Imágenes de páginas
PDF
EPUB

manni de Attencourt, militis, consiliarii nobilis viri 1248 ducis Lotharingie ac Brabantie, fuit nobis humiliter supplicatum ut, cum Egidius, miles, natus ejus, habeat quamdam terram incultam apud Ekere, diocesis leodiensis, cujus partem de novo reduxit et reliquam proponit reducere ad culturam et habitationem hominum facere in eadem, fructus decimarum quos de culta percipit et percipiet de colenda, de quibus aliquis alius hactenus aliquid nomine decime non percepit, in feodum concederemus vel a te mandaremus concedi eidem parato, ad arbitrium tuum, sacerdotibus, servituris in ecclesiis quas ibidem fundari contigerit, competentem portionem de ipsis fructibus assignare; ideoque fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus ei postulata concedas, si videris expedire. Datum Lugduni, ij Kal. Augusti, pontificatus nostri anno quinto. Nos vero, prescripti auctoritate mandati supradicto Egidio militi, quia id, examinato diligenter negotio, vidimus expedire, concessimus postulata et ipsum de decima prenotata, videlicet de fructibus decimarum quos de terra de novo ad culturam reducta apud Ekere, nostre diocesis, hactenus percipit et de eis quos ibidem de terra ad culturam redigenda ex nunc in antea recipiet, cum nobis constet quod de terris eisdem aliquis alius hactenus nomine decime aliquid. non percipiet, infeodavimus et in feodum concessimus eidem, ea sollempnitate adhibita, que infeodationibus consuevit adhiberi, mandantes et concedentes eidem a consevit.

a

'Attenhoven, cant. de Landen, arr. de Waremme. Eeckeren, chef-lieu de cant., arr. d'Anvers.

1248

quod ipse decimas percipiat de predicta terra jam culta et in posterum excolenda. Damus quoque eidem E. militi licentiam, prenotati auctoritate mandati et nostra ordinaria, ecclesiam vel ecclesias plures, si necesse fuerit, fundandi in terra memorata, mandantes et volentes quod sacerdotibus in dicta ecclesia vel ecclesiis ibidem fundandis 'servituris, secundum nostram taxationem vel eorum quos ad hoc duxerimus deputandos, de fructibus decimarum sepedictarum portio competens assignetur, et quod homines qui in terra memorata habitationes suas fundaverint vel eligerint, ecclesias jamdictas tamquam suas parochias frequentent et in eis baptismum et sepulturam ac cetera percipiant ecclesiastica sacramenta. Sacerdotem autem vel sacerdotes in predicta ecclesia vel ecclesiis, quotiens eas vacare contigerit, instituendos memoratus E. miles vel sui heredes quicumque decimas antedictas a nobis vel nostris successoribus qui pro tempore fuerint, in feodum tenebunt, archidiacono loci, tamquam veri patroni, presentabunt, curam animarum ab eodem archidiacono parochie seu parochiarum prescriptarum recepturum seu recepturos. Ne vero per hanc nostram ordinationem prejudicium fiat aliquatenus juri alieno vel parochiis circumstantibus et conterminis, reservamus nobis potestatem et auctoritatem limitandi ac distinguendi, per nos sive per alios quibus id duxerimus committendum, limites seu fines aut terminos parochie seu parochiarum earumdem et aliarum circumjacentium secundum. legittimas et canonicas sanctiones. Datum anno Domini millesimo cc XL octavo, in octavis beati Johannis Baptiste.

15.

Henri, élu de Liége, vidime et confirme la vente de terres situées à Houtain-l'Evêque et à Wamont, faite par l'abbaye de Saint-Jacques de Liége à l'abbaye d'Alne.

septembre 1248

Copie, à Mons, aux archives de l'Etat, Cartulaire de l'abbaye d'Alne, fol. 181.

