Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Eas igitur ecclesias sive cellas, quas per episcoporum concessionem vestra industria aquisistis, videlicet sancti Andree de Berniz et sancti Baudilii et sancti Petri de Launiaco et sancti Sebastiani de Alxatis et sancti Aegydii de Duno et sancti Petri de Monte Seleigo et sancti Petri de Trenca, tailla et alias, quas nominatim digerere supersedemus, per presentis decreti a) paginam vobis vestrisque successoribus perpetuo disponendas possidendasque firmamus. Data Cremone, XII Kalendas Martii.

[ocr errors]

Abschrift des Chartulaire de S. Gilles, MS. lat. 11018 fol. 26b, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 21.

Urban II bestätigt der Kirche von St.-Nicolas de Mornac (D. Saintes) ihre Besitzthümer.

1096 Januar 2. Limoges.

Urbanus episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Wilelmo priori et eius fratribus, in ecclesia beati Nicholai de Morniaco canonicam vitam professis, eorumque successoribus, in eadem religione permansuris, imperpetuum. Desiderium, quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesie conversationem multis iam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum sanctorum patrum instituta corde uno et una anima sub iugo regule omnipotenti domino serviatis, nos religioni vestre paterno gratulamur affectu et, ut semel inchoata religio auctore deo semper inviolabilis perseveret, secundum venerabilis confratris nostri Ramnulphi, Sanctonensis episcopi 1), et vestram petitionem tam vos, quam vestra omnia sedis apostolice gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim, ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili karissime Wilelme prior, et eorum, (qui) post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia de claustro discedere, liberum sit, quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor, domino prestante a), viguerit. Preterea per presentis decreti paginam apostolica vobis auctoritate firmamus, ecclesias beati Petri, beati Stephani, beati Cirici, cum decima eiusdem ecclesie parrochie beati Petri de Chalaveda. Ad hec adicientes statuimus, ut quecunque hodie vestra ecclesia iuste possidet, sive in futurum concessione pontificum sive principum liberalitate vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, eandem ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sanctonensis episcopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, huius nostri decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri Iesu Christi alienus stet, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatimus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Datum Lemovicis, per manum Iohannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis. IIII Nonas Ianuarii. Indictione IIII. Dominice incarnationis anno MXCVI. Abschrift des Chartul. de Cluny, MS. lat. 5458 fol. 49, in der Bibl. Nationale zu Paris.

a) Le MS. a été gratté, mais il n'y a pas de lacune b) properante. .1) Rammulf von Foucaud, Bischof von Saintes, c. 1083-1105.

Nr. 22.

Urban II bestätigt dem Abte Hugo von Cluny (D. Macon) Kirchen seines Klosters.

1096 Juni 3. Toulouse.

Urbanus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Hugoni, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosis desideriis dignum est, facilem prebere consensum, ut fidelis devocio celerem sorciatur effectum. Proinde communis filii mei Hunaldi religiosum votum cum iusticie ipsius intuitu cum tue spectabilis religionis reverentia per presentis decreti paginam confirmamus, si quidem, cum ad Cluniacense cenobium conversionis gratia, largiente domino, pervenisset, honorem, qui eum de patrimonio contingebat, cum ecclesia beati Martini de Lautico beato Petro et eius Cluniacensi monasterio delegavit; in ipso eciam loco, quia monasterium antiquitus fuerat ex precepto reverentissimi pape Gregorii septimi, cellam sua industria reparavit. Hanc igitur cum universis, ad eam pertinentibus, in perpetuum Cluniacensis cenobii fratribus possidendam presentis decreti auctoritate firmamus. In quibus hec propriis vocabulis annotanda precipimus: ecclesiam sancti Petri de Casali, sancti Vincencii de Avesac, sancti Vincencii de Plaisac, sancte Marie de Sereniaco, sancti Caprasii de Broilo, sancti Iohannis de Astilgiaco, sancti Martini de Paniciar, sancti Bricii de Triliano, sancte Marie de Bello loco, sancti Caprasii de Cucco, sancte Marie de Calda costa, sancti Nicholai de monte Guascone, sancti Caprasii de Bibitorio, sancti Martini de Guzano, sancti Martini de Calvillo, sancte Marie de Acudello, sancti Germani de Cusunano; in Burdegalensi pago sancti Pauli de Borvo, sancti Clementis de Comma; in pago Lascuzensi sancti Iohannis de Podenx. Quicquid preterea idem locus in futurum iuste adipisci poterit, firmatum, securum integrumque permaneat tam a te, quam a successoribus tuis, seu his, qui per nos in eodem loco prestituentur, regendum disponendumque perpetualiter. Et quia, disponente domino, celle ipsius altare nostris manibus consecratum est, ampliori veneracioni locum ipsum deinceps haberi precipimus; scientes (?) ne cui persone preter Romani pontificis scienciam liceat, adversus idem altare interdictionis aut excommunicacionis proferre sentenciam. Si quis ergo deinceps locum ipsum et quecunque ad eum pertinencia infestare, minuere, temerariis vexacionibus fatigare vel a nostro cenobio alienare presumpserit, divine indignacionis et apostolice districtionis ulcione plectatur, et a) a sacratissimo corpore ac sanguine domini nostri (Iesu) Christi alienetur, nisi satisfactione congrua emendaverit, reum(que) se divino iudicio haberi cognoscat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

