsis archetypis nomina propria et Ri

M92577

« AnteriorContinuar »