Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et mere fictioni vel temeritati non imponat, sed pocius mee ignorancie, cum melius non intellexerim aut in memoria retinuerim, condescendat. Summos vero pontifices et inperatores contemperaneos non alternatim more quorundam hystoricorum sed mixtim, prout mihi expedire in processu videbitur, collocabo; exordium autem narracionis mee assumere cogitavi ab Innocentio tercio illius nominis papa et a Friderico inperatore secundo hujus nominis, qui non longe mea meorumque proge(pag. 2.) nitorum antecesserunt tempora. Quamvis autem de plurium parcium gestis scripturus sim, presertim tamen, cum Alemannus sim, de Alemanie partibus.

Ao. 1198.

Innocencius tercius fuit vir eruditus valde et plurimum eloquens sedit annos XXII1). Hic multa opera famosa fecit et libros composuit. Natus fuit de nobilibus Romanis. Sub eo cepit ordo Teutonice domus oriri in Achoron. Hujus tempore capta est a Francis Constantinopolis et a Venelis; Amiraniolinus quoque Sarracenorum cum innumerabili multitudine contra Hispanos veniens confusus ad partes suas reversus est. Hic Innocencius papa in Lateranensi basilica generale concilium celebravit pro subsidio terre sancte et pro statu terre utili, in quo prelatorum summa fuit MCCXV in quo multas constituciones edidit. Ante agnus Dei oraciones in missa fieri instituit pro terra sancta, videlicet psalmos *): Deus venerunt gentes, cum collecta: Deus qui amirabili providencia etc. Hic abbatis Joachimi libellum, contra quem magister Petrus Lonbardus librum composuit, [et] dampnavit et Almarici doctrinam, sicut habetur in decretali: Dampnamus. Hujus tempore ceperunt duo ordines scilicet Predicatorum et Minorum. Predicatorum incepit beatus Dominicus in Tholosanis, Minorum iniciavit sanctus Franciscus prope civitatem Asinatem. Predicatorum ordo inchoatus fuit anno Dom. MCCXVI pontificatus pape anno VI; sed fratrum Minorum anno Domini MCCVI pontificatus pape anno XIV. Iste papa sicut Alexander tercius sententiam interdicti in personas et loca constituit. Hic eciam canonizavit beatum Thomam episcopum Cantuariensem et martyrem et sanclam Künnegundim virginem scilicet Heinrici inperatoris sponsam. Hic papa declaravit, quod principes Theutonie jus habeant in eligendo re

1) Im Manuscripte folgt hinter der Zahl noch einmal: » duos." Uebrigens ist die Zahl unrichtig (wie manche andere in diesem Anfange der Chronik) und sollte heissen: XVIII.

*) Psalm 78.

Juli 16.

gem et promovendo, ut habetur extra: de electione venerabilis [et promovendo extra]. In Perusio obiit, sepultus ibidem. Iste papa Ottonem Ao, 1216. de Brumswich coronavit in inperatorem et, post, eundem exconmunicavit suscitavitque illi adversarium Fridericum filium Heinrici inperatoris. Racio autem movens papam ad hoc faciendum fuit hec, videlicet quod Heinricus noviter per venenum extinctus contra ecclesiam Romanam in vita sua tyrannidem exercuit et ideo, eo mortuo, papa iste ne frater ejus Philippus factus rex Alemanie in regni scismate promoveretur se opposuit et Ottoni adhesit et eum Aquisgrani in regem Alemanie fecit coronari; deinde eum in inperatorem coronavit et ut jura ecclesie servaret ab eo juramentum exegit. Qui statim ipsa die contra juramentum venit et fecit, nec non Romipelas fecit spoliari, unde papa eum exconmunicavit et ab inperio deposuit et Fridericum predictum, Heinrici inperatoris filium, contra eum erexit et ipsum ad sceptrum regni sublimavit. Sed Otto filius Heinrici ducis Bawarie et Saxonum inperium adeptus regnavit annis XI; usque ad mortem suam fuit exconmunicatus, tamen in mortis articulo a prelatis absolutus obiit, sepultas in Brumswich. Fridericus vero secundus hujus nominis sepedictus de propagacione ducum Swevie inperium assecutus est et regnavit annis XXX. Hic Fridericus et sui predecessores progenitores oriundi (pag. 3.) de Swevia per multa annorum curricula sine interrupcione imperii gubernacula tenuerunt.

Juli 18.

Honorius III defuncto Innocencio III, natione Romanus, sedit an- Ao. 1216. nos X. Hic confirmavit ordinem fratrum Predicatorum anno Domini MCCXVI et sequenti anno ordinem fratrum Minorum. Hic papa Fridericum regem Sicilie coronavit et consecravit Rome in imperatorem, sed tandem ipsum sibi rebellem et Romane ecclesie adversarium conperiens anathematizavit atque barones ab ejus fidelitate absolvit. Hujus tempore Damietum Christiani ceperunt; sed Sarraceni fortuito casu contingente eam postea recuperaverunt. Hic papa multas constitutiones edidit et decretales compilavit. Ejus tempore Engelbertus Coloniensis A. 1225. archiepiscopus occisus a comite Friderico de Ysenburg, qui in ulcionem sanguinis in Colonia per judicialem sentenciam crurifragio misere interiit. Iste papa sanctitate et virtutibus plenus feliciter obiit sepultus März 18. Rome ad sanctam Mariam.

Anno Domini MCCXXX beatus Franciscus contuens in aere seraphim in cruce, ex tunc in palmis, latere, et pedibus effigiem plagarum Christi tulit usque ad felicem exitum suum, multis utriusque sexus videntibus illa in eo Christi stigmata.

Nov. 7.

Ao. 1227.

Ao. 1227.

Defuncto Honorio sedit Gregorius IX annis XVI, natione Canpanus. Marz 19. Hic canonizavit Bononie beatum Dominicum, ilem beatum Franciscum

qui ordinem suum incepit sub Innocencio cursumque sub Honorio perAo. 1227. fecit gloriosum. Succedens hiis Gregorius magnificavit anplius miraculis famosum. Hic papa canonizavit de ordine fratrum Minorum beatum Antonium Padue patronum, item beatam Elisabeth relictam domini Ludwici lantgravii Thuringie. Item exconmunicavit Fridericum imperatorem, sentenciam quam suus predecessor Honorius contra eum fulminaverat roborando, objiciens sibi multa mala, et constituit sentenciam interdicti; nam tertius hanc penam ecclesie introduxit. Hic papa secum habuit Predicatores pro secretariis suis et per fratrem Raymundum ex pluribus voluminibus decretalium unum volumen conpilavit, dividens id in V libros. Huic pape beatus Franciscus prophetico spiritu predixit futurum papam eum fieri. Item duos novos ordines confirmavit quos beatus Franciscus ordinaverat, unum dominarum sanctimonialium sancte Clare, unum Penitentium, sexum utrumque scilicet virorum et mulierum capientem. Item confirmavit ordinem de Penitentia nuncupatum sive Marie Magdalene. Hic papa, cum ab imperatore Friderico qui tunc ex magna parte patrimonium ecclesie occupaverat in urbe obsideretur, videns pene omnes Romanos per pecuniam corruptos esse, accipiens capita Apostolorum et processionem a Laterano usque ad sanctum Petrum faciens animos Romanorum sic revocavit, ut fere omnes contra imperatorem cruce signarentur: quod imperator, qui jam se credebat intraturum urbem, audiens, timens longe retrocessit ab urbe.

Ao. 1241.

Item anno Domini MCCXLI peregrina milicia barbarorum, gens ferocissima cultibus ydolorum dedita, Tartari, Ungariam et Poloniam invaserunt et multa milia hominum occiderunt: contra quos crucem fecit (pag. 4.) papa predicari. Similiter contra Sarracenos, de quibus V milia et XXX a cruce signatis in ore gladii occisi sunt. Item ut jam dictum est quando Tartari stragem memoratam conmiserunt in Ungaria et Polonia, utrobique dominos interfecerunt, quo facto tanta penuria subsecuta est in Ungaria, quod matres suos pueros manducarent et pro farina quodam pulvere uterentur homines. Ytem in Burgundia mons magnus ad alios montes longe translatus est2). Hiis etiam temporibus quidam Judeus in Hispania volens anpliare vineam quoddam saxum amovit, in cujus spelunca cavala reperit tabulam continentem ab Adam duplicem mundum et in ultimo Christum nasciturum et humanum genus redempturum et se inveniendum tempore judicis tunc regnaturi in Hispania. Propter quod Judeus ad fidem katholicam est conversus. Gregorius IX Ao. 1241. demum, multis pressus tribulacionibus, feliciter obiit, sepultus Rome Aug. 21.

2) Hiezu vergl. Chron. Erphordiense bei Böhmer Fontes II. 408. zum Jahre 1249.

in Vaticano. Hic papa Celestino successori suo, cum adhuc foret kardinalis, predixit, quod post obitum suum sessurus esset in sede Apostolica.

Oct.

Nov. 17.

Anno Domini MCCXLIII Celestinus (IV) papa sedit dies XVI. Hic, Ao. 1241. dum esset cardinalis et episcopus, negocia pauperum clericorum frequenter promovit aput papam Gregorium IX. Celestino hoc IV papa defuncto feliciter, cessavit episcopatus fere duobus annis et, cum non essent nisi IX cardinales in electione pape, concordare non poterant et hoc in periculum tocius ecclesie.

Juni 24.

Celestino IV successit Innocentius IV, nacione Januensis. Sedit Ao. 1243. annis XII. Hic canonizavit beatum Petrum martyrem de ordine fratrum Predicatorum, occisum ab hereticis apud Mediolanum. Inquisitor enim erat heretice pravitatis, et cum una dierum de Cumis Mediolanum pergeret pro inquirendis hereticis, satelles dyaboli, nuncius hereticorum loricatus, sibi obvians venerandum caput ejus impressis vulneribus sauciavit et Christi martyrem fecit. Iste papa dedit principibus Theutonie potestatem libere eligendi regem Romanorum. Iste papa contra fratres Minores et Predicatores iniquas constitutiones edidit quas postea successores sui retractaverunt. Hic in Lugduno celebrans concilium Fridericum imperatorem propter crimina sua omni honore destituit ipsumque condempnavit et imperio privavit, procuravitque lantgravium Thuringie in regem Alemanie eligi et, mortuo eo, comitem Hollandie. Hujus Friderici condempnacio et ejus a regno deposicio patet in VI decretalium capitulo incipiente: Ad apostolice dignitatis et infra. Sane cum dura gwerrarum conmocio, titulo: De sententia et re judicata. Hic Fridericus primo optimas leges pro libertate ecclesie et contra hereticos dedit. Supra multos predecessores suos diviciis et gloria habunda- (pag 5.) vit, sed eis in superbia abusus fuit. Nam tyrannidem contra ecclesiam exercuit. Quamvis enim ab infantia per ecclesiam tanquam per matrem fuisset educatus, non tamen ipsam ut matrem fovit, sed tanquam novercam quantum potuit laniavit et ideo in concilio Lugdunensi convocato ab Innocencio IV, ut dictum est, imperiali nomine ac dignitate spoliatus est. Cause autem principales hujus deposicionis in predicto concilio exprimuntur, scilicet perjurium, pacis violacio reformate frequens, duorum cardinalium Romane ecclesie captivacio, multorum prelatorum submersio veniencium ad concilium, quod papa Gregorius IX Rome duxeral convocandum, quod et ipse imperator pecierat convocari. Prelatos ab ecclesiarum regimine destituit; sacrilegium commisit, nam cruces aureas thuribula preciosa calices pannos sericos et ecclesiarum thesauros diripuit; clericos angariis et perangariis afflixit. Qui non solum trabebantur ad judicia secularia, sed eciam cogebantur subire duella,

Sept. 29.

incarcerabantur, decollabantur, suspendebantur in patibulis, in opprobrium ordinis clericalis. De heresi quoque suspectus habebatur. Nam priusAo. 1227. quam Gregorius papa IX ipsum anathematis vinculo innodavit et post capcionem cardinalium prelatorum et clericorum ad sedem Apostolicam venientium, claves ecclesie contempsit, sibi faciens celebrari vel potius quantum in eo fuit prophanari divina, et sententias Gregorii pape IX scripsit vel allegavit non vereri, et eas coegit non servari. Preterea conjunctus amicicia detestabili Sarracenorum nuncios et munera eorum hilaritate ac honorificencia recepit et munera cis pluries destinavit; ritus eorum amplectens illos cottidie obsequiis secum tenuit; existens Ao. 1228 quoque ipse in partibus transmarinis, facta compositione quadam cum Soldano, Machmeti nomen in templo Jerosolimis diebus et uoctibus proclamari permisit. Bachario regi scismatico, inimico Dei et ecclesie solempniter excommunicato, filiam suam tradidit in uxorem; ducem Bawarie fecit occidi per assassinos; nulla hospitalia nec claustra nec ecclesias construxit, sed destruxit; religiosas personas jugiter attrivit; manum sicut decet principem ad pauperes 'non extendit; possessiones Romane ecclesie sibi subjugavit, scilicet marchiam Anchonetanam, ducatum Spoletanum. Beneventum, civitatem nobilem in Appulia, cujus archiepiscopus habet sub se XXIV suffraganeos, diruit et preoccupavit, Ao. 1245. preter alias civitates Tuscie. Hec de eo promulgavit Innocencius papa in decreto concilii Lugdunensis.

1229.

Juli 17.

Hic Fridericus ut quidam ajunt cum suis exercitibus et eciam pape copiosis, id instanter ab eo fieri postulantis, ad debellandum Soldanum, regem Egipti, qui Jerosolimam cum Christi sepulcro dudum Christicolis per vim abstulerat, dum semel transfretasset et in proximo die prelii certamen cum ipso committere decrevisset, ab eo taliter revocatus est a suo proposito: nam sibi significavit quod frustra bellum secum inire disponeret, cum papam, suspicatum cooperatorem suum, haberet adversarium. Dicebat enim: »ego accepi epistolas summi pontificis certissimas, suis exercitibus propriis directas et eciam sibi delatas, con(pag 6) tinentes hoc mandatum, videlicet quod quam cito nos aggredi ad preliandum contingeret, quod juncti meo populo pro me et ipso contra te et tuum populum ad prosternendum te viriliter dimicarent; tibi ergo nullo modo expedit, ut nobis bellum inferas, ne in manus nostras corruas miserabiliter cruciandus." Hiis auditis cesar territus cum Soldano pacem conposuit et mox, furore magno succensus, ad persequendum papam iter rediturus arripuit; quod papa audiens Romam reliquit et in Avionem secessit, ut sub protectione illic regis Francie tute posset iram ejus effugere pertimescendam. Et sic secundum relatores memoratos sedes papalis in Avionem translata est, et illic sub multis Apostolicis

« AnteriorContinuar »