Imágenes de páginas
PDF
EPUB

privilegia ecclesiae vestrae de rebus, quae perpetue pertinent ad praebendam fratrum et salarium, dignum duximus, petitioni satisfacere. Confirmamus denique nostra apostolica auctoritate vobis tertiam partem monetae vestrae urbis, quam vobis contulit Hugo archiepiscopus, et libertatem illam de domibus vestris, quae sunt infra exterius claustrum, ut cuicumque tradideritis vel vendendo, vel commutando, sive dando tantum eiusdem ecclesiae canonico, licenter habeat sine contradictione archiepiscopi aut alicuius personae. Si vero intestata remanserit, sit in potestate decani sancti Ioannis evangelistae et fratrum, conferenda cuicumque ad utilitatem ecclesiae viderint esse necessaria, molendina etiam, vinum infra insulam urbis, que a) dicitur Ripa, aliud extra non longe in fonte, qui vocatur Batem, villam Poliacum cum ecclesia sancti Albini et manso indominicato, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, sylvis, servis, ancillis, ad dictam villam pertinentibus, villam sancti Viti cum ecclesia et omnibus appendiciis, ecclesiam in Marciaco in honore beati Martini cum decimis et omnibus appendiciis et mansos quinque, atque villam Serram cum ecclesia in honore sancti Desiderii et omnibus appendiciis suis, villam Cussiacum cum omnibus pertinentiis suis, et ecclesiam sanctorum Benigni et Andreae, quam Hugo archiepiscopus a beneficio laicorum abstraxit et praebendae fratrum contulit, necnon villam Boniacum cum ecclesia in honore sancti Stephani et Agapiti cum omnibus appendiciis suis, villam Cusliacum cum villa Romanella et ecclesiam, quam ibi, a se aedificatam, consecravit Hugo archiepiscopus in honore Autidii cum omnibus appendiciis suis, Mariae Magdalenae in Bisuntio ad thesaurum vestrum pertinentem, ecclesiam in gradico sancti Mauritii cum appendiciis suis et decimis in villa Agmeslae, et in Brusiaco et Averniaco quidquid collatum est pro Leutardo comite in Solinis, ecclesiam in honore. sancti Mauritii cum omnibus appendiciis, in eadem villa caldarias duas ad sal conficiendum, in villa Pontiliaco ecclesiam sancti Mauricii cum decimis et omnibus appendiciis, in villa Cuniaco ecclesiam in honorem sancti Valerii cum decimis et omnibus suis pertinentiis, altaria vero supradictarum ecclesiarum, eulogias et paratas ad rationem episcopi ex iisdem ecclesiis pertinentes, vobis Hugo, filius noster, per manum nostram confert, ut nostri memoria semper habeatur. Laudamus etiam vobis capellam sancti Gengulfi de villa Roloniaco cum altari, decimis suisque omnibus. Haec omnia praedicta cum his, quae possidetis nunc vel in antea possessuri estis, nostra apostolica autoritate vobis confirmamus et laudamus et, ut quiete et inconcusse teneatis, habeatis et possideatis, sub eiusdem autoritatis apostolicae vinculo alligamus, ne quis audeat vel praesumat, ecclesiae vestrae vel vobis de rebus praelibatis nocere, sub b) banno sancti Petri, apostolorum principis, interdicimus. Quod si quis inscusatus hoc tentare praesumpserit etc. Datum XVI Kalendas Decembris, per manus Petri, diaconi et cancellarii apostolicae sedis. Anno domni Leonis IX papae I. Indictione III.

Abschrift der Coll, Moreau 866 fol. 416, in der Bibl. Nationale zu Paris.

ecclesiam beatae

Nr. 9.

Leo IX nimmt das römische Kloster Ambronay (D. Lyon) in apostolischen Schutz und bestätigt seine Gerechtsame und Besitzthümer 1).

