Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APÉNDICE

Bulario Pontificio relativo a D. Rodrigo

Bulario Pontificio relativo a don Rodrigo

I

BULAS DE INOCENCIO III

1.-Exhorta Inocencio al Toledano y a sus sufragáneos para que muevan a la cruzada a su Rey. (1) Venerabilibus Fratribus Toletano Archiepiscopo et sufraganeis ejus. Exemplo miserabilis exterminii, quod populus christianus in sancte Christi hereditatis amissione sustinere debetis, ut paganorum conatibus, ubi decet et expedit, obvietis, invalescere opponat etiam sancta nostra, sicut in oriente, pollutionum suarum spurcitiis. Cum igitur charissimus in Christo filius noster, Petrus Aragonum, rex illustris, ortodoxe fidei zelo succensus, quam perfidia sarracenorum impugnat, viriliter se accingit, Fraternitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes, quatenus charissinum in Christo filium nostrum A. illustrem regem Castelle simul et singillatim, quemadmodum expedierit, monere prudenter, et efficaciter inducere procuretis, ut et ipse pro Christi nomine,tam pium propositum emulando, ad opus hujusmodi pietatis, simili devotione consurgat; cum id, et instans occassio persuadeat tempus opportunum. Quod si ad id non poterit fortasis induci, districtius inhibeatis eidem, ne quoqmo modo subditos suos impediat, quominus inspiraverit eis Deus, prefato regi suum in hoc auxilium largiantur. Alios quoque fideles, in vestris diecesibus constitutos, generaliter exhortamini,auctorite nostra remissionem eis peccaminum indulgentes, ut dicto regi ad promovendum tamtum Dei servitium, consilium et auxilium impendant, mandatum taliter impleturi, quod in ejus executione monstretis quam sinceri sitis christiani nominus zelatores. Dat Laterani, XIV Kal. Martii, pontif. Nostri anno XII. (16 febrero, 1209.)

Original en el Archivo de la Catedral de Toledo. Copia directa.

2.-Confirmación de D. Rodrigo para la Sede toledana. Sufraganeis Ecclesie Toletane. Ad Sedem Apostolicam venientes dilecti Filii, Decanus, Magister Scholarum, R. et E. et I., canonici Ecclesie Toletane, nostro Apostolatui reserarunt, quod, defuncto bone memorie Martino, Toletano Archiepiscopo, cum Capitulum ejusdem Ecclesie in quosdam Canonicos suos providendi eidem Ecclesie potestatem unanimiter contulissent, ipsi, deliberationé prehabita, dilectum Filium, Oxomensem Electum, concorditer elegerunt in Toletanum Archiepiscopum postulandum. Unde Decanus et alii supradicti super hoc, tam decreto Capituli, quam etiam carissimi in Christo Filii nostri Alfonsi, illustris regis Castelle, vestris, ac quorumdam religiosorum, qui de literatura, prudentia et honestate morum ipsum multipliciter commendabant, litteris presentatis, postulationem ipsam approbari a nobis humiliter petierunt. Nos igitur pro certo sperantes translationem ipsius, non solum Ecclesie Toletane, verum etiam universe Provintie, dante Domino, fructuosam, foret de Fratrum nostrorum consilio, postulationem eamdem ex benignitate duximus ad

(1) Como ya es costumbre corriente en las modernas Colecciones de Bularios y exige además el volumen de este libro, suprimo todas las fórmulas comunes, que no pertenecen a la substancia de cada bula. Por dar uniformidad ortográfica a todas las piezas pontificias, que yo he encontrado diversamente escritas, pues unas las recojo directamente de los Archivos y otras les copio de diferentes autores, que han seguido distintos métodos en la impresión de las bulás, he preferido imprimirlas ajustándolas a la ortografía moderna. Sólo he conservado la e sencilla para la expresión de los diptongos, por razones particulares.

mittendam, a vinculo, quo Ecclesie Oxomensi tenebatur astrictus, reddentes ipsum penitus absolutum. Unde ipsi per nostra scripta precipiendo mandamus, ut ad regimem Ecclesie Toletane accedere non postponat, ab aliquo vestrum, opportuno tempore in presbyterum ordinandus. Quocirca presentium vobis auctoritate mandamus, quatenus eidem Electo Ecclesie Toletane intendatis de cetero humiliter et devote. Datum Laterani, tertio Kalendas martii, Pontificatus nostri anno duodecimo. (27. Feb. 1209.)

Loperráez. Tom. III. Documento 36. Se halla original en el Archivo de la Catedral de Toledo.

3.-Comisión a D. Rodrigo sobre el Obispo de Sigüenza. Episcopo Seguntino. Olim nobis per tuas litteras indicasti, quod, cum, te presente, Archipresbyter quidam missam in sua ecclesia celebraret et populi multitudo in chorum canonicorum et usque ad altare se ingereret importune, tu diligenter monuisti ministros, ut turbam irruentem arcerent, quatenus sic divina possent liberius officia celebrari. Quibus id efficere non valentibus, existimans, quod, super hoc tibi majorem reverentiam exhiberent, populum arcere, accepto baculo, incepisti, quosdam impellens, quosdam percutiens leviter, quosdam terrens, ut sic saltem opportunitas preberetur sacris officiis. Alii siquidem percutiebant cum baculis, populum repellendo, inter quos juvenis quidam in capite dicitur fuisse percussus; qui postea, post mensem sanus apparens, et indifferenter utens cibis et potibus universis, ad lapides ferendos, et calcem, in diebus maji, prout sibi expediebat, locavit operas suas, ad vineas fodiendas, intrans nihilominus balneas et tabernas. Post tricesimum vero diem, ad suggestionem quorumdam, te quidem inscio, et ignaro, quidam medicus imperitus et senex, carnem capitis ejus et testam secuit indiscrete, licet nullum signum percussionis in capite appareret, quem in sectione illa, quatuor supervenientes medici erravisse, dixerunt, asserentes hujus modi sectionem inducere causam mortis. Juvenis autem, quarta decima die post sectionem eamdem, diem clausit extremam. Post cujus obitum in populo rumor insonuit, quod ex percussione tua mortuus fuerat homo ille. Que quidem infamia, sicut firmiter per easdem litteras intimasti, a pernonis vilibus, emulis, atque malevolis dignoscitur initium habuisse. Unde humilitatis causa,licet tua te conscientia minime reprehenderet, abstinendum duxisti a celebratione missarum, donec super hoc nostre reciperes beneplacitum voluntatis. Nos antem dilecto filio Toletano Electo, nostris dedimus litteris in mandatis, ut inquireret super hoc diligentissime veritatem, et si ei de premissis constaret, tibi daret licentiam cum timore Dei divina officia celebrandi: injungens etiam, ut de cetero studiosius vacares operibus pietatis, pro eo quidem, quod verbum Apostoli minus provide observasti, dicentis: Opportet Episcopum esse non percussorem; cum etsi non illum, alios tamen leviter percussise dicaris, ex quo rumor hujusmodi est subortus: oblocutores insuper et infamatores tuos, ut ab hujusmodi presumptione desisterent, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere non differret. Prefatus vero Electus, sicut ex litteris ejus accepimus, nostris volens obedire mandatis, accesit ad Ecclesiam Seguntinam, et ab omnibus canonicis, quos ibidem invenit, amicis et inimicis tuis, juramento exigens, ab unoquoque super predicto facto rei veritatem diligentissime inquisivit: et que dixerant in scriptis redigens, licet jurisperiti, et quidam Episcopi ei consulerent, ut tibi licentiam concederet celebrandi, quia tamen ei consultius visum fuit, ut negotium ipsum ad nos instructum remitteret, dicta canonicorum et aliorum, sigillo suo signata, nobis destinare curavit. Ceterum nobis inquisitionem ipsam examinari cum diligentia facientibus, examinatores ipsius nobis fideliter retulerunt, quod unus tantum de visu deposuit, alii de auditu. Duo vero chirurgici et unus physicus, jurati, dixerunt quod non ex percussione, sed indiscreta incisione obierat juvenis memoratus. Nos igitur inter culpam et infamiam distinguentes; quia culpa probata non est; tue te conscientie relinquimus quoad Deum; et super infamia, quoad homines, ita tibi duximus providendum: ut Clero et populo convocatis, chirurgicorum et physici testimonia publicentur, qui tuam videntur innocentiam expurgare, ut cum infamia conquieverit, pontificale officium liberius exequaris: dantes Venerabili Fratri nostro Episcopo Segobiensi et dilectis Filiis Palentino Electo et Ardiacono Septempublicensi, Segobiensis diocesis, in mandatis, ut, si quis super hoc te presumpserit temere molestare, ab hujusmodi presumptione desistat, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescant. Datum Laterani, octavo kalendas decembris, Pontificatus nostri anno duodecimo. (24 nov. 1209.)

Aguirre. Tom. V. P. 146. Migne. Patrologie. Tom. CCXVI. lib. 12. P. 160. Lib. Priv. I. F. 44. v. En es

« AnteriorContinuar »