[blocks in formation]

Datum Tolose, per manum Iohannis, sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis. III Nonis Iunii. Indic(t)ione IV. Incarnacionis dominicae anno MXCVII. Pontificatus autem domni Urbani secundi pp. IX.

Abschrift vom 13 Jahrh. der Coll. de Bourgogne 79 Nr. 164, in der Bibl. Nationale zu Paris. Rota und Monogramm sind beigezeichnet, ersteres mit der Umschrift B. n d.c.t. s. ds.&. p.t.e.R. dm. N. I. X. Das Monogramm zeigt die allgemeine Grundform von Nr. 2.

Nr. 23.

[ocr errors]

Paschalis II bestätigt dem Kloster Lihons (D. Noyon) mehrere Güter.

1100 December 1. Lateran.

Paschalis b) episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Lehunensis cenobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Bonis secularium studiis non tantum favere, sed ad hec eorum animos etiam incitare debemus, quod pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Indicavit siquidem nobis Hugo, canonicus Peronensis 1), Leiardim, religiosam feminam, matrem suam, secundum ipsius voluntatem alodium suum et quicquid proprium et hereditarium in villa Vermendoisviler 2) habebat, pro animarum suarum remedio vestro monasterio contulisse; quam collationem nostra postulant b) Paschasius. .1) Péronne. 2) Vermandovillers (Somme).

a) ut

assertione firmari. Nos igitur eorum devotioni annuentes, alodium ipsum et quicquid de suo iure vestro monasterio contulerunt, quietum semper et integrum in vestra vestrorumque successorum possessione ac dominio permanere decernimus. Preterea altare et duas presentes decime altaris de supradicta villa, sicut a Baldrico, bone memorie Noviomensi episcopo 1), vobis concesse sunt, quietas et integras cenobio vestro manere sancimus, quas videlicet Boso miles, cum se contra iusticiam tenuisse cognovisset, divini timoris instinctu in manus eiusdem episcopi refutavit. Si quis autem hec vestre fraternitatis usibus subtrahere vel auferre temptaverit, canonice austeritatis ultione plectatur et ut sacrilega iudicetur. Datum Laterani, per manum Iohannis diaconi. Kalendas Decembris. Indictione VIII.

Abschrift vom 13 Jahrh des Cart. de Lyhon, MS. lat. 5460, fol. 6b, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Nr. 24.

Paschalis II bestätigt dem Kloster St.-Aubin d Angers seine Besitzthümer.
1101 October 20. Benevent.

Nous avons en cette année une bulle de Paschal II qui n'est qu'une confirmation des biens et des dependances de St.-Aubin, dont elle fait le dénombrement, comme celle de 10972), en adjoutant cependant d'autres qui ne se trouvent pas dans la première. Voici le détail de celle-ci:

In Andecavensi pago ecclesiam Treverensem cum pertinentiis suis, ecclesiam sancti Iohannis, que a Vindocinensibus 3) monachis pro ecclesia sancti Clementis de Creona vestris fratribus commutata est, cum burgo et possessionibus sancti Remigii de Varenna a), sancti Albini de Alodiis, sancti Albinini de Sacio b), sancti Gervasii de Brionio, sancti Iovimi de Lusdo, sancte Columbe cum dimidio burgo et ecclesiae decima dimidia, ecclesiam Sarmagie, sancti Audoeni et sancte Marie de Tissa, ecclesiam de Comburno, Caleium, Munsteriolum, Nimerla, Peregrina, Artiseium, Cartiniacum, Pinceium, sancti Gervasii de Goiz cum decimis sancti Albini de Pinceio cum nemore sancti Iohannis de castro Gunterii cum pertinentiis suis, sancti Martini de Leeio cum possessionibus suis, Primarium cum parte sylve Chacias, sicut inter monasteria sanctorum Albini et Nicolai ), mediantibus Andecavensis ecclesie clericis, divisio eiusdem silve concorditer facta est; in Pictavensi pago ecclesiam sancti Albini de Mairono et Bruceium; in Cinomannensi pago sancti Audoeni de Cenomannis, sancti Petri de Ulmis, sancti Albini de Locaneio, sancti Petri de Cripta, sancti Gervasii de Colonis, sancti Gaudi, sancte Marie de la Bazogia Gunduini; in Namnatensi pago ecclesiam sancte Oportune, sancti Iohannis, sancti Briveni, sancti Nicolai de Salliaco.

Datum c) Beneventi, per manum Iohannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis. XIII Kalendas Novembris. Indictione x. Anno pontificatus domni Paschalis secundi pape III.

Abschrift des MS. lat. 12658 fol. 169, in der Bibl. Nationale zu Paris.

Es ist noch bemerkt: Scellée de plomb en lacqs de soye jaune.

Nr. 25.

Paschalis II bestätigt dem Abte Wilhelm von Montmajour-lez-Arles die Besitzthümer und Rechte seines Klosters, wofür dasselbe eine jährliche Abgabe an die Laterankirche zu zahlen hat 5). 1102 Februar 25.

Paschalis episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Guilielmo, abbati venerabilis monasterii, quod in honore beatae Mariae semper virginis et beati Petri apostolorum

b) oder Salio - c. 1068.

c) cette bulle Balderich war von 2) Jaffe, Reg. 5641 (4222). 5) Vergl. Mabillon, Ann. ord. Ben. V p. 454.

a) c'est le même que Chiriacum de la bulle de 1097. Randnotiz est donnée. 1) Balduin wird gemeint sein, Bischof von Noyon, c. 1044 1098-1113 Bischof, die Memoration würde mithin für ihn nicht passen. 3) Ste.-Trinité de Vendôme. 4) St.-Nicolas-lez-Angers.

principis apud Montem Maiorem in Arelatensi parochia situm est, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc nos, disponente domino, in apostolicae sedis servitium promotos cognoscimur, ut eius filiis, auxilium implorantibus, efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere, prout dominus dederit, debeamus. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime, Guilielme abbas, non immerito annuendum censuimus, ut Montis Maioris monasterium, cui deo authore praesides, ad predecessorum nostrorum Gregorii, Leonis ac Nicholai et Urbani exemplar privilegio sedis apostolice muniremus. Per praesentis igitur decreti paginam apostolica authoritate statuimus, ut quaecumque hodie idem coenobium iuste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus: castrum Biduini, quod iurisdictionis sanctae nostrae Romanae habetur ecclesiae, secundum predecessorum nostrorum institutum vobis vestrisque successoribus regendum possidendumque contradimus cum ecclesiis sanctae Mariae, sancti Antonii, sancti Petri de Monistrolio cum universis eiusdem castri pertinentiis; ex qua videlicet possessione libras thuris per quinquennium tres, ex ipso vero monasterii capite per singulos annos Merguliensis monetae solidos quatuor Lateranensi palatio persolvetis. Confirmamus etiam vobis monasterium sancti Martini de Alamonte et villam, quae dicitur Septem furni, et in comitatu Bederense villam Fonneti, et in comitatu Regensi castrum quod vocant Crisellum, et monasterium Stubloni cum omnibus pertinentiis eorum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, eamdem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere vel iniuste datas suis usibus vendicare, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te, nunc eius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum; qui videlicet aut ab apostolice sedis pontifice, aut ab eo, cui ipse permiserit, ordinetur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab episcopo, in cuius diocesi estis, accipietis, si quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis, a quo malueritis catholico episcopo earumdem consecrationum sacramenta suscipere. Missas sane publicas in eodem monasterio per episcopum celebrari, stationes fieri aut ordinationes aliquas praeter abbatis et fratrum voluntatem institui prohibemus, cui etiam facultas nulla sit, sine Romani pontificis aut legati eius audientia saepefatum Maioris Montis monasterium excommunicationi vel interdictioni subicere. Sepulturam quoque eiusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si quis ergo in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, iudex aut ecclesiastica quaelibet secularisque persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini, redemptoris nostri Iesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem, eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus (et) hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Scriptum per manum Petri, notarii, regionarii [et scrinarii] sacri palatii.

(R) Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus a) ss. (M)
Datum per manum Iohannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis.
Incarnationis dominicae anno MCII.

lendas Martii. Indictione X.

domni Paschalis papae III.

Abschrift des MS. lat. 13915 fol. 138, in der Bibl. Nationale zu Paris.
Rota und Monogramm sind beigezeichnet. Rota Nr. 5 B. Monogramm Nr. 1.

v Ka

Pontificatus autem

a) papa,

Nr. 26.

Paschalis II bestätigt dem Abte Gottfried von Vendôme (D. Chartres) die Besitzthümer und Rechte seines Rom speziell unterstellten Klosters, wofür jährlich 12 Solidi an den Lateranensischen Palast zu zahlen sind.

1102 März 11. Lateran.

Paschalis episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Goffredo, Vindocinensis monasterii abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, fili in Christo charissime Goffrede, petitionibus annuentes, Vindocinense coenobium, cui deo auctore in abbatem praeesse dignosceris, praesentis decreti auctoritate munimus. Quod videlicet coenobium Goffredus, bonae memoriae, Andegavensis comes 1), et Agnes, Pictaviensis comitissa 2), in iure suo sumptu suo pro animarum suarum salute constructum 3), summae ac individuae trinitatis nomine consecratum beato Petro, apostolorum principi, et sanctae eius Romanae ecclesiae in alodium proprium obtulerunt. Et nos itaque secundum praedecessorum nostrorum apostolicae memoriae, Gregorii septimi et Urbani secundi, auctoritatem praefatorum comitum votum et oblationem firmantes, praefatum monasterium sub protectione sedis apostolicae specialiter permanere et ab omni iugo aliarum personarum immune persistere mansuro in perpetuum decreto sancimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut, quaecunque a praedictis comitibus ecclesiae vestrae oblata et praedecessorum nostrorum privilegiis confirmata sunt, et quaecunque hodie idem coenobium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium animarum quaelibet poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis visa sunt exprimenda nominibus: ecclesia sancti Georgii in Oleronis insula cum magna parte eiusdem insulae, ecclesia beatae Mariae de Surgeriis, ecclesia sancti Sepulcri de Balgenciaco, ecclesia de Andreio, ecclesia sancti Saturnini, quae est super Ligerim, ecclesia sancti Nicolai de Olerone, ecclesia sancti Petri de Monte foleti, et quicquid Robertus de Monte Contrio Vindocinensi coenobio donavit et eius filius Berthrandus de suo iure consensit. Praecipimus etiam, ut sancti Salvatoris iuxta Andegavis muros ecclesia vestro coenobio tanquam capiti membrum semper adhaereat, et eius universa dispositio in tua tuorumque successorum manu absque alicuius contradictione persistat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, praefatum coenobium temere perturbare aut eius possessiones aufferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Praeterea statuimus, ut Andegavensis, Pictavensis et Vindocinensis comites omni tempore sint defensores et adiutores eiusdem loci ad honorem apostolicae sedis. Et si quis contra locum illum molestiam litis pro aliquibus rebus inferre voluerit, nullatenus consentiant, antequam apostolicam sedem consulant, quia quicquid sine iudicio aut consensu nostro pervasum vel distractum fuerit alicuius iudicio, irritum erit, nec eorum quilibet aliquam exactionem sive consuetudinem Vindocinensis monasterii rebus inferat, nec in eis aliquid vendicare praesumat praeter patrocinium solum, quod eis ad honorem apostolicae sedis exhibere promissum est. Obeunte te vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam decreverint eligendum, non tamen sine trium abbatum consilio, quos religiosiores in vicinis provinciis habere contigerit. Electus autem abbas a Carnotensi 4) episcopo benedicatur, omni professione vel cuiuslibet rei exactione deposita, si tamen idem episcopus communionem et gratiam apostolicae sedis habuerit, et si ordinationem ipsam gratia ac sine pravitate exhibere voluerit, alioquin ad Romanum pontificem renovatur a). Praeterea praecipimus, ut tam in Vindocinensi loco, quam in praedicta secus Andegavim sancti Salvatoris ecclesia sine Romani pontificis licentia nulli episcopo liceat, potestatem aliquam aut dominationem exercere aut excommunicare seu interdicere, etiamsi forte contigerit, Carnotensem aut

a) removatur? recurratur?

.1) Gottfried II, regierender Graf von Anjou, 1040-1060. 2) Agnes, Tochter Otto Wilhelms von Burgund und Wittwe des Grafen Wilhelm V von Aquitanien, seit 1032 Gemahlin Gottfrieds II. 3) 1032. 4) Chartres.

« AnteriorContinuar »