Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ullum facient finem insaniendi, si possint vestra lenitate semper abuti. Ego meam injuriam possum ferre, sed hujusmodi libelli conciliant vestræ civitati, (cui ego ex animo bene volo,) non mediocrem invidiam apud bonos viros ac Principes, quorum plerisque non sum invisus. Bene valete, generosissimi ac splendidissimi viri! Basilex, pridie Bartholomæi, M. D. XXIV,

[blocks in formation]

a)

Judicium Erasmi Alberi de Spongia Erasmi Roterodami, adeoque, quatenus illi conveniat cum M. Lutheri doctrina.

Suo Theodorico, Concionatori Francofurdiano Erasmus Alberus Frater, non Lutheranus, sed ejus, quem docet Lutherus, discipulus ex animo, S. D.

Remitto ad te Spongiam, optime Theodorice! indignam sane tam leni titulo. Esset enim verius appellanda : Stimulus, seu: Aculeus; siquidem proponit nobis Luthe= rum, virum illum omnium optimum, Christianæ veritatis adsertorem invictissimum, omnibusque piis indubitatissimum, veluti vanum quempiam ac tumultuosum hominem. Video, nondum intelligere Erasmum, quam non possit Evangelium præter tumultum prædicari vere. Ah! Ah! refugit crucem Erasmus, quam tamen non dedignatus est ferre Dei filius, magister noster, et tamen non est servus major domino suo. Erasmus neminem lædere vult, placere autem omnibus, vult igitur major esse domino suo, qui sese ubique omnibus invidiosum reddidit. Evangelium illud natura sedi

tiosum parcit nemini, pudefacit omnes; cæterum pudefactos et sese cognoscentes suscipit. Aliud conatur Erasmus.

Eam opinionem jam dudum pro sua humaną sapienia concepit Erasmus, sed parum profecit, neque vero sic porro proficiet, nisi non vivit Jesus, qui et ipse hac via non ingressus est, sed semper semet gravavit invidia, etiam cum id temporis non esset adeo novngos Judaicus populus, sicut nunc est hic orbis Papistico regno obnoxius. Ex hoc Erasmi libello facile intellexeris ipsius de Luthero sententiam, tametsi sub simplici prætextu peragitet omnia, hoc est, vult videri non adversari, faciens interim nihil minus. Sentiant alii de Luthero, quid velint; ego vel ex vita mea sensi, quantum saluberrimi fœnoris per illum accesserit mihi, misello prius, quod quidem ingenue fateor, nunquam potuissem ex Erasmicis scriptis lucrifacere; experientia ipsa ita me sentire docet. Proinde Erasmica a Lutheranis, item Papisticis apud me stultulum sic differunt. Erasmica docent Pharisaismum quidem, sed non sicut Papista. Possunt enim Pharisæi bifariam fieri e divinæ legis, imo etiam Evangelii carnali tractatione, deinde e traditionibus humanis; utrumque impium est, sed posterius omnibus modis impiissimum. Prius docet Erasmus, posterius Sophiste seu Papista; porro Lutherus præter etiam vere bonorum operum respectum docet, servari hominem ex sola in Christum fiducia, e qua quidem fiducia optima deinde opera, sua sponte, non coacta servitute, sed libero spiritu proveniunt, in odorem suavitatis altissimo Domino, neque enim otiosa fides est, ut fingunt Sophiste. Erasmum itaque similem, imo superiorem facio Hieronymo, cæterisque hujus farinæ, qui philosophorum persuasionibus in speciem quidem verisimillimis, sed vere perfidis et impiis, infecti sunt verius, quam adjuti. Hi prætexunt Evangelicam verita

« AnteriorContinuar »