Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ao. 1343. und

Et ideo martyres Dei facti sunt, se dealbantes in sangwine suo, vicissitudinem Christo rependentes qui sangwinem suum pro eis fuderat in cruce, et ideo celicas inmediate mansiones non inmerito ut pie creditur perceperunt. Pagani vero reliquos Venetos, sectam eorum recipere volentes, illesos a mortis aculeis reliquerunt. Que dum Veneti perceperunt, iaculo doloris inmenso perfossi sunt et, congregati in mangno numero, CCC vel CCCC ex ipsis de consulibus et aliis melioribus decreverunt: quam cito facultas se afferret milicia copiosa et armata manu galeas plures replendas et contra paganos memoratos destinandas ad ulcionem ab eis de occisione concivium suorum insperata, Domino suffragante, strenue capiendam.

Anno Domini MCCCXLIII et XLIII ut plurima veridica Ao. 1344 relacione intellexi propter karistiam inmensam, que tunc in Alemania graviter accreverat, aliqui homines in Albogowia truncos silvarum putridos et bene conminutos farine rudi avetice conmiscebant, ex eis cibum agrestem conficientes ad famis molestiam intollerabilis repellendam. Cibum sive escam - non panem dico, quia pastam ex ipsis conpingere volentes minime potuerunt. Nam quia materie minus apte et proporcionate fuerunt pro conmixtione facienda, conglutinari in pastam vel concurrere non valebant. Quidam eciam eisdem temporibus siscum de arboribus collegerunt et, ex eo farinam quodammodo facientes et consequenter panem, ventres ex eo miseros et nimis famelicos refecerunt.

Anno Domini MCCCXLIIII tempore vernali seu estivali dum eives plures in oppido Swevie Memmingen debitores cuidam Judeo eis cohabitanti fuissent et sibi solvere illis diebus, quamvis instanter peciisset, neglexissent, dyocesanum episcopum Augustensem adiit, suppliciter postulans, ut propter eum locum memoratum ecclesiastico dignaretur supponere interdicto, ut cives per hoc conpulsi de debitis sibi satisfacerent pretermissis. Episcopus vero, quia eciam suus debitor extitit gravis, ut sibi inducias vel dilacionem ampliorem solvendi prestaret, facilem prebuit assensum sicut exegerat Judeo, locum subiciens interdicto. Quod dum cives per aliquot dies amaro animo, quia extra cimiterium defunctorum corpora ponebantur, pertulissent, unanimiter Judeum pociores cum debitoribus ex eis accesserunt,

rogantes ut interdicti propter eum in eos fulminati ablacionem AŬ. 1344. vel relaxacionem, ne ultra illic carerent ecclesiastica sepultura, illico procuraret. Ad quod faciendum dum eum flectere minime potuissent, minister civitatis valde industrium et sagax responsum invenit, quo Judeum tantum terruit quod eis incontinenti aquievit. Fuit autem ministri verbum: si non faceret, cunctos (pag. 151.) Judeos morituros illic cum Christicolis in cimiterio tumularent. Quod Judeus tantum pertimuit et abhorruit, quod mox eis annuit et assensit. O quam vilis ecclesia facta est, quod ad infidelis et ad heretici verbum cultus Dei prohibitus est et indultus! Heu insanabilis est plaga ejus! Miserabiliter cecidit, non adiciens resurgere; a planta pedis usque ad verticem non est in ea sanilas *); egressa est ab ea omnis decor ejus**)!

