Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ponte, milite, Arnoldo filio ipsius Wilhelmi, Johanne de Arscot dicto de Schoenhove, God[efrido] de Stade, et Arnoldo filio ipsius God., Wilhelmo de Stade bonæ memoriæ, Renero de Langhdorp et Cristina relicta Johannis de Buslinten, pro ea parte quæ ipsis in jure dicto patronatus competebat factarum, quam, sicut constat nobis per literas authenticas, canonice estis assecuti, sicut eam juste possidetis et quiete, autoritate episcopali confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ausu temerario ei contraire. Si quis autem hoc præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ejusque genitricis Virginis Mariæ et sancti Lamberti se noverit incursurum. Datum Lovanii, in Purificatione beate Mariæ, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo.

1261

104.

Henri, évêque de Liége, confirme l'abbaye de SainteGertrude à Louvain dans la possession du droit de patronat des églises de Werde, Langdorp et Betecom.

Louvain, 3 février 1261 (n. st.)

Copie, à Bruxelles, aux archives du Royaume, Cartulaire de Ste-Gertrude de Louvain, fol. 33 vo.

Henricus, Dei gratia leodiensis episcopus, dilectis. filiis præposito et conventui beatæ Gertrudis in Lovanio, ordinis sancti Augusti, leodiensis diocesis, salutem in Domino. Cum a nobis petitur quod justum est et

1261

honestum, tam vigor æquitatis quam ordo rationis exigit, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum producatur effectum. Eapropter dilecti in Domino filii vestri justis postulationibus annuentes collationem juris patronatus ecclesiarum de Werde, de Langhdorp vobis a Renero dicto Cluet milite, et Beatrice uxore sua, Wilhelmo de Arscot dicto de Ponte milite, Arnoldo filio ipsius Wilhelmi, Johanne de Arscot dicto de Scœnhove, Godefrido de Stade et Arnoldo filio ipsius God[efridi], Wilhelmo de Stade, bonæ memoria Renero de Langhdorp et Christina relicta Johannis de Buslinten pro ea parte quæ ipsis in dicto jure patronatus competebat factarum. Item ecclesiam de Betinghem cum totali decima, quas, sicut nobis constat per literas authenticas, canonice estis consecuti, sicut eas juste possidetis et quiete, autoritate episcopali conferamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis tamen hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ejusque genitricis Virginis Mariæ et sancti Lamberti se noverit incursurum. Datum Lovanii, in crastino Purificationis beatæ Mariæ, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo.

[ocr errors]

Betecom, cant. d'Aerschot, arr. de Louvain.

105.

Henri, évêque de Liége, vidime et confirme la charte de juin 1260 par laquelle l'abbesse et l'abbaye d'Aywières avaient fait connaître la délimation des dîmes d'Ottignies intervenue entre l'abbaye et le curé de la paroisse.

28 mai 1261

Copie, à Bruxelles, aux archives du Royaume, Cartulaire d'Aywières, fol. 149.

Henricus, Dei gratia leodiensis episcopus, universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Noverint universi et singuli nos litteras infrascriptas non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua parte sui viciatas, vidisse et legisse in hæc verba. Universis tam præsentibus quam futuris quibus præsentes litteras videre contigerit, N., Dei permissione abbatissa et conventus monasterii de Aquiria, cisterciensis ordinis, salutem et cognoscere veritatem. Cum in parrochia de Ottignies ad nos pro majori parte pertineant antiquæ seu veteres decimæ, et simus in pacifica possessione earundem, et in eadem parrochia similiter sit quædam pars de eisdem decimis pertinens ad investituram sive investitum parrochialis ecclesiæ dicti loci, certis limitibus contenta et a nostris decimis prædictis divisa, in cujus etiam pacifica possessione et perceptione est investitus ipsius ecclesiæ, et cum quædam peciæ terrarum nobis decimales in terminis

1 Ottignies, cant. de Wavre, arr. de Nivelles.

1261

decimæ pertinentis ad investituram essent intermixtæ, et in terminis nostris sitæ essent quædam peciæ terrarum decimales investituræ prædictæ a loco de Ottignies remotæ et nobis magis propinquæ, ac ex hoc oriretur sæpius contentio inter receptores sive procuratores nostros et receptores seu etiam procuratores ipsius investiti, immo etiam dampmum eveniret aliquando pro eo quod receptores utique in locis remotis aliquando non poterant tempore congruo interesse, nec minutas petias in terminis ipsius investiti sitas et ad nos spectantes poterant de levi discernere. Nos ab una parte et prædictus investitus ex altera pro bono perpetuæ pacis et pro utilitate utriusque ecclesiæ, et quia lites restringendæ sunt non ampliandæ, ita convenimus quod nos, vocatis nobiscum in loco decimarum bonis viris et in hujusmodi expertis necnon et circum manentibus colonis, consilio eorum consideravimus diligenter et estimavimus valorem dictarum petiarum terræ decimalis, mutuam faciendo compensationem et permutationem peciarum cum peciis, per bonam et justam commensurationem, assignantes parti nostræ petias spectantes ad investituram sitas in terminis nostris, et ipsi investituræ petias ad nos spectantes sitas in terminis ejusdem investituræ, nunc per ipsum investitum et nos mutuo consensu assignatis, ita clare dividentes, conservato legittime utrique parti suo jure et detenta penitus sua utilitate quod de cætero poterunt esse certi quilibet receptores, et debet investitus perpetuo esse contentus suis limitibus vel terminis inferius nominatis quantum ad prædictas antiquas seu veteres decimas, nec ultra limites vel terminos inter prædictas decimationes suas et nostras per præsentem cartam ordinatos sive præ

fixos aliquid in prædictis antiquis decimis ad nos nunc spectantibus reclamare poterit vel habere, nec nos etiam limites suos ulterius transgredi possumus vel debemus. Sunt igitur et erunt perpetuo termini sive limites decimationis antiquæ ad investituram præfatam de Ottignies et ipsum investitum pertinentis in territorio et decimatione de Ottignies: a ripa sive alveo Thiliæ ! inter Otignies et Moustirs eundo secundum divisionem decimationum villarum ipsarum usque ad locum illum in villa de Rodio qui dicitur li Chenaus, et de loco illi vertendo angulariter inferius versus Pinchart * per viam del Chenal usque ad finem ultimi orti de Rodio versus Pinchart, qui ortus est Anselmi, et sic circueundo ortum ipsum retro versus Otignies usque ad bonnam sive. metam posteriorem versus campos inter ipsum et alium illi contiguum. Item de bonna illa, sive fine ipsorum ortorum, eundo recte versus Otignies usque in angulo fossæ Robini filii Aliame et de angulo illo revertendo versus Pinnechart, recte ad bonnam sitam inter terram quæ fuit Robini et terram quæ fuit Wiberti de Pinechart, et regrediendo angulariter versus Otignies recte ad bonnam sitam in fossula inter terram Sygeri, clerici de Begyonpont, et terram le taneresse de Pinechart, et de loco illo recte ad terram quæ fuit Walteri dicti Vielhart, et sic vertendo iterum versus Otignies quantum durat terra ipsa quæ fuit præfati Walteri usque ad

1261

1 Dyle, sous-affluent de l'Escaut.

2 Mousty, dép. de Céroux-Mousty, cant de Wavre, arr. de Nivelles.

3 Céroux.

Pinchart, dép. d'Ottignies.

« AnteriorContinuar »