Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in Christo filii nostri Johannis regis Jerosolimitani illustris, ipsius regni heredem, in coniugem recepturum solemniter prestito iuramento spopondit, adiungens, quod per hoc ad obsequium terre sancte non ut ceteri peregrini, sed ut Hospitalarius vel Templarius se in perpetuum obligabat. Appropinquante itaque termino prelibato cepit multiplices excusationes pretendere, se ad transitum asserens imparatum, et ut denuo duorum annorum sibi daretur terminus, grandia obtulit obsequia terre sancte cum obligationibus satis magnis. Apostolica vero sedes, ne tantis laboribus exsufflatis et inutiliter sic exhaustis totum dissolveretur negotium, quod humeris huius principis post Romanam ecclesiam principalius incumbebat, habito plurium episcoporum et aliorum proborum virorum consilio,*) de contingentibus nil omittens, venerabilem fratrem nostrum Petrum **) Albanensem episcopum et bone memorie I. tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem ad firmanda ea, que imperator pro crucis obsequio spontaneus promittebat, transmisit. Cumque apud Sanctum Germanum cum pluribus Alemannie principibus pariter convenissent, imperator propria manu iuravit, quod inde ad biennium, id est in passagio Augusti proximo nunc transacti, omni excusatione ac dilatione cessantibus transfretaret, mille milites ibidem per biennium teneret ad suum in obsequiis terre sancte, centum milia unciarum auri in quinque passagiis proximo tunc futuris illuc destinaret certis assignanda personis; et tunc cardinales predicti de imperatoris assensu in eius conspectu, principum ac populi circumstantis sententiam excommunicationis publice auctoritate sedis apostolice protulerunt, in quam incideret imperator, si forsan in aliquo deficeret predictorum. Obligavit se insuper imperator ad centum calendras et quinquaginta galeas ducendas et tenendas biennio ultra mare, ac quod insuper duobus milibus militum passagium certis terminis largiretur, in animam suam iurari faciens se ista, que prediximus, impleturum, et sponte consentiens in ipsum et regnum suum ferri sententiam, si hec non fuerint observata.

Qualiter autem hoc impleverit, advertatis. Nam cum ad eius frequentem instantiam multa crucesignatorum milia per excommunicationis sententiam coarctata in termino destinato ad portum Brundusii properassent, quia gratiam suam imperator sub

Die Männer, welche im Auftrage des Kaisers den Papst von der Notwendigkeit einer Aufschiebung der Kreuzfahrt überzeugen sollten, waren: Johann Titularkönig v. Jerusalem, Hermann v. Salza, Rudolf Patriarch v. Jerusalem. Rich. Sangerm. M. G. SS. XIX, 344. Alle drei hatten Interessen im hl. Lande, der beiden ersten Agitationsreisen nach Frankreich, England und Deutschland waren ziemlich erfolglos geblieben.

**) Die päpstlichen Bevollmächtigten waren der Kardinalbischof Pelagius v. Albano u. der Kardinalpresbyter Guala v. St. Martin (M. G. epp. I, 198).

traxerat civitatibus fere omnibus in portubus constitutis,*) idem a predecessore nostro ac nobis frequentius monitus, ut diligenter pararet omnia et fideliter, que spoponderat, adimpleret, ipse omnium promissorum, que apostolice sedi et crucesignatis per litteras suas fecerat de sponsione passagii, **) necessariorum et victus, et sue salutis immemor, tamdiu in estivi fervoris incendio, ***) in regione mortis et aeris corruptela detinuit exercitum Christianum, quod non solum magna pars plebis, verum etiam non modica multitudo nobilium et magnatum pestilentia, sitis ariditate, ardoris incendio ac multis incommoditatibus expiravit. Inter quos defecerunt nobilis vir lantegravius et episcopus Augustensis. ****) Pars vero non minima infirmitate gravata regrediens in viis et silvis, montibus, planitiis et speluncis occubuit iam ex parte. †) Sane reliqui vix imperatoris obtenta licentia, licet galee, calendre ac naves sufficientes ad transitum victualium, hominum et equorum, ut promiserat, non adessent, in festo tamen nativitatis beate Virginis, cum iam temporis instantia immineret, ut naves a transmarinis partibus inciperent remeare, sulcare maria inchoarunt, se pro nomine Jesu Christi discrimini committentes ac credentes imperatorem cominus eorum vestigium secuturum. Idem vero evacuatis promissionibus, ruptis vinculis, quibus tenebatur astrictus, calcato timore divino, contempta reverentia Jesu Christi, censura ecclesiastica vilipensa, derelicto exercitu Christiano, exposita infidelibus terra sancta, devotione populi Christiani abiecta, in suum et totius Christianitatis opprobrium retrorsum abiit, attractus et illectus ad consuetas delicias regni sui, abiectionem cordis sui frivolis excusationibus, ut dicitur, gestiens palliare. †††)

Vgl. die Darstellung des Kaisers!

**Friedrich II. hatte in einem Schreiben an den Kreuzprediger Magister Arnold v. 1226 Okt. 1 (B.-F. 1677), über seine Verpflichtungen von San Germano hinausgehend, versprochen, für alle Pilger, die sich seiner Fahrt anschlössen, Schiffe bereit zu halten; er mochte freilich nicht geahnt haben, dass seiner Aufforderung ins Ungemessene würde willfahrt werden. Ann. Plac. Guelfi: Videntes se transitum habere non posse, ad propriam sunt conati redire patriam".

[ocr errors]

*** Der Termin war unter Mitwirkung der Kurie festgesetzt worden. ****) Siegfried.

†) Für viele mochte die Verzögerung der Einschiffung nur ein erwünschter Vorwand zur Rückkehr gewesen sein. Schon vorher hatten viele den früheren Enthusiasmus verloren, wie namentlich ein charakteristischer Vorfall in Rom beweist (Vgl. Rich. Sangerm. M. G. SS. XIX, 348 u. Albricus, M. G. SS. XXIII, 922).

††) Sept. 8.

ttt) An eine wirkliche Krankheit des Kaisers glauben: Richardus de San Germano, das Chronicon rerum Sicularum, Guillelmus Tyronensis cont., das Chronicon S. Mariae de Ferraria. Vgl. noch die Zeugnisse, auf welche Friedrich sich beruft. Innere Wahrscheinlichkeit ?

Attendite et videte, si est dolor sicut dolor apostolice sedis, matris vestre, sic crudeliter et toties decepte a filio, in quo locaverat in hoc facto fiduciam spei sue, in quem tot beneficiorum abundantiam cumularat, dissimulans interim, ne occasione inventa se averteret a terre sancte subsidio, exilia presulum, spoliationes, captivitates et iniurias multiplices, quas ecclesiis et religiosis et clericis irrogavit, et obaudiens querelas multiplices pauperum popularium et nobilium patrimonii ecclesie clamantium contra ipsum, quas in aures domini Sabaoth credimus introisse. Et quamvis Romana ecclesia doleat filium tanta educatum diligentia et magnificentia exaltatum, nunc sic viliter sine Marte victum absque hoste prostratum, in tante confusionis opprobrium tam ignominiose deiectum, non minus gemit exterminium exercitus Christiani, qui non inimicorum gladiis vel virtute defecit, sed calamitate tam miserabili est comsumptus. Gemit etiam, quod pars residua bellatorum exposita maris periculis et fluctibus tempestatum absque duce, preceptore vel principe ducitur, quo ignorat, modicum profectura utilitatibus terre sancte, quibus debite consolationis solatium et opportune subventionis auxilium, impedientibus iam maris frementis procellis temporisque augustia, iuxta votum non possumus ministrare. Plangit insuper excidium terre sancte, quam nunc eripi de paganorum manibus sperabamus, quam olim, ut asseritur, recuperasset excercitus Christianus per concambium Damiate, nisi ei semel et iterum imperialibus fuisset litteris interdictum.*) Qui etiam non fuisset conclusus in manibus paganorum, si galearum imperatoris subsidium tunc fuisset, ut ex parte sua promissum extiterat et fieri potuit, subsecutum, nec Damiata perdita, que, ut asseritur, suo tradita nuntio et aquilis imperialibus insignita, eadem die crudeliter expoliata per suos, deserta viliter ac ignominiose per ipsos fuit infidelibus restituta. **) Recurrit etiam ad rediviva suspiria et amissionem pre

*) Honorius III, selber hatte 1221 Nov. 19. (M. G. epp. I, 129) nur gesagt:,,Unde propter exspectationem tui subsidii, quod etiam per litteras tuas promisisti excercitui sepe dicto, refutata est compositio, per quam Jerosolimitana civitas restituebatur cultui Christiano." Wohl aber hatte der Papst Honorius III. dem Legaten Pelagius nach Damiette die Weisung zugesandt:,,Utilius consilium nobis videtur, adhuc manum misericordie Dei exspectare quam huiusmodi pactionibus inclinari" M. G. epp. 1, 123. Das Eintreffen der kaiserlichen Flotte unter dem Grafen v. Malta hat man nicht abgewartet. Vgl. die Darstellung der Kaisers. Über das Anerbieten des Sultans vgl. auch Ann. Col. Max. M. G. SS. XVII, 835 ff.

[ocr errors]

**) Der Meister des Templerordens, Peter v. Montagne schreibt als Augenzeuge 1220 Sept. 20 (Rogerus de Wendower ed. Coxe IV, 79):,,Pactiones episcopo Achonensi cancellario (sc. imperatoris) et H(enrico) comiti de Malta... plurimum displicebant; voluerunt enim civitatem defendere, quod nos multum approbaremus, si utiliter fieri potuisset." Der Legat Pelegius habe den Befehl zur Uebergabe der Stadt gegeben. Ueber die Rüstungen zur ägyptischen Kreuzfahrt und deren Ausgang vgl. Winkelmann a. a. O. I, 145–162.

[ocr errors]

scriptam recolens Damiate, tot laborum angustias, tot expensarum dispendia et tot mortes fidelium, tot excursus temporum, que inutiliter defluxerunt, subortis lacrimis deflere non cessat, necdum est, qui consoletur eam ex omnibus caris eius et abstergat lacrimas a maxillis.

Cum ergo vox eius iam in Rama insonuerit et Rachel non solum filios, sed hec omnia irremediabili lamentatione deploret, quis fidelium se a gemitibus et suspiriis continebit? Quis filiorum cernens aquarum profluvia matris oculis prodeuntia, lacrimas non effundet? Quis matris non compatietur angustiis nec immensis eius doloribus condolebit? Quis fidelium propter hoc non ardentius inflammabitur ad subsidium terre sancte, ne Christiana iuventus ex insperato casu prostrata penitus videatur et ignominiose animo consternata? Nonne viri cordati et fili Jesu Christi debent ad subsidium terre sancte tanto fortius animari, quanto ignominiam geminatam amplius resultare conspiciunt ex insperata ruina in patrem et filios, in Redemptorem atque redemptos, in Christum et populum Christianum? Nos enim istud negotium tanto ardentius assumere affectamus et profundiori consilio alta intendimus remedia invenire, quanto maior incumbit necessitas et ex multis conflata doloribus nostram grandis angustia mentem premit. Etsi enim Dominus populo suo modicum ostenderit se iratum, de illius manu hoc tempore sacrificium non acceptans, qui prudentiam non est imitatus illorum, per quos salus in Israel fieri consuevit, nondum tamen misericordie Domini sunt consumpte nec eius miserationes penitus defecerunt. Speramus namque in misericordia Dei nostri, quod viam nobis ostendet, per quam in hoc negotio prospere gradiamur, et viros secundum cor suum ecclesie designabit, qui precedant in cordis puritate ac manuum munditia exercitum Christianum.

Quapropter fraternitatem vestram obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes, quatinus hec clero et populis vobis commissis fideliter exponentes ac inducentes eosdem, ut ad hec exequenda studeant suos animos preparare, ipsos ad vindicandam iniuriam Jesu Christi sedulis exhortationibus invitetis, ut cum ipsos apostolica sedes babito maturiori tractatu sollicitandos providerit, promptos inveniat et paratos. Porro ne tanquam canes muti, non valentes latrare, videamur deferre homini contra Deum, non sumentes ultionem de illo, qui tantam ruinam in Dei populo procuravit, imperatorem Fridericum, qui nec transfretavit in termino nec illuc in taxatis passagiis prescriptam pecuniam destinavit nec duxit mille milites per biennium tenendos ibidem ad suum pro subsidio terre sancte, sed in his tribus articulis manifeste deficiens in excommunicationis descripte laqueum ultroneus se ingessit, excommunicatum, quanquam inviti, publice

nuntiavimus et mandamus ab omnibus arctius evitari, per vos et alios ecclesiarum prelatos ipsum excommunicatum precipientes publice nuntiari, contra ipsum, si contumacia eius exegerit, gravius processuri. Confidimus tamen adhuc in clementia pii Patris, qui neminem vult perire, quod eius mentis oculi caligantes, hoc ecclesiastico delibuti collyrio, si non fuerit omnino rebellis, lumine poterunt illustrari, ut suam aspiciant nuditatem et ignominiam, quam incurrit, advertant, sicque recurrat ad medicum et ad matrem ecclesiam revertatur, per humilitatem debitam et satisfactionem congruam salutis remedia recepturus. Nos enim eius salutem in Domino, non interitum affectamus, quem ab olim sincere dileximus, in minori etiam officio constituti.

Datum Anagnie, sexto Idus Octobris, pontificatus nostri anno primo.

c) Rechtfertigungsschreiben Friedrichs II., 6. Dezember 1227.*) (Huillard - Bréholles, Hist. dipl. Frid. II. Bd. III, 36-48; BöhmerFicker nr. 1715).

Fredericus Romanorum imperator semper augustus etc., universis crucesignatis etc. In admirationem vertimur vehementem, quod unde pro multis beneficiis prestolabamur gratiam, inde tam offensionis quam etiam contumelie diversa genera reportamus. Inviti loquimur, sed tacere nequivimus, ne in eo, quod diu tacuimus, spes, que multos decipit, nos forte decipiat. Sumus nos, ad quos devenerunt seculorum fines, cum non tam in ramis, sed in radicibus etiam videatur caritas refrigere. Non enim solum gens contra gentem insurgit nec regnum regno minatur, non pestis et fames tantummodo corda viventium premisso terrore conturbant, sed ipsa caritas, qua celum et terra regitur, non tantum in rivulis, sed videtur in fonte turbari, dum a) Romanum imperium ad fidei christiane defensionem divinis provisionibus deputatum non a quibuslibet infimis, sed ab ipsis, quos honorarat et sibi preposuit, patribus graviter infestatur. Si enim contra nos homo inimicus consurgeret, si persecutor ecclesie, si hostis fidei subiectos imperio nostro populos in odium nostrum concitaret, apprehenderemus arma defensionis et gladium, cuius est nobis a Domino pro tuitione fidei et ecclesiastice libertatis attributa potestas, et totis inciperemus viribus prelia Domini preliari. Sed cum universalis ille pater Christi vicarius et beati Petri successor,

*) Abschriften dieses Rundschreibens finden sich auch in 3 Münchener Handschriften: Clm. 18382 f. 233-38, 5831 f. 255-60, 14196 f. 148-52 (vgl. Forsch. z. d. G. 19, 75!); ich habe daraus einige Lesearten entnommen. a) So Clm; H.-B.: ac.

« AnteriorContinuar »