Imágenes de páginas
PDF
EPUB

virorum ac foeminarum, desolata ab hominibus proedia atque ab omni cultore destituta. In solitudine vacua terra nullus in ea possessor inhabitat, occuparunt bestiae loca, quae prius magna multitudo hominum tenebat. In hac enim terra, in qua nos vivimus, finem suum mundus, non iam nuntiat, sed ostendit, quid autem in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Solummodo a beato Amando, nostro coepiscopo, didicimus, in omnibus rebus spiritualibus honestissimo, vestrum regnum pre caeteris pace ac tranquillitate, Christo tribuente, pollere. Retulit quoque vestra munificentia, sibi olim concessum cenobium, in finibus Francorum positum, quod Elnone sive Nantuaco nuncupatur, nunc a vobis affluentissime et vestris redditibus et praediis et fiscis ad fratrum victualia ditatum atque locupletatum. De quo vobis gratiarum dona cum benedictione apostolica misimus. Ipsum namque praefatum coenobium, dum ecclesiae deservirentur, et ab hoc ad venerabilem praedecessorem nostrum illum, cum regrederer, poscente memorato patre Amando atque abbate Laterceno, cum multis religiosissimis viris sanctitate preditis, basilicam ipsius loci in honore Petri et Pauli omniumque apostolorum honorificentissime consecravi ipsique loco tale privilegium concessi, ut nullus princeps, nec episcopus, neque ulla iudiciaria potestas ibidem praeficere audeant abbatem, nisi quem concors congregatio pari consilio et voluntate secundum deum elegerint, sicut Benedictus pater praecepit; postquam electus fuerit ab illis, prius sedis Romanae munus accipiat a), ipsiusque benedictione fungatur b), nisi assensu eius concedatur alicui licentia. Sed neque ipsi archiepiscopo Lugdunensi, neque ulli episcopo permittimus, illi ecclesiae vim excommunicationis inferre ullo modo, nisi apostolica deliberatione. Sed et si quis fidelium, Romam ire disponens sumptusque ei deffuerint, ipsumque memoratum locum adeat, si ibidem pro posse elemosinam fratribus impendat, eandem veniam et benedictionem apostolicam sine dubio inibi percepturus, sicuti ad limina apostolorum. Ob hoc enim magna c) ex corporibus apostolorum per fidelem et acceptissimum deo nomine Severum illuc direximus d). Statuimus de caetero, ut nullo modo quis hunc locum violare audeat nec vim inferre alicui. Quod si quis temerario ausu infregerit, anathematis ultione dampnetur, et deinceps inviolata inlibataque hec nostra preceptio sive interdictio conservetur.

Abschrift des MS. Baluze 41 fol. 65, in der Bibl. Nationale zu Paris.

,,Ce privilège est précédé d'un fragment de chronique relatif à la fondation du monastère de Nantua." Von allem anderen abgesehen, würde schon der Name Childerichs die Fälschung beweisen, weil kein Papst Gregor gleichzeitig mit ihm lebte.

Nr. 3.

Benedict III schreibt an Bischof Ratald von Strassburg über die Busse eines Vater

mörders 1).
855-858.

Benedictus episcopus, servus servorum dei, reverentissimo ac sanctissimo Rataldo episcopo 2). Dum de universo mundo credentium agmina catervatim confluerent ad limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, quidam vestrae diocesis homo venit, qui, humani generis inimico hortante, patricidium e) se perpetrasse dicebat. Pro quo lacrimabiliter ingemuimus et oppido contristati f) permansimus. Idcirco volumus: ut duodecim per annos penitentiae constituatur sub onere, ita ut omnibus diebus ieiunium observare usque ad vesperum studeat et absque carne et vino atque pisce cibum sumat, exceptis diebus festis atque dominicis, et pascha usque ad pentecosten. Per quinquennii vero tempus in ecclesiam introire non presumat neque communicet; ante fores tantummodo ecclesiae perseveret, dum sacra celebrantur officia. Cum autem quinque annorum fuerint expleta curricula, ingrediatur ecclesiam et intra audientes cum omni stet timore atque obedientia. Dum vero ad annum pervenerit decimum, sancte communionis consors existat et inter fidelium consortium maneat. Si autem ante constitutum tempus finis vitae illius advenerit, viaticum ei non negetur secundum sacrorum sanctione canonum