1050 April 30.

-

P Leo episcopus, servus servorum dei, Dudoni, abbati monasterii beatę Mariae, eiusque congregationi, | quod est situm in loco, qui dicitur Ambroniacus in archipresulatu Lugdunensi, in eodem venerabili cenobio in perpetuum. Ad nostras pervenit aures, cenobium Ambroniacum, a sancto Barnardo fundatum, sanctę Romanę ecclesię sedis apostolicę subditum ob humili[mam] c) reverencię servitutem. Novimus. quoque, Sergio papa corroborante, supradictum locum libertatis vigorem ob servitutem Romanam obtinuisse, quippe cum beato Petro servire, cęli ianuam sit aperire. Quapropter cum idem locus articulus d) sit corporis dictę videlicet apostolicę sedis et cum omnia membra impleant officia sua, et si unum membrum dolet, aliunde compatiuntur

b) ius

a) qui c) Auf Loch, unsicher, es scheint ein am Schlusse zu stehen d) das t mit Oberlänge. 1) Nicht fehlerloser Druck und verkleinerte Photographie von Dr. Marché, Reproductions de Docum. origin. aux archives de l'Ain Nr. 1, seltenes Werk. Einen Theil der Urkunde liess mir freundlichst Herr Archivar Brosarelle durchpausen, dem ich auch Notizen verdanke.

omnia membra, et qui unum membrum leserit vel iuverit ledere vel iuvare, totum corpus videretur. Quicquid corroboratione libertatis et auctoritatis proibitione beatus Barnardus et Sergius papa a) et ceteri edificatores monasterii digne et utiliter b) in eodem loco statuerunt, anulo fidei corroborationisve redintegramus. Et si quid ad hutilitatem loci, quod adesse debeat, defuit, nostra apostolica censura supradicto cenobio coram synodali conventu in sacro palatio Lateranensi auctorizamus. Si quis vero clericorum laicorumque in tota hereditate ipsius loci malam ibi consuetudinem obtinet vel deinceps obtinuerit, nisi voluntario libitu abbatis et eius congregationis, sciat, se a celesti Hierusalem separatum et penis infernalibus insolubili nexu carceris innodatum et cum blasphematoribus dei se teneri iunctum, nunquam celestis hereditatis, nisi resipuerit, participem. Si quis autem locum ipsum adiuverit et malas consuetudines inde eradicaverit, benedictione apostolica regnum celorum cons[equi] mereatur, adiuvante regina celorum, in cuius religiositate honoris notatus locus statutus habetur et beato Petro, paradisi clavigero, sub cuius munimine subditus tutela servitutis habetur. Si quid igitur anathematis umquam sustinuit, absolutione dei omnipotentis et sancti Petri et nostro apostolico commissu absolutus supra memoratus locus Ambroniacus cum omnibus appendiciis et habitatoribus suis, omni sterelitate peccaminis subtracta, fructuositate benedictionis et habundancię perfrui mereatur sub redditione census duarum librarum cerę quotannis more constitutionis.

[blocks in formation]

Dat. II Kl. Maias, per manus Petri, diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctę apostolicę sedis. Anno domni Leonis noni Papae II. Indictione III.

Or. in den Archives Départementales de l'Ain zu Bourg. Perg. br. 0,368, lang 0,505, unten nicht umgeschlagen, wohl durch zwei Löcher neben einander ging ein Pergamentband, wovon noch ein Stückchen in einem Loche steckt. Faltung der Länge nach zwei mal, dann der Streif dreimal. Die Nominatio und die Namen der ersten Zeile zeigen Majuskeln. Die Schrift des Hauptkörpers ist vergrösserte fränkische Bücher-Spatiale; die vorletzte Zeile ist nur zu zwei Drittheilen, die letzte nur zur Hälfte gefüllt, den übrig gelassenen Raum nehmen Rota und Monogramm ein. Erstere Nr. 4 Ak, doch in der Raute und in den Armerbreiterungen nicht ausgefüllt, Durchmesser 0,08, Ring nur 0,007; dicht rechts daneben das Mon. br. 0,043, hoch 0,06, doppellinig, im B und den Ausläufern einiger Balken etwas verziert. Komma Nr. 5, die drei Keilkrümmungen leicht nach links weisend. Die drei Zeichen füllen 0,195, das Komma steht 0,015 von der rechten Kante. Die Datirung weist die Petrus-Zeile auf. Es ist auf Linien geschrieben, die bis zur letzten Datumzeile gehen, doch ist die Datirung ziemlich ohne Rücksicht auf dieselben eingetragen. Sowohl inhaltlich, wie auch im Aeusseren weist die Urkunde manches Ungewöhnliche auf, doch wage ich nicht, sie als Scheinoriginal zu erklären, ohne die Urschrift untersucht zu haben.