Henricus, Dei gratia leodiensis electus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus quod nos litteras abbatis et conventus Sancti Jacobi in Leodio vidimus in hac verba: Johannes, Dei gratia abbas Sancti Jacobi leodiensis, et conventus ejusdem loci universis presentes litteras inspecturis veritatis acceptare noticiam. Universitati vestre notum facimus quod cum ecclesia nostra Sancti Jacobi in Leodio honere debitorum esset pregravata, nos majorem utilitatem ipsius ecclesie considerantes, ut ipsius indempnitati subveniremus, de consensu et licentia reverendi patris nostri domini H., leodiensis electi, abbati et conventui de Alna, cisterciensis ordinis, vendidimus novem bonuaria terre, paulo plus vel paulo minus, ad mensuram de Wamont, sita in territoriis de Huten et de Wamont,

1 St-Jacques, à Liége, abbaye bénédictine.

Alne, abbaye cistercienne, dép. de Gozée, cant. et arr. de

Thuin.

[merged small][ocr errors]

Houtain-l'Evêque, cant. de Landen, arr. de Waremme.
Wamont, cant. de Landen, arr. de Waremme.

M

1248

unum quodque videlicet bonuarium pro duodecim libris. lovaniensium, cujusmodi pecunia conversa est in solutionem dictorum debitorum; quæ novem bonuaria nostrum francum allodium erant. Et presentibus hominibus Sancti Lamberti quodquod ad exheredandum et ad hereditandum, secundum jura et leges patrie, necesse fuit, semel et secundo atque tercio per judicium eorum qui de allodiis judicare debent, nos et ecclesiam nostram de dictis novem bonuariis sollempniter exheredavimus et ecclesiam alnensem de sepedictis bonuariis allodii, rite et legaliter, secundum leges et consuetudines patrie approbatas per judicium hominum qui de hoc judicare debent, ut dictum est, adhereditari fecimus et ad portandam legitimam warandisiam contra omnes homines et contra omnem calumpniam, si qua aliquando. emerserit, nos et ecclesiam nostram eidem alnensi ecclesie in perpetuum obligamus; renunciamus etiam omni exceptioni sive juri quod nobis competit vel competere posset, statim vel in futurum, super rescindendo vel revocando dicto contractu, obligantes nos per juramentum nostrum de tenendo in perpetuum contractum prenotatum. Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat cartam hanc inde conscriptam et sigillorum nostrorum, videlicet abbatis et conventus, munimine eidem ecclesie alnensi tradidimus roboratam. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, mense septembri. Cum igitur dicti abbas et conventus Sancti Jacobi in Leodio sint immoderatis debitis, ut dictum est, pergravati, nos eorum inevitabilem necessitatem pensantes, et, quia pater, filiis cadentibus manum porrigere volentes, pro maioris ipsius ecclesie utilitate, dictam venditionem

quam fecerit dilectis filiis nostris.. abbati et conventui de Alna, et omnes conventiones quas habent ad ecclesiam alnensem, ratione predicte venditionis, ut superius annotatum est, ratas habemus, approbamus et auctoritate nostra confirmamus. Quod ut firmum in perpetuum permaneat, litteras nostras, ad petitionem dictorum abbatis et conventus Sancti Jacobi in Leodio, dicte ecclesie alnensi sigilli nostri appensione tradidimus roboratas. Datum anno Domini m" cc' xl° vi", mense septembri.

1248

16.

Henri, élu de Liége, fait savoir que Marie, dite Maleplume, de Huy, a légué sous réserve d'usufruit tous ses biens à l'abbaye d'Alne.

septembre 1248

Copie, à Mons, aux archives de l'Etat, Cartulaire de l'abbaye d'Alne, fol. 244.

Henricus, Dei gratia leodiensis electus, universis presentes litteras inspecturis veritatis acceptare noticiam. Universitati omni notum esse volumus, quod Maria, dicta Maleplume, burgensis hoyensis ', in nostra presentia constituta, cognovit se dedisse in elemosinam perpetuo possidendam, coram villico et scabinis hoyensibus, ecclesie beate Marie de Alna, cysterciensis

Huy, chef-lieu d'arr., prov. de Liége.

« AnteriorContinuar »