Rand

a) Lege: praesens sedis munitus accipiat am Rand b) a Romano pontifice iniungatur abbas am c) numera forte am Rand d) ex via exernis am Rand e) patricidum f) constristati. 1) Diese und die folgende Urkunde sind nach dem Drucke Weilands in der Zeitschr. für Rechtsgeschichte 1885 S. 100, 101 gegeben. 2) Rathold, Bischof von Strassburg, 840-875.

patrumque traditiones almorum a). Optamus sanctitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere.

Abschrift vom 10 Jahrh., Kanones des sogen. Rotger von Trier fol. 79, in der Bibliothek zu Wolfenbüttel.

Nr. 4.

Benedict III schreibt an Bischof Salomon I von Konstanz über die Busse eines Brudermörders. 855-858.

Benedictus, servus servorum dei, reverentissimo ac sanctissimo Salomoni, Constantiensis ecclesiae episcopo ). Caritatis tuae fraternitatem almificis sanctorum patrum cernimus regulis, ut condecet b) obedire, quociens nostrae apostolice sedi, que caput et magistra omnium ecclesiarum dei consistit, illa reverenter dirigis, de quibus graviter lapsis absque eius oraculo non presumis subvenire. Huic igitur viro ill. c) nomen, qui fratrem suum occidit, salubre poenitentiae collirium d) inferius annotatum imposuimus, quo eius cordis oculi lucidiores existant, et regni superni potius premia consequatur atque poenitendo amaros inferni cruciatus evadere possit. Iubemus quippe et sanctorum patrum institutione freti iudicamus: ipsum fratricidam uno anno inter audientes sine corpore et sanguine domini in ecclesiis orare, nisi forte ultimus vitae illius venerit dies, quo ei communio neganda non est. Ipso anno et quattuor aliis a carne et vino et omni cocto pulmentario se abstineat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a pascha usque ad pentecosten et nativitate domini atque nataliciis apostolorum. Aliis vero duobus annis tribus tantum diebus, id est secunda, IIII et VI feria supradictis cibis ieiunet. Huius namque penitentiae modum illi prefato viro, qui ad sanctorum apostolorum Petri ac Pauli limina properavit, misericorditer imponere decrevimus. Uxorem vero suam recipiat armisque asumptis incedat, propriaque ei liceat possidere bona, quibus elemosine subsidia indigentibus fratribus largiatur. Deus te custodiat dilectissime fili.

Abschrift vom 10 Jahrh., Kanones des sogen. Rotger von Trier fol. 80, in der Bibliothek zu Wolfenbüttel.

Nr. 5.

*Johann XIII bestätigt dem Grafen Gottfried I von Anjou die Gründung und Besitzthümer des Klosters Beaulieu-lez-le-Mans, wofür es jährlich fünf Solidi nach Rom zu entrichten hat. 967 August 12.

Ioannes episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Goffrido e), Grisia f) Gonella 2) cognominato, nobilissimo Andegavorum comiti, salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens, qui filii sunt ecclesiae g), omnipotenti deo aliqua offerunt, non debent esse elati quasi de munere, sed gaudere ex fidei redundatione h); reddunt quippe creatori suo partem rerum, quas ab eo acceperunt, ut de suis eum rebus sibi faciant largissimum debitorem; ab ipso enim omnes habemus esse, vivere, habita possidere et, quod maius est, uti ratione. Quod tu, dilectissime fili, non ignorans, sed fideliter agnoscens, studuisti de propriis rebus ecclesiam pro redemptione animae tuae parentumque tuorum apud castrum, quod Locas dicitur, ad honorem dei et sanctae virginis Mariae, genitricis dei 3) et domini nostri Iesu Christi, construere, tantum de tuis reditibus illi conferens, quod licet decimas neque sepulturam, nec cetera, quae ad ius parrochiae i) pertinent, non haberet, tamen, inter vicinas ecclesias tam honore quam divitiis polleret. Eandem k) denique ecclesiam beato principi apostolorum Petro, sancto spiritu inspirante, obtulisti, ea videlicet consideratione, quatinus sanctae Romanae ecclesiae sic adhaereat ut, praeter Romanum pontificem nullus archiepiscopus audeat,

a) almarum b) concedet e) Gofrido Housseau f) Grisa H. i) parochiae H. k) eamdem H. genannt Grisegonelle, 958-987.