Nr. 10.

Nikolaus II bestätigt dem Abte Pontius von St.-Aignan d'Orléans die Besitzthümer und Rechte seines Klosters.

1061 Mai 4. Rom.

Nicolaus episcopus, servus servorum dei, dilectissimo filio Poncio, abbati venerabilis monasterii Anianensis, quod est fundatum atque sacratum in honore sancti Salvatoris domini nostri Iesu Christi ac perpetuae dei genitricis semper virginis Mariae sanctique Michaelis nec non gloriosi Petri, apostolorum principis, seu aliorum sanctorum, eiusque successoribus salutem et apostolicam benedictionem. Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentibus benivola charitate succurrere et poscentium votis pium impertire assensum, quia apud conditorem omnium nobis potissimum reponitur praemium, si venerabilia loca, religiosorum virorum devotione constructa, nostra apostolica autoritate fuerint corroborata atque ad meliorem statum perducta. Igitur, quia tua dilectio nostram suppliciter expostulat clementiam, quatenus apostolico privilegio concedamus et corroboremus tibi tuisque successoribus monasterium Anianense secundum tenorem atque astipulationem regalis privilegii, quod eidem loco clementer dinoscitur fuisse indultum a piae memoriae Karolo, Francorum rege Romanorumque patritio, et c) a Ludovico etiam, illius filio, tuae fraternitati ex animo faventes, quicquid regalis munificentia in possessionibus terrarumque reditibus, silvis, pascuis, cultis et incultis, aquarumve decursibus, marinis stagneis, fluviorumque piscationibus, ecclesiarum cum suis adiacentiis delegationibus, ingenuorum servorum seu colonum propagatione atque incolatu olim

b) vor u ist ein h wegradirt c) nur in B.

a) dahinter Rasur v. Pflugk-Harttung, Acta III.

