Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hic cum quadam vice in civitate Thuricensi quandam civem excellenter speciosam, uxorem cujusdam fabri, ardenter amare cepisset, quadam die depositis regalibus indumentis in similitudine mercatoris domum ipsius intravit, marito stante super incude suo ipsum pacifice salutante et minime congnoscente. Cum autem rex cum uxore fabri per modicam horam sedisset et sibi, sicut concupiverat et intendebat, solaciose dulciterque confabulatus fuisset, conjunx fabri ivit ad eum dicens et ortans: hospitem illum ut majori reverencia reciperet et honorificencius eum quam fecerit pertractaret, quia esset rex R. qui in specie mercatoris ipso vidente intrasset. Quo audito cum ammiracione et stupore regem accessit et ipsum honore debito et congruo prosecutus fuit, rogans et invitans eum periter10), ut quando sibi placeret domum suam frequentaret. De hoc vero rex gratus existens eis vicissitudinem rependebat similem, anbos diligenter conmendando et mulieri inmediate per unum famulum suum pannum preciosum et decentem pro novo vestimento emendo 11).

Preterea cum quadam die vicum unum civitatis Basiliensis pertransiret et quendam cerdonem illic videret, cuti rudi et fetide super lignum extense assistentem, ei dixit: »O quam dulce et swave esset habere centum marcarum redditus et insuper formosam uxorem !« Respondit cerdo: »anbo in plena possessione habeo.« »Ad quam responsionem rex cum vehementi anmiratione subjunxit: »Et ego, quam cito in hospitio meo de equo descendero, rediturus ad te hec videbo.« Medio autem tempore cerdo abjectis et exutis vestimentis suis sordidis induit vestes decentes et splendidas et decoras, quibus amiciri diebus festivis solitus erat, necnon consortem suam idem facere jubebat, mensam quoque poni precipit solempniter et desuper in cifis et aliis vasis aureis et argenteis vinum nobilissimum copiose infundi et de cibis delicatis et exquisitis apparatum magnum super mensam fecit presentari et matronam suam pulcherrimam, indutam purpura et bisso, immo cultu muliebri accuratissime orna10) Sic!

11) » Den Hammer an Kopf geben were meister gsin." (Bemerkung einer Hand des XVI. Jahrhunderts am Rande).

tam, in capite mense locari. His factis rex expeditus, sicut promiserat, advenit et videns singula amirans nimis credidit et non parum magnificavit. Cum vero rex omnia perspexisset et sibi placuissent et edificia sua cerdo et divitias non visas regi declarasset, rex subintulit: » Cum his omnibus habundes, cur tam feculentum exercicium non relinquis? « Qui ait: » Quamvis hiis affluam, tamen, sicut quando me preteristis vobis dixi, non minus artis mee officium fedum et contemptibile exerceo, ne divitie mee decrescant, sed pocius augeantur; quia per otium et vacationem notabile statim paterentur decrementum vel paulatim peni- (pag. 18.) tus absumerentur. « Quod audiens rex approbavit et consorti sue exennia preciosa tribuens recessit.

1264-1267.

Item quodam tempore, dum adhuc comes existeret in castro Circa An dicto Kiburg residens, quidam domini vocati de Regensperg emuli sui ab antiquo una die in unum congregati dixerunt: » Iste vilis comes non effugiet manus nostras, nam hac vice sibi, quamdiu sumus coadunati, insidias tendemus et suum nasum longum discerpemus « Quod audiens quidam fatuus eorum, continue vecordie, iter suum incontinenti de Regensperg in Kiburg direxit. Qui dum inportune in porta castri pulsaret et primo incongnitus tandem angnitus fieret, intromissus fuit. Intuens autem vultum comitis ait: » Certe tu non habes tam longum nasum sicut audivi hodie a dominis meis in Regensperg.« Qui audiens hec verba coram familia sua sibi astanti dixit: » Notate verba, signate misteria, aliquid enim innuunt.« Volens autem sensum verborum clarius investigare dixit: » Quid dixisti? « Ille ait: » Domini mei, multiplicati plus solito, ad invicem dixerunt hec: Comitis nasum longum conteremus. « Longum enim ut dicitur nasum habuit. Comes autem, animadvertens verba ab illo prolata et in corde suo ponens, instruxit mox aciem virorum armatorum robustam et cum ea contra Regensperg in furore tendens dominos illos conglobatos et contra eum conspiratos obvios habuit et in eos bestiali more et indomito cum suis clientulis irruens plures ex eis occidit, reliqui vero per fugam quam inierunt salvati sunt; et sic maliciam eorum funditus extinxit inolitam.