Item anno Domini MCCCXLIII in oppido Lindaugensi proch! Ao. 1344. tantum timor et amor et omnis Dei justicia apud plures homines utriusque sexus evanuerunt, quod inperterrite et manifeste contra Dei mandata ecclesieque sponse ejus statuta canonica, turpius quam Judei, usuram exercuerunt. Nam V solidos pro II denariis cum dimidio, X solidos pro V denariis per ebdomade spacium mutuabant. Tantum eciam in hoc crimine inprobe usure que hominum substanciam exhaurit indurati fuerunt, quod hominum ceterorum murmura detractiones, presertim justorum in celum propter hoc vociferancium voces, minime adverterunt. Immo quod gravius est fratribus Minoribus ibi residentibus scelus suum inposuerunt dicentes: Fratres in confessionibus nostris nichil nobis ponderant usurarios contractus, sed pocius nobis eos faciles et levis ponderis demonstrant. Quod falsum penitus fuit, quia publice contra usurariam predicaverant pravitatem. Patet eciam falsitas ex hoc, quod predicta loquentes mulieres usurarie fuerunt de confessione fratrum nullatenus existentes. Que eciam colorem excusacionis in sua malicia invenientes dixerunt: quod valde meritorium eis esset, quia desolatos homines per hoc redderent medullitus consolatos. Hiis ita obstinatis usque ad festivitatem sancti Johannis babtiste accidit, quod quidam

*) Jesaj. I. 6. **) Jerem. Threni. 1. 6.

Juni.

Ao. 1344. Judeus locuples alienigena cum aliis Judeis Lindaudiam devenit, petens a civibus in concivem recipi, seriose pollicendo ipsis: quamdiu eis conmaneret per residenciam quod singulis civibus, quandocunque indigerent vel requirerent, per septimane spacium libram denariorum pro duobus tantum nummis vellet mutuare. Adiciens, in futurum sue jacture precavendo: ne de cetero usurarii Christiani illic permitterentur; alias promissum suum et conmansionem exequi non valerent. Quod cives libenter acceptantes gavisi sunt, dolentes de usura tam gravi que inter Christianos illic excreverat. Statuerunt ergo in festo apostolorum Juni 29. Petri et Pauli sub rigida et districta pena transgressoribus irrefragabiliter infligenda, quam pertranseo, quod deinceps usurarius contractus vel inprobum fenus nullatenus a Christicolis illic degentibus exerceri presumeretur. Et sic usurarii causaliter propter burgensium edictum et decretum et occasionaliter propter Judei adventum insperatum, inviti, ab usuraria pravitate destiterunt, qui eam ob amorem Christil deserere temere contempserunt. O Deus, quantum avaricia, ydolorum servitus, ecclesiam fedavit et deformavit! Quomodo sanctus Petrus ceterique apostoli et eorum successores, martyres et doctores, ecclesie fundamenta militantis ponentes et inmobiliter in fide Christi et actione persistentes, credidissent vel credere potuissent, in nostris temporibus statum ecclesie, quondam inclitum et gloriosum, fore ex pestifera radice avaricie taliter deturpandum! Ipsa est heu dilacerata sauciataque in omnibus menbris ejus et non est qui alliget fracturam ejus, non est qui consoletur eam vel medeatur vulneribus ejus; attrita est in sceleribus suis; tam graviter lapsa est in precipicium vel foveam viciorum quod per se resurgere nequit, nec est qui suscitet eam! Omnes enim quasi erraverunt sicut oves errantes; unusquisque abiit in viam suam, non rectam, quam non coluerunt patres ejus, cupiditate rerum temporalium dementatus. Unde adinpletum est verbum Jeremie prophete dicentis: A majore usque ad minimum omnes student avaricie). In tantum eciam, quod verbum Michee videtur esse

[ocr errors]

*) Jerem. VI. 13.

inpletum dicentis: Principes in muneribus judicabant et sacerdotes in mercede docebant et prophete in peccunia divinabant*). Hec radix venenosa, avaricia cum ramusculis suis, scilicet symonia execrabili, preda, furto, precipue voraci usura, mundum infecit (pag. 152.) et pervertit, in tantum quod Johannes in canonica sua proprie dicere poterat: Totus mundus in malingno positus est **).

April. 4.