Tours spräche (vergl. auch Nachwort),

c) so statt des Namens, cod. d) di. collyrium: Augenbalsam. g) Quoties filii sanctae ecclesiae H. h) ex fideli redditione H. 2) Gottfried,

1) Salomon I, Bischof von Konstanz, 839-871. 3) Oder Beaulieu près Loches, wofür der hinten erwähnte Erzbischof von doch war diese Kirche der Trinität geweiht.

aliquam dominationem exhibere a) in ea, sive illam interdicere, neque super clericos illius vim aliquam inferre. Quod nos divina fulti fiducia ita confirmamus, ut praefata ecclesia ita sit semper ab omnium hominum dominatione libera, ut praeter Romanum pontificem nullum alium habeat praesulem. Statuimus autem b), ut pro amore sanctae Romanae ecclesiae comes Andegavorum adversus omnes homines sit adiutor et defensor loci c) illius, ut sicut te pro constructione d) salutem consecuturum credimus, sic et ipsi pro defensione peccatorum suorum e) veniam et vitam mereantur aeternam. Hoc autem factum est assensu et voluntate Harduini, tunc temporis Turonensis archiepiscopi 1), in presentia Alberonis, Rhemensis archiepiscopi f)). Si quis autem violator huius nostrae constitutionis extiterit, nisi resipuerit et Romanae ecclesiae satisfecerit, sciat, se apostolica auctoritate perpetuo anathemate percussum diaboloque cum impiis g) traditum. Qui autem b) conservator eius et obediens apostolicae auctoritati fuerit, benedictione et gratia dei e) omnipotentis perfruatur, et cum Christo gaudeat in aeternum. Sane i) ad indicium perceptae huius a Romana ecclesia libertatis praefatae ecclesiae clerici quinque solidos Pictavensium singulis annis persolvant beato apostolorum principi, unde oleum emetur, quod ante eius sacratissimum corpus comburetur.

Data k) Lateranis. II Idus Augusti. Anno ab incarnatione domini millesimo undecimo 1). Pontificatus vero domini Ioannis secundo.

Abschrift der Coll. Baluze 38 fol. 67b, und des D. Housseau I Nr. 187, in der Bibl. Nationale zu Paris. D. Housseau en tête de cette pièce met de 965 à 972, c'est dire qu'il l'attribue à Jean XIII et non pas comme Baluze à Jean XIX. La mention de la présence de Adalberon confirme l'opinion de dom. Housseau. D'ailleurs la Gallia Christiana XIX dit à propos de Hardouin,,illo praesule reaedificata est ecclesia Lucacensis castri . . et place en 965 la consécration de cette église. Le titre que nous donnons à cette bulle, nous l'avons copié dans Baluze. D. Housseau dit: Privilège donné à l'église collégiale de Loches par le pape Jean. Jaffe, Reg. 4069 ist die Urkunde Johann XIX zugeschrieben auf Grund der Jahreszahl, doch wie wenig auf dieselbe zu geben, zeigt die dazu gehörige Anmerkung; wir müssen uns an den Namen des Adressaten halten. Die Fälschung geht aus allem so deutlich hervor, dass sie nicht erst einzeln dargethan zu werden braucht.

Nr. 6.

† Benedict VIII bestätigt der Kirche von Noyon ihre Besitzthümer 3).