Ao. 1278.

Magne manswetudinis et humilitatis fuit rex Ruodolfus, quod per tale exempli argumentum luculentissime demonstratur. Nam cum quodam tempore in civitate Thuricensi moram ad aliquot dies contraheret, cum staret cum mangna ex omni vallatus parte militum acie, quidam de plebeja turba pertransire cupiens irrisit eum, alta voce dicens: » Iste rex cum longo naso suo (quem habuisse ut supra dixi asseritur) me inpedit, quod stratam recto tramite perambulare nequeo.« Quod audiens Rex retrocessit [nasum cum digito in partem alteram detorquendo] 12) et sibi locum eundi vultu bylari et verbis pacificis benignisque dedit. Fertur quoque dum quadam die Lindau diam venisset, quidam burgensis ibidem sibi mangnum piscem, lucium nominatum, erogavit. Quem dum coquus exenterare vellet et ad decoquendum preparare, invenit in faucibus suis grandem bufonem. Ob hoc coquus piscem abjecit et eum coquere tanquam cibum abhominabilem sprevit. Quem dum rex diu in mensa exspectaret, quemadmodum moris sui erat, ut eum militibus suis distribueret, et sibi apportaretur minime, coquum aspectui suo presentari jubet. A quo dum causam didicisset, quare sibi piscis non esset allatus, respondit: » Bufo suus cibus erat, ipse autem meus et meorum erit; propter hoc rejiciendus non est nec minus edendus, vade igitur et mihi eum coctum affer.« Quod factum est.

Hic rex Ruodolfus quanquam forte multa bellica facta strenue gesserit, inter cetera tamen unum laude dignum in scripturam redigere summatim curavi, quod celebri et recenti hominum fama et oppinione vulgatur. Fertur quod rex Boemie, dictus Ottaker, ob perswasionem conjugis sue nimis elate et de fastigio regalis honoris sui supra modum inflate, contempsit regi Romanorum Ruodolfo parere regnumque Boemie in feodum ab eo, sicut merito debuerat, postulare. Quod cum tandem saniori ductus consilio facere, reluctante sua uxore, disponeret et ad iter se cum sua milicia prepararet et hoc regi R. veraciter innotesceret, suis appocrisariis pariter convocatis scissitabatur ab

12) Die in [] eingeschlossnen Worte sind späterer Zusatz von Vitodurans Hand am Rande.