Preterea eodem anno paulo ante resurrectionem Christi sive Ao. 1344. pascha quedam massa ignea, formam parvi dolii in se gerens, post crepusculum unius diei in medium unius vici melioris oppidi dicti Veltkilch desuper dilapsa est. Cujus lapsus et aspectus terribilis dum plebi accurrenti stuporem incussisset insolitum, se coram cunctis id cernentibus sursum elevans in aëre resoluta est. Hujus rei repentinus et insperatus eventus ac horribilis, secundum estimacionem prudencium civium oppidi memorati, pronosticum et presagium future cladis vel periculi ingruentis fore probabiliter timebatur. Hujus pronosticacionis veritas patuit evidenter in estate sequenti proxima ejusdem anni. Nam tunc inicia et quedam preanbula formidolose gwerre exorta sunt oppido prefato et terre prope ipsi adjacenti. Nam tunc dominus Uolricus comes de captivitate sua superius tacta quibusdam pactis jurejurando firmatis noviter ereptus, sed male servatis, inperatorem contra heredes suos, comitem Hugonem et Ruodolfum, qui ipsum libertati sue pristine restituerant a captivitate cui eum propter sua demerita injecerant ut ipsis visum fuerat, gravissime provocabat. Et hoc fecerat de oppido Lindaudie, ad quod se tunc contulerat, illic ad tempus aliquod conmorandum 80).

Um

Juli 22.

Item eodem anno episcopus Constanciensis ortus de oppido Ao. 1844. Vrowenvelt circiter festum beate Marie Magdalene ab hoc seculo transmigravit. Qui senciens in egritudine in qua decesserat sibi mortem in propinquo inminere, ordinavit: quod soli mendici quos per biennium paverat, preter suam familiam, eum defunctum positum super libitinam de castro suo Castell vocitato

*) Micha. III. 11. **) I. Joh. V. 19.

80) Neben diesem Satze steht ein: va.... cat. Vrgl. übrigens S. 194.

Um

Ao. 1344. ad civitatem Constanciensem ubi sepulture tradendus erat seJuli, 22. querentur. Qui dum in mangna multitudine eum sicut desideraverat in civitatem comitati fuissent, aput sanctum Paulum h. e. in monasterio sic nuncupato, quemadmodum ante mortem presul fieri instituit, in remedium anime sue largam elemosynam perceperunt. Quam more valedictionis seu recessus ultimo recipientes, variis querulosis et funestis vocibus mortem ipsius eis amarissimam ac dampnosissimam deplorabant, dicentes: »Heu pie et preverende pater, quam male te baculum nostre sustentacionis amisimus! Cui tuos filios desolatos immo acerbissime sauciatos derelinquis! qui facti sumus orphani miserrimi orbati et destituti patre amantissimo. Spes nostra singularis te mortuo periit. Venerunt dies luctus nostri, consumptis et preteritis diebus consolacionis nostre. Versa est citara nostra in luctum et organum nostrum in vocem flencium *). Sublatus est nobis pater gratissimus. Quis modo miserebitur pupillis ejus? Non est modo qui doleat vicem nostram miseriamque et erumpnam. Non est qui consoletur nos ex omnibus caris nostris. Facti sumus sicut oves non

(pag. 153.) habentes pastorem. Quis det capitibus nostris aquam et oculis nostris fontem lacrimarum, ut possimus plangere mortem incliti patris nostri pia gestantis ad nos viscera? Quis nobis det ut moriamur pro te? Melius enim nobis deinceps mori est, quam vivere super terra, cum melius sit non esse quam male esse!« Hiis et similibus verbis ex intimis visceribus dominum el patrem suum querebantur pauperes episcopum et planxerunt. Ipse vero interim tumulabatur in fossa unius predecessoris sui, domini Heinrici de Klingenberg, longe (ut fertur a quibusdam ante XXX annos) ibidem sepulti. Qui quamvis tanto tempore in illo monumento jacuerit, tamen, quod est mirabile dictum, integer et incorruptus inventus fuit apparuitque indutus vestimentis pontificalibus cum caligis rubeis minime putrefactis, cum aunulo quoque in digito, quem polictor quanquam vilem sibi abstraxerat. Quam cito autem cadaver memoratum tactum frivole et motum fuerat, in favillam et cinerem redactum est et resolutum.

4) Hiob. XXX. 31.

« AnteriorContinuar »