2

praedicto Anianensi coenobio contulit, et quod pia devotio fidelium obtulit a) vel collatura est, omneque b) illud, quod in praesenti vel in posterum ad praefatum Anianense monasterium pertinere vel possidere a te tibique c) commissis dinoscitur, ut absque omni inquietudine cuiuscumque potestatis vel conditionis intacta retinere, distribuere, ordinare aut commutare pro loci utilitate valeas, concedimus et nostra autoritate corroboramus. Et quia ineffrenata d) cupiditas haeresisque simoniaca apud vestrates omnino temperantiae discretionisque modum ignorat, ut liberius, quae speculativae vitae sunt congrua, exercere valeatis, subrogationem abbatis sana congregationis electione secundum beati Benedicti normam concedimus et, ut idem subrogandus ab episcopo, quem religiosioris vitae meritum commendaverit, benedicatur fratresque sibi commissi ad sacros ordines promoveantur. Et ut ipse abbas religionis tramitem digne et laudabiliter tenere visus fuerit, licentiam donandi paenitentiam undecumque ad se humiliter concurrentibus excommunicandique perversos potestatem habeat et solvendi satisfacientes, authoritate apostolica indulgemus. Quod si forte, populi iniquitate et malitia exigente, necesse fuerit, provinciam excommunicationis vel anatematis gladio ferire, paterna indulgemus pietate et apostolica authoritate confirmamus, ut idem locus Anianensis immunis maneat ab omni vinculo excommunicationis, ut fratres, inibi degentes, pro nostra totiusque sanctae Romanaeque e) ecclesiae salute et prosperitate licenter omnipotenti deo preces persolvere valeant poenitentesque, qui ad diem festum consecrationis confluxerint, ipsa tantummodo die absolutione nostra releventur, ut uberius devotionis sua vota propitiatori omnium exsolvant. Quicumque vero laudabili fama vel exemplo praedicti loci Anianensis provocatus tumulari se in praedicto loco petierit aut possessionis seu substantiae suae qualemcumque quantitatem iam dicto coenobio erogandam delegaverit, nullo pacto vel occasione prohibeatur ab episcopo, cuius ipsa persona fuerit, excepto, si pro pravis meritis excommunicationi proprii episcopi publice subiacuerit. Et ne parvam quamlibet occasionem praedicti loci congregatio adinveniat minus exequendi, quae sancta sunt et iusta et sanctae regulae congrua, sub divini nominis attestatione prohibemus, ne aliqua mundialis postestas, comes videlicet aut comitissa, archiepiscopus aut episcopus seu quaelibet secularis persona praesumat eidem praefato monasterio arte vel ingenio aut maligna occasione vim inferre vel molestus esse seu quippiam de rebus vel possessionibus auferre aut alienare, aut aliquem cuiuscumque servicii censum contra fas vel monastico ordini in aliquo contrarium exigere. Sed quicumque eidem praedicto loco et congregationi f) devotus extiterit, et aliquod suffragium verbo aut opere aut substantiae suae erogatione contulerit, a pio remuneratore omnium deo supernae benedictionis et nostrae humilitatis gratiam percipiant. Super omnia vero pacis et concordiae vinculo consulentes et litigiorum fomitem radicitus abolere cupientes, sub atestatione nominis summi dei obtestamur et excommunicamus, ne in loco Gellonensi quispiam episcopus abbatem benedicere praesumat, quia ad aures nostrae pervenit clementiae, antiquitus cellam praedictam iuris fuisse Anianensis coenobii, sed omnis ordinatio et dispositio possibilitasque iam dicti Gellonensis monasterii g) in manum consistat abbatis congregationisque Anianensis. Si quis autem huius nostri privilegii sanctionem et corroborationem in aliquo refragare vel infringere tentaverit, ab omnipotenti deo patre et filio et spiritu sancto perpetua maledictione damnetur et a sanctae ecclesię gremio expulsus cum impiis et h) homicidis diabolo tradatur, perennibus gehennae incendiis concremandus. Qui vero huius nostri privilegii conservator extiterit, cum benigno sanctorum omnium collegio euge mereatur percipere.

(R)

(M)

Datum Romae, IIII Nonas Maii, per manum Bernardi, sanctę Praenestinae ecclesię episcopi. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi i) MLXL. Anno III pontificatus Nicholai k) papę secundi. Indictione XIIII.

Abschriften der MS. lat. 13816 fol. 67 (A), und 12777 fol. 82 (B), in der Bibl. Nationale zu Paris. Rota und Monogramm sind beigezeichnet, erstere mit der Umschrift + Confirma hoc etc. und der üblichen Inschrift, letzteres in der einfachen unter Nikolaus II üblichen Art.

a) contulit B. congregationis loco B. i) Iesu Christi fehlt in B.

b) omne B.
g) fehlt in A.
k) Nicolai B.

c) tuisque B. d) effrenata B. e) Romanae B. f) dicto h) in alio lege sacrilegis steht in A am Rande, fehlt in B.

[merged small][ocr errors]

Nr. 11.

Nikolaus II bestätigt dem Abte Roland von Montmajour-lez-Arles die Besitzthümer seines

Klosters.

1061 Mai 13.

Nicolaus episcopus, servus servorum dei, Rolando, venerabili abbati, et per eum. monasterio sanctae Mariae et sancti Petri in Monte Maiori, suisque successoribus, ibi regulariter promovendis, in perpetuum. Creditae speculationis impellimur cura etiam ardore christianae religionis et studio divini cultus permovemur pro venerabilium locorum percogitare stabilitate atque deo servientium securitate, ut hoc proveniente pio labore et animae Christo dicatae, quae se illic diebus vitae eorum serviturae devenerunt, perseverent imperturbatae nec non illa maneant fine tenus firma, quae a Christianis in dei laude constituta sunt. Igitur, quia petisti a nobis, carissime fili, ut per nostri privilegii paginam tuae ecclesiae et tibi tuisque successoribus perpetualiter confirmaremus omnia, quae praefatae ecclesiae iuste et legaliter competunt, suggestioni tuae gratanter annuentes, per huius nostrae constitutionis decretum et apostolicae sedis liberale edictum concedimus et confirmamus tibi, sicut supra legitur, tuisque successoribus ibidem regulariter promovendis, in perpetuum quicquid praenominato monasterio pertinet, tam quae in praesentiarum possidet, quam quae in futuro qualicumque modo divinis et humanis legibus adquirere poterit, scilicet: ipsum monasterium cum omnibus rebus et possessionibus suis ac pertinentiis mobilibus et immobilibus seseque moventibus, castris, casis, villis, territoriis, ecclesiis cum primitiis et decimationibus et cum omnibus, quae ei pia devotio fidelium sacris obtulit vel contulerit oblationibus, tam pro salute vivorum quamque etiam mortuorum. Statuentes per huius nostrae apostolicae sedis, cui deo authore praesidemus, authoritatem et nostri edicti inviolabilem constitutionem, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, aut alia magna parvaque persona cuiuscumque dignitatis vel ordinis contra hoc nostrum privilegium praesumat iamdictum monasterium aut te, charissime fili, tuosque in perpetuum successores de bonis disvestire aut inquietare aut aliquid ibi contra sacros canones constituere vel ordinare. Si quis igitur, quod non optamus, contra hoc nostrum privilegium venire tentaverit, et sicuti a nostra apostolica authoritate praeceptum et corroboratum est, permanere non dimiserit, sciat, se anathematis vinculo innodandum, nisi forte resipuerit digneque satisfecerit. Qui vero pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens huius nostri privilegii constituta, ad cultum dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo domino deo consequatur et vitae aeternae particeps mereatur.

(R)

(M)

Datum per manus Bernardi, sanctae Prenestinae ecclesiae episcopi. v Nonas Maias. Anno ab incarnatione domini MLXI. Anno tertio pontificatus Nicolai papae II. Indictione XIIII.

Abschrift des MS. lat. 13915 fol. 97, in der Bibl. Nationale zu Paris.

„Le ms., où a été copiée cette pièce, est dû à Claude Chantelou, prêtre de la Congrégation de St.-Maur et provient de St.-Germain des Prés".

Nr. 12.

Alexander II bestätigt dem Kapitel von Notre-Dame et St.-Pol de Besançon seine

Besitzthümer.

1069 April 13. Lateran.

Alexander episcopus, servus servorum dei, Vuicardo, decano canoni(c)ae sanctae Mariae et sancti Pauli, Bisuntii positae, caeterisque canonicis perpetuam in domino. salutem. Quoties a nobis petuntur, quae a tramite ecclesiasticarum a) institutionum non discrepant, prompta caritate debemus talia poscentibus nostrum praebere assensum, et ut firma et inviolata perdurent, favoris nostri gratanter impertiri suffragium. Quapropter, dilectissimi filii, quoniam humilimis precibus nostram misericordiam flagitastis, quatenus praedictam canonicam vestram, sub tutela apostolicae defensionis susceptam

a) eclesiae B.