1017 März 23.

Benedictus episcopus, servus servorum dei, omni ecclesie Gallicane. Potissimum divine retributionis premium ab ipso fideli remuneratore adipisci confidimus, si apostolica potestate, nobis divinitus deo propitiante collata, ecclesiarum utilitatibus insistimus earumque necessitatibus et angariis sepissime eis iniectis, ut decet, subvenimus. Universis igitur sancte matris ecclesie filiis, presentibus atque futuris, notum volumus fieri, Harduinum, venerabilem Noviomorum ac Tornacensium presulem ), ante nostram presentiam venisse continuisque precibus exorasse, quatinus, quod suis canonicis concilii consilio ac regio precepto concesserat, apostolica auctoritate confirmaremus, ecclesiam videlicet de Hombleus cum sex mansis de terra in eadem villa, que ab Odone comite diu fuerat possessa, noviter vero eidem episcopo, ut olim fuit, reddita. Cuius petitioni, quoniam digna visa est et secundum Toletani concilii tercii capitulum quartum canonum auctoritati nullo modo contraria, ad effectum perducentes apostolica censura confirmamus, ut prefatam ecclesiam et terram designatam canonici sancte Marie absque ulla contradictione perpetualiter teneant. Deprecatus est etiam iamdictus episcopus nostram clementiam, ut quemadmodum bona predecessorum suorum temporibus a religiosis viris sue ecclesie concessa, ab huius sancte Romane ecclesie pontificibus per privilegii assertionem insignita erant, ita ea, que ex propria hereditate ipse et sua mater Hadeuvidis et sua soror Oidela canonicis sancte Marie dederant et, que suis temporibus a deum timentibus largita fuerant, nostra dignaremur confirmare sententia.

a) exercere H. b) tamen H.

an nur in H. g) diabolisque impiis Baluze Datum manque dans H. k) Datum H

c) nur H.

f) von in

d) conservatione H. e) nur H. h) vero H. i) toute cette phrase depuis Sane jusqu'à 1) Le copiste de Baluze avait d'abord écrit MXI, fuis il a effacé ces chiffres romains pour mettre la date en toutes lettres, mais une note marginale de la même écriture que la copie entière dit: forte unde millesimo. Dans la collection de Touraine la date s'y arrête après Incarnatione, et ne reprend qu'à Pontificatus. .1) Harduin, Erzbischof von Tours, 959–980. 2) Adalbero d'Ardenne, Erz

bischof von Reims, 969-988. 3) Die Abschrift dieser Urkunde verdanke ich Herrn Archivar E. Couard-Luys zu Beauvais. 4) Harduin von Croy, Bischof von Noyon, c. 1015–1030.

Ex parte autem sua supradicti canonici acceperant ecclesiam de Hesmereio in Viromandensi pago, in Roeio mansum indominicatum cum terris optimis, in Cais mansum indominicatum cum VII mansis et dimidio illi subiectis, in Marisco unum mansum. Benivolentia igitur illius ducti tantisque precibus inclinati inviolabili auctoritate statuimus, ut in proprios usus hec omnia supradicta memorati eternaliter teneant canonici. Decrevimus etiam, ut que a religiosis christicolis noviter data possident, absque ulla repetitione seu contradictione teneant: in Noviomensi scilicet pago hereditatem optimam, in Laciniaco villam a Heroardo milite illis concessam, in Viromandensi pago Crupeium cum ecclesia, quam eis dederat Cecilia matrona, in Hislei terras bonas a Gontero et Hersinde datas, in Camberona vineas et terras a Ramelino traditas, in Noviomensi quoque pago villulam Spinetum dictam cum molendinis et omnibus ad illam pertinentibus dono Amelrici et Ode, sue coniugis, susceptam, in Besincort hereditatem que fuit Remelini a Rotrude, sua coniuge, illis concessam, in Viromandensi item territorio illud donum, quod pro remedio anime sue canonicis concessit Hadevuidis in Dalmereio et in Hatonis curte, omnem videlicet hereditatem, quam ibi possederat, sine liberis enim omne vite sue tempus transigerat. Hec omnia supradicta et queque ab antiquis temporibus ipsi canonici in ecclesia possessionibus tenuerant et que abhinc, deo annuente, addita iis fuerint, stabili auctoritate sanccimus, ut iamdicti sancte Marie canonici in proprios usus teneant nullusque sine corporis et anime detrimento eis de hiis molestus existat. Si quis autem presumptor aut temerarius inventus fuerit, sive clericus, sive laicus, qui de hiis, que apostolatus nostri censura super hoc decrevimus, aliquid evellere temptaverit aut in aliquo minuere aut disrumpere presumpserit, sciat, se dei omnipotentis odio et domini nostri, apostolorum principis Petri atque Pauli, et omnium sanctorum anathematis vinculo innodatum et cum diabolo atque cum Iuda, traditore domini nostri Iesu Christi, eterni incendii supplicio concremandum, nec unquam prefato anathemate absolvendum, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit. Fiat, fiat, fiat. Si quis vero custos et observator in omnibus fuerit huius nostri apostolici privilegii constitutionis, benedictionis gratiam vitamque eternam a misericordissimo domino deo nostro consequi mereatur in secula seculorum. Fiat, fiat, fiat. - Scriptum per manus Petri scriniarii. x Kl. Aprilis. In

dictione XV.

Abschrift des Chart. capit. Noviom. G. 1984 fol. 51, im Departementalarchive zu Beauvais.

Die Urkunde enthält vieles Ungewöhnliche, so gleich die Adresse, die Art der Erwähnung des Toletanischen Konzils, ein Theil der Formulirung, die zweimaligen drei fiat am Schluss, Petrus nur als Scriniar etc., wir können deshalb nicht umhin das Schriftstück als verdächtig zu erklären, wenngleich der Name des Petrus schon auf echte Vorlage deuten dürfte.

Nr. 7.

Benedict VIII theilt allen Christen mit, dass er denjenigen, welche zu gewissen Zeiten das Kloster Neuburg (D. Augsburg) besuchen oder es bereichern, Indulgenz ertheile 1).

1020 Fanuar 3.

Benedictus episcopus, servus servorum dei, singulis ac universis sancte matris ecclesie filiis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam sancta Romana ecclesia, que bene fundata est supra firmam petram, hoc semper habuit vere karitatis indicium, ut de exterarum gauderet proffectu ecclesiarum, competit nostro apostolico moderamini, ut nos, qui eidem deo auctore deservimus, intentionem pietatis operum Christi fidelium in filiabus et filiis ferventius accendamus, sperantes sui operis habere portionem, si, quod a) illorum est per laborem, nostrum facimus per caritatem. Affectantes igitur, ut monasterium sanctimonialium in Newnburg ordinis sancti Benedicti, Augustensis dyocesis, ad honorem beate Marie semper virginis eiusque paranimphi beati Iohannis evangeliste fundatum, congruis honoribus frequentetur ac iugiter a Christi fidelibus honoretur, omnibus vere penitentibus, confessis et contritis, qui ad dictum monasterium in singulis suis patronorum festivitatibus et in omnibus aliis ac singulis festivitatibus, videlicet natalis domini, circumcisionis, epiphanie, parasceve, pasce, ascensionis, pentecostes, trinitatis, corporis Christi, inventionis et exaltationis sancte crucis, nativitatis et a) quid. 1) Aus Rottmanners Abdruck in den Blättern für das bayrische Gymnasialwesen XVI

(1880) S. 199.