eis, quali veste se ostendere deberet regi Boemorum venienti ad se et petituro ab eo regnum Boemie in feodum sibi concedi. (pag 19.) Quibus sibi respondentibus, quod regio cultu et indumento glorie ac excellencie sue deberet coram eo apparere, respondit eis, quod nequaquam; sed in veste rusticali et rudi, scilicet tunica grisei coloris, vellet se suis obtutibus demonstrare, ut per hoc sibi patesceret, quod tumorem sue arrogancie parvipenderet immo quasi pro minimo reputaret. Quod dum totum secundum quod decreverat evenisset et rex Boemie remeasset et consorti hec omnia secundum ordinem enarrasset, plus quam dici possit igne furoris accensa regem conviciis affecit et inproperiis acerbissime laceravit, dicens: » Quare a tali tibi dissimili et uiliori et tali vestimento simplici et agresti in tui contemptum et confusionem induto, cum sis longe prestantior eo diviciis gloria et honore, regnum tuum titulo feodi petere ac recipere in tuam grandem ignominiam presumpsisti?« Hiis et aliis verbis multis ipsum toto conatu suo provocavit, ut regnum Boemie rejecto titulo infeodationis per se proprietatis titulo possideret et insuper ducatum Austrie, quem sibi contra justiciam diu usurpaverat, fortiter teneret et regi R., eundem petenti sibi resignari, cum ad inperium pertineret, nullatenus restitueret; sed pocius ad defendendum eum et sibi conservandum se regi R. opponeret, principatum ejus nullatenus formidando; sed ad resistendum sibi et ad rebellandum contra eum quanto citius posset se totis viribus prepararet. Quod intelligens rex R. instruxit virorum electorum de Swevia et aliis partibus exercitum robustum et directus est contra eum in fortitudine et audacia magna et convenientes in canpo quodam mangno acriter pungnaverunt. Sed prevalente rege R. cum suo exercitu, sine multa sangwinis effusione suorum, rex Boemie occisus est et exercitus suus contritus. Et sic rex R. gloriose triunphans regnum memoratum A. 1278. sibi subjecit et ducatum Austrie suis liberis et eorum posteritati, jure feodi possidendum a se et a suis successoribus, inperpetuum dereliquit, filium suum Albertum illic collocavit et multos Alemannos ibi prefecit et sic terre prevaluit.

De ordine fratrum Minorum tunc duo episcopi creati fue

Aug. 26.

Ao. 1278.
Aug. 26.

runt: Tullensis et archiepiscopus Moguntinus, frater Henricus; anbo de Ysnina oriundi oppido in Albgowia sito.

Fertur quod in hoc bello rex R., corruens de equo suo, miserabiliter in terram prostratus pedibus caballorum et manibus hostium expositus erat. Quod cernens quidam miles suns vocatus de Ramswag ipsum non solum a conculcatione equorum et insultu inimicorum eripuit, verum eciam super equum alium gloriose locavit, in quo devicta morte hostem fortiter cedens solempniter triumphavit. Cujus beneficii rex memor existens adjutori suo in tribulacione, domino de Ramswag, et suis posteris theloneum Lindaugense XX ut dicitur librarum contulit inperpetuum possidendum, et super hiis patentes sibi litteras assignavit. Cujus heredes usque in hodiernum diem hec possident et in usus suos convertunt, inpetentibus ea instrumentum confectum super hoc demonstrantes et ab inpeticione conpescentes.

Ante congressum pungne prelibate per totam expeditionem, ut multi famant, quidam lector de ordine fratrum Minorum (pag. 20.) mangne sciencie et optimi consilii regem Ruodolfum comitabatur; nam sibi speciali prerogativa et precipuo amoris privilegio dilectus erat. Hic exortationis verbum fecit ad exercitum regis R., jam hostium cuneis se inmiscere volentem, per quod tantum proficiebant, quod victoriam celeriter obtinuerunt. Per hujus lectoris prudenciam consilia et salubria monita, non solum illa vice verum etiam multis vicibus, in periculosis causis et arduis et plenis vigiliarum negociis rex R. secundum omnem voluntatem suam prosperatus est. Propter quod, volens eum Ao 1275. pro meritis premiari, brevi postea interjecto temporis spacio sibi episcopatum Basiliensem tandem Moguntinum obtinuit, quibus per eum adeptis sibi fecerat, sicut et poterat, efficacius auxiliari. Fratres eciam sui ordinis confessores sibi et suis liberis propter eum adoptavit et pre cunctis religiosis elegit; quod et per multa annorum curricula inviolabiliter perduravit. Hic suum ordinem intimo et precordiali prosequebatur affectu, quamobrem ipsum ab injuriis defensabat et in suis honoribus fovit ex totis uisceribus et protexit. Sed sacerdotibus et clericis secularibus minus deferens et favoris sui graciam subtrahens infestus nimis fuit.

Oct.

Ao. 1286.

Mai 15.

« AnteriorContinuar »