scuto piae nostrae protectionis undique muniremus, inclinati, rogationibus vestris et Hugonis archiepiscopi 1) per legationem suam, praedictam canonicam apostolico munimine a) defendendam suscipimus et confirmamus sibi, quidquid nunc iuste habet: ipsam ecclesiam in honore Virginis gentiumque doctoris et egregii martyris Authidii, ibidem requiescentis, cum omnibus appendiciis suis, quae habuit ab antiquo, tertiam partem de teloneo civitatis, quod exigitur a negotiatoribus in annuis et cotidianis mercatis, sicut constitutum est ab Hugone archiepiscopo. Confirmamus etiam vobis medietatem decimarum ecclesiae Lenniensis b) et altare totum et capellarum eiusdem omnia altaria et de decimis tantum, quantum designabant sequentia, scilicet apud villare sancti Lazarii medietatem decimarum et altare totum, apud Osseus vero quartam partem, apud Rengavillam etiam medietatem, apud Salinas caldarias duas, sicut bonae memoriae Hugo suis pecuniis acquisitas supradictae canonicae tradidit, in villa quoque, quae dicitur Nanera, altare sancti Lazari cum omnibus appendiciis suis, vel quidquid iuste deinceps acquisitura est tam in terris, quam in vineis mobilibus ac immobilibus ac cuiuslibet generis possessionibus, salva in omnibus proprii episcopi debita reverentia. Et insuper statuimus nostra apostolica authoritate, ut non liceat archiepiscopo loci mutare ibi ordinem canonicorum aut abbatem vel praepositum constituere, qui fratribus praesit, sed tantum decanum illi ipsi fratres inter se et de suis eligant, qui novit magis prodesse ad communem utilitatem, quam preesse ad propriam dignitatem, [sicut etiam et ipsi c)] cuilibet archiepiscopo licentiam denegamus, aliquid obesse, sed tantum prodesse, generaliter exoptamus. Si quae igitur res, eidem canonicae data et possessa, a quocumquam litigiosa creditur, ne eam prius invadere liceat, quam negotii ipsius determinatio sit exacta, apostolica auctoritate censemus et hoc statuimus, ut nulla ecclesiasticorum vel saecularium magna vel parva persona praefatam canonicam inquietare vel aliquid horum, quae nunc habet, vel deinceps habitura est, ab eius iure in aliud quoquo modo violenter transferre praesumat, salvo in omnibus huius Romanae sedis privilegio. Quisquis igitur temerario ausu huius nostrae sanctionis privilegium contraierit vel illud in totum vel in partem infregerit, nisi admonitus, quod contra nostra apostolica statuta deliquerit, emendaverit, moverit, se apostolicae excommunicationis et anathematis vinculo graviter innodatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator extiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

(R.)

Datum Laterani, Idibus Aprilis, per manum Petri, sanctae Romanae ecclesiae diaconi et bibliotecarii, anno VIII. Pontificatus domni Alexandri papae secundi. Anno vero ab incarnatione domini MLXVIIII d). Indictione VII.

Abschrift der Coll. Moreau 973 fol. 39b, und 868 fol. 49, in der Bibl. Nationale zn Paris.
Vermerkt ist: ex cartulari. Die beigezeichnete Rota führt die Umschrift: Deus nostrum etc. und die

Inschrift: Magnus dominus etc.

Nr. 13.

Alexander II thut allen Getreuen des heiligen Petrus die Beilegung des Streites kund zwischen den Mönchen von Marmoutier-lez-Tours und denen von Redon (D. Vannes) wegen der Kirche von St.-Sauveur (D. Nantes).

1061-1073.

Alexander episcopus, servus servorum dei, omnibus sancti Petri fidelibus salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis fieri volumus, quem ad modum questio, que erat inter monachos Maioris monasterii sancti Martini et Rotonense monasterium sancti Salvatoris delata est ante nostram audientiam, fuerit examinata et diligenti cura pertractata et consilio nostrorum fidelium definita. Questi sunt enim Rotonenses monachi adversus iam dictos monachos sancti Martini, quod contenderent eis ecclesiam sancti Salvatoris, sitam loco, qui vocatur Bairiacus, in Namnetensi scilicet episcopatu, quam olim ipsi Rotonenses detenuissent ex concessione cuiusdam militis, nomine Brienni, quamvis ipsius concessionis nullas litteras habuissent. Contra quos monachi sancti

b) vel

a) von inclinati bis munimine fehlt in B, offenbar wegen des vorangehenden muniremus Luniensis c) von anderer Hand in die Lücke (868) eingefügt d) viii B. .1) Hugo II de Montfaucon, Erzbischof von Besançon, c. 1067-1085.

« AnteriorContinuar »