decollationis sancti Iohannis baptiste, beatorum Petri et Pauli apostolorum et aliorum et evangelistarum, Michelis archangeli, in festo omnium sanctorum et in commemoratione animarum et in dicti monasterii dedicatione et in festis sanctorum Stephani protomartyris, Laurentii, Vincentii, Viti, Ypoliti, Achatii martyrum, Martini, Nycolay, Gregorii, Egidii, Augustini confessorum, nec non beatarum Marie Magdalene, Agnetis, Margarete, Lucie, Katharine, Caecilie, Elizabet, et per octavas predictarum festivitatum, octavas habentium singulisque diebus dominicis et festivis ac sabbatis totius anni causa devotionis, orationis aut peregrinationis accesserint, vel qui missis, matutinis, vesperis, predicationibus aut aliis divinis officiis interfuerint aut exequiis vel aniversariis mortuorum aut quicumque corpus Christi aut oleum sacrum, cum infirmis portantur, secuti fuerint, aut qui in suis testamentis vel extra vestimenta, libros, calices, argentum, aurum vel quevis alia bona dicto monasterio neccessaria donaverint, legaverint aut donari vel legari procuraverint, quotienscumque quantumcumque ubicumque premissa vel aliquid premissorum fecerint, de omnipotentis dei misericordia ac de beatorum Petri et Pauli, eius apostolorum, auctoritate confisi quinquaginta karrinas et tres annos criminalium et sex annos venialium peccatorum de iniuncta eis penitentia misericorditer in domino relaxamus. Si quis vero, quod non credimus, ausu temerario contra ea, que ac a) nostra stabili et inconvulsa firmitate pie et fideliter per hoc nostrum privilegium ad honorem et relevamen prefati monasterii sunt indulta, quippiam initio premissis dissonum attemtaverit, sciat, se auctoritate Petri, principis omnium apostolorum, nostraque, cuius inmeriti vicem agimus, anathematis vinculis innodatum et cum dyabolo eiusque pompis atrocissimis atque cum Iuda, traditore domini nostri Iesu Christi, eterni suppliciis incendii concremandum, nisi resipuerit ac supradicte indulgentie, per nos misericorditer indulte, aurem cordis credulam inclinet. At vero, qui devotus prosecutor exstiterit huius nostri privilegii, utique ad cultum dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo deo et domino multipliciter consequatur. Sancta trinitas karitatem vestram illibatam custodiat.

Scripta per manus Benedicti, Portuensis episcopi et bibliothecharii sancte Romane ecclesie.

octavi quarto. In

Data III Non. Ianuar. Anno domni Benedicti pape octavi dictione III.

Abschrift vom 14 Jahrh. des Cod. lat. 23263 f. 12, in der Bibliothek zu München. Dass die Urkunde nicht in Ordnung ist, ergiebt sich schon aus der Scriptum- und Datumformel, wo Benedict von Porto als Scriptumbeamter genannt ist, während er nur als Datar vorkommt. Pontifikatsjahr und Indiktion stimmen nicht zusammen. Fast scheint es, als seien dieser Theil der Urkunde und die Schlussformeln des Konskriptes der Urkunde Benedicts VIII vom Jahre 1013 (Jaffe, Reg. 3996, 3051) entnommen. Indictione III könnte aus XI verlesen sein, für Iun(io) hat schon Giesebrecht, Kaisergesch. II S. 599 Ianuario cojicirt, welches sich hier findet. Doch ganz sicher ist die Sache nicht, die Schlussformeln zeigen auch wieder manches Abweichende. Die Bestimmungen sind eigenartig, aber nicht unbedingt zu verwerfen, wie namentlich Privilegien für spanische Institute beweisen. Ich wage deshalb nicht mit Löwenfeld (J. p. 509) die Urkunde als gefälscht zu werfen, seiner im Anschluss an Rottmanner erfolgten Einreihung unter das Jahr 1016 nach dem Pontifikatsjahre vermag ich mich um so weniger anzuschliessen, als die dritte Indiction gerade auf das Jahr 1020 weist, wo Benedikt in Deutschland weilte und für deutsche Stifter urkundete.

ver

Nr. 8.

Leo IX bestätigt dem Hochstifte Besançon seine Besitzthümer.
1049 November 16.

Leo episcopus, servus servorum dei b), dilectissimis filiis Hugoni, archiepiscopo sanctae Chrisopolitanae ecclesiae '), Willelmo praeposito, Theodorico decano, Rotberto cantori caeterisque canonicis ecclesiae Ioannis evangelistae et protomartyris Stephani, in qua resquiescunt corpora beatorum martyrum Ferreoli et Ferrucii, eorumque successoribus. Semper ea concedenda sunt a nobis, quae rationabilibus quaeruntur desideriis; oportet autem poscentium animis paterno affectu assensum praebere, ut devotio eorum in praestandis nostris privilegiis non denegetur, quia ex hoc lucri potissimum praemium a conditore omnium deo procul dubio merebimur, si ea, quae sanctis ecclesiis donata sunt, nostra fuerint auctoritate confirmata. Igitur quia postulastis a nobis, corroborari

[blocks in formation]

b) MS. nur etc. .1) Hugo de Salins, Erzbischof von Besançon, 1031-1066.

« AnteriorContinuar »