Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nis sententiam, pro eo quod negabant tibi procurationem debitam, cathedraticum exhibere, divina officia celebrarunt, liberam tibi concedimus facultatem, auctoritate presentium, quamvis ante hujusmodi setentiam dicantur appellasse. Dat. Lat. VIII idus april. pontifici. anno XV.

B. N. signat. antigua. Dd. 47.

18.-Inocencio III dirige a D. Rodrigo la bula de convocación al Concilio ecuménico. Se titula Vineam Domini Sabaoth.

Léase en Harduino. 7 P. 6 y 7 y en otros grandes Colectores de Concilios.

19.—Albarracín sometida a D. Rodrigo. Archiepiscopo Toletano. Justis pretentium desideriis dignum est facilem conssensum prebere et nova, que a rationis ordine non discordant, effectu consequente complere. Eapropter, tuis, Venerab. in Christo Frater, justis precibus inclinati, Segobricensem Diocesim tibi et Ecclesie tue, metropolitano jure, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio roboramus... Dat. Later. IV Kal. decem. pontif. anno decimo sexto.

Lib. priv II 112. Original en Toledo, en el Archiv. Copia en la B. N. sig. 13074. fol. 93.

20.-Acerca del derecho de Rodrigo sobre Palencia. Abbati Salis, Burgensis Diocesis, et C. Archidiacono et Sacriste Burgensi. Venerab. Frater noster Palent. Episcopus super appellationibus et rebus aliis, ad eum metropolitano jure pertinentibus, injuriantur eidem. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita decernatis, facientes quod decreveritis, per censuram ecclesiasticam observari. Dat. Later. II nonas decemb. anno XVI. B. N. sig. 13074. fol. 153.

21.-Inocencio confirma a D. Rodrigo las donaciones reales de Alcaraz y otros puntos.—Dat. Lat. IV. Kal. de cemb. pontif. anno XVI.

Lib. priv. II. 117. r.

22.-Comisión sobre el pleito de la Primacía. Episcopo Placentino et Martino Roderici, Legionensi Archidiacono. Sua nobis Venerabilis Frater noster Rodericus, Archiepiscopus Toletanus, conquestione monstravit, quod Venerabilis Frater noster, Compostelanus Archiepiscopus, super jure metropolitano in ecclesiis Palentine Diocesis, et rebus aliis injuriosus existit eidem. Quocirca discretioni vestre, per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis, auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, decernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem..... Tu denique, Frater Episcope... Dat. Lateran. secundo idus decembris, pontif., nostri anno decimo sexto. (12 diciemb. 1213.)

Bib. Nac. sig. 13074. Fol. 151.

23.-Sobre las Sedes reconquistadas. Roderico Toletano: Quum quedam dioceses olim Ecclesie Toletane subjecte, quas christianorum exigentibus culpis, inimici nominis christiani diutius occupatas, nuper, dextera Domini faciente virtutem, per studium et prudentiam carissimi in Christo Aldefonsi, Filii nostri, illustris regis Castelle, sint exorte de manibus impiorum: ne cura Pastoris desit fidelibus possitis in eisdem, easdem sollicitudini tue duximus conmittendas, donec Apostolica Sedes de illis aliter duxerit disponendum, curam eis exhibeas pastoralem. Ideoque Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus eas habeas taliter commendatas, quod divini nominis cultus in eis per tuam sollicitudinem amplietur: ad restaurandum tamen eis episcopatibus impendas studium et operam efficacem. Tu demique, Frater Archiepiscope, &, &. Datum Laterani, decimo tertio Kalendas januarii, Pontificatus nostri anno decimo sexto.

Migne. Tom. 216. Lib. XVI.

24.-Bula de Inocencio III en 1213 a D. Rodrigo para confirmar las donaciones que Alfonso VIII, otorgó por sus servicios en la empresa de las Navas. La copió el Padre Burriel, pero se perdió la copia, como lo advierte el Indice de Manuscritos de la Bib. Nacional; y en efecto, falta la hoja en el tomo 47, Dd. sign. anti., que está en la sala citada.

25.-Acerca de la Primacía, referente a Braga. Abbatibus et Prioribus de Spina et Mataplana, Palentine Diocesis. Presentium vobis auctoritate mandamus, quod citationis litteras, quas dirigimus Venerabili Fratri nostro Archiepiscopo et dilectis filiis Capitulo Bracharensibus super questione primatie, quam adversus eos Venerabilis Frater noster Archiepiscopus Toletanus movit, eisdem Archiepiscopo et Capitulo presentetis, ex parte nostra firmiter injungentes eisdem, ut, quod his litteris statuitur, studeant adimplere. Quod autem, Frater, hoc a vobis sciamus executum, nobis, per litteras vestras, intimantes. Quod si non omnes his exequendis..... Dat. Laterani, secundo idus januarii, pontif. nostri anno decimo octavo. (12 enero 1216.)

Cartulario pequeño. Fol. 54. r.

26.-Que se recojan testimonios sobre la Primacia. Abbatibus et PrioribuSpine et Mataplane, Palentine Diocesis. Cum causa, que inter Venerabiles Fratres nostros, Toletanum et Bracharensem super primatia agitari noscitur, per litis cons testationem iniciata fuerit coram nobis, de consensu ipsius Toletani et Procuratoris partis alterius, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus testes, quos Venerabi. predicti duxerint nominandos, recipiatis prudenter, et depositiones eorum nobis, sub sigillis vestris inclusas, fideliter remittatis. Illos, qui gratia, odio..... Quod si non omnes..... Dat. Laterani, quarto idus februarii, pontificatus nostri anno decimo octavo. (10 feb. 1216.)

Cartulario pequeño. Fol. 54. r.

27.-Que se acate la Primacía de D. Rodrigo. Archiepiscopis et Episcopis per Hispaniam constitutis. Apostolice Sedis clementia singulis Ecclesiis et ecclesiasticis personis suam dignitatem et justiam servare consuevit. Unde, nos, quarum interest Ecclesiarum omnium curam gerere, venientem ad nos Vener. Fratrem nostrum Rodericum, Arch. Toletanum, benigne recepimus; et inspectis predecessorum nostrorum privilegiis, Primatus dignitatem, per universa Hispaniarum regna, justa eorumdem privilegiorum tenorem confirmamus. Ipsum itaque, cum gratia Sedis Apostolice, litterarum nostrarum presentatione ad Sedem ipsam remittentes, universitati vestre mandamus, quatenus tamquam Primati vestro, eidem, absque ulla contradictione, canonicam obediemtiam et debitam reverentiam exhibere curetis. Dignum nanque est ut qui... Dat. ¿Terni? decimo sexto Kal. maji. (falta el año de. pontificado. Pero sólo puede ser éste de 1215, de vuelta del Concilio lateranense. Murió al poco el Papa. En 1211 le dió otra bula.)

Liber priv. II. fol. 118. v.

II

BULAS DE HONORIO III

28.-Rehusa Honorio aceptar procuradores. Te ac Joanne, Bracharensi clerico, procuratore Venerabilis Fratris nostri Bracharensis Archiepiscopi, in nostra presentia constitutis, idem procurator terminum tibi et prefato Archiepiscopo ejusque Capitulo, in causa, que super Primatia inter te et eosdem vertitur, a felicis memorie Innocentio Papa, predecessore nostro, peremptorie assignatum et postmodum approbatum a nobis, proximum festum Omnium Sanctorum, petiit prorogari, et sibi dari ad producendos testes inducias largiores, pro eo quod I. Guterii, Canonicus Toletanus, quem procuratorem ad eorum presentiam, quibus commissa fuerat receptio testium, destinasti, judicatus fuit insufficiens ab eisdem. Nos igitur, attendentes, quod ipsi receptores testium in suis litteris testabantur expresse, quod idem Procurator necessaria in itinere ministravit, et productioni multorum testium interfuit, ac etiam prestare voluit fidei jussoriam cautionem, te rem ratam omnimodis habiturum; ipse Archiepiscopus id acceptare non curans, recusavit plures testes producere, ab ipsis receptoribus requisitus; ejusdem Procuratoris petitionem, de Fratrum nostrorum consilio, non duximus admittendam, tibi presentes litteras in hujus rei testimonium concedentes, ne occasione hujusmodi alicui posses in posterum dispendio subjacere. Datum Laterani, decimo Kal. octobris, Pon

tificatus nostri anno primo. (22 Set. 1216.) Pressutti pone: 12 novemb. X Kal. octobris, anno primo.

Lib. pri. Eccl. Tol. II. fol. 101. v.

29.-Bulas dirigidas para el Bracarense. Abbatibus et Prioribus Spine et Mataplane, Palentine Diocesis. Presentium vobis mandamus, quod litteras, quas Venerabil. Fratri nostro Archiepiscopo et dilectis Filiis Capitulo Bracharensibus pro Venerab. Fratre nostro Archiepiscopo Toletano destinamus, eisdem Bracharensibus presentetis, quod inde facietis per vestras nobis litteras intimanies. Dat. Perusii, secundo idus augusti, pontif. nostri anno primo. (18, agosto, 1216.)

Cartulario pequeño. Fol. 54. V. Original en Toledo. 21. n. 3.

30.-Archiepiscopo Toletano, Burgensi et Palentino Episcopis. Sobre la paz entre León y Castilla: bula idéntica a la del número siguiente.

Reg. Honorii. Lib. I. 55. Fecha igual.

31.-Sobre la paz entre León y Castilla. Archipo. Compostelano et Legionensi et Astoricensi Episcopis... Cum pacem inter carissimos in Christo filios nostros Alfonsun Legionis et Heuricum Casteile, Reges illustres, de consensu ei voluntate omnium Episcoporum et Barorum utriusque Regni ad invicem initam et a nobis auctoritate apostolica confirmatam, nolumus violari temeritate cujusquam, Fraternitati vestre, per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus predictus rex Legionis vel sui contraire presumpserint, vos eos, per censuram ecclesiasticam, quod forma pacis continetur ejusdem, appellatione postposita, compescatis. Dat. Lat. II. idus nov. Pont. nostri anno primo.

32.-Honorio III confirma la fórmula de paz. Alfonso, Regi Legionensi illustri. Justis petentium..... usque complere. Ea propter, charissime in Christo fili, tuis et charissimi in Christo filii nostri Henrici, Castelle regis illustris, precibus inclinati, pacem inter vos initam in perpetuum observandam, sicut, de consensu et voluntate Episcoporum et Baronum utriusque regni perinde facta est et ab utraque parte sponte recepta et in authentico exinde confecto documento plenius continetar, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio confirmamus. Ad majorem autem evidentiam, formam pacis ipsius de verbo ad verbum huic nostre pagine duximus inserendum: «In Dei nomine et ejus gratia. Hec est forma pacis inter regem Legion. Dominum Alfonsum et regem Castelle, Dominum Henricum, facta secundum mandatum Domini Pape, que debet in perpetuum inter eos bona fide et sine malo ingenio observari. Si quis igitur de Regno Castelle damnum aliquod aut malum fecerit in Regno Legionis, quocumque modo, a Dorio usque ad Tagum, omnia emendentur per decem nuntios ad hoc electos in singulis civitatibus et villis, sic, scilicet, ut statim emendetur quidquid poterit emendari, et oinnis emendatio plene fiat usque ad novem dies, et nullus pignoret pro aliquo damno nec pro aliqua causa. Quicumque autem a Dorio usque ad Tagum pignoraverit dupplicet pignus pignorato; quod si negaverit quod pignoravit, de Concilio illo quatuor, electi secundum arbitrium pignorati, jurent, quod ille qui dicitur pignorasse non pignoravit, et ab hoc juramento nullus excusetur nec per Alcaidem nec per aliquam rationem. Idem judicium erit si quis de uno Regno prehendiderit aliquid de alio Regno, vel per furtum vel per rapinam vel aliquo quocumque modo per se. Idem fiat in omnibus Conciliis a Dorio usque ubi mittit fluvius Deva in mare. Quod si nec sic emendatum fuit, decem jurati illius ville, que damnum fecit, vel unde damnum factum esti, veniant in captionem illius ville, que damnum recepit; et maneant in captionem, usque ad emendationem completam. Et si forte in captionem illius, que damnum receperit venire noluerint, ab Episcopo loci in continenti excommunicentur illi decem, et remaneant pro traditoribus et alevosiset tota villa interdicto supponatur usque ad emendationem. Et si forte, quod absit, per hec omnia malefactura non fuerunt emendata, milites electi a Rege Legionensi in Regno regis Castelle ad pacem observandam debent ipsum damnum injuriatis emendare, usque ad triginta dies per hominium, et juramento quod fecerunt. Quod si non fecerint, veniant incontinenti, omni occasione remota, in captionem Regis Legionensis, et remaneant usque ad plenam emendationem, et damnis emendatis et integratis, milites fiant ab omnibus liberi et absoluti: si predicti milites hec nor adimpleverint, ab Episcopis, quibus hoc fuerit commissum, excommunicentur. Insuper totum Regnum interdicto ab Episcopis supponatur usque ad emendationem, et dic

ti milites, qui ad captionem non venerint, sint perinde traditores et alevosi. Si vero a Dorio usque ad ubi intrat fluvius Deva in mare, damnum aliquod factum fuerit in Regno Legionensi a parte Regni Castelle, si a Conciliis illatum fuit, emendetur per juratos pacis, ut supra dictum est, et pro nullo danno vel malefactura aliqua, que stat in Regno Legionensi a parte regis Castelle debent pignorare, vel guerreare, (sic) vel aliud malum facere, sed emendari totum debet, ut supra dictum est, nec pro aliquo modo insurgant pro aliqua causa vel aliqua occasione. Sicut positum est de emendatione damnorum, que illata fuerint ex parte Regni Castelle in Regno Legionensi, eodem modo penitus et per omnia emendentur omnia damna, que illata fuerint ex parte Regni Legionensis in Regno Castelle, et non fiat alia pignoratio nec alia guerra, sed pax semper firma inter reges et Regna servetur. Pro pace autem ista et aliis, que supra dicta sunt, observandis, ex parte Regni Legionis jurant, et hominium faciunt Dominus S. Fernandi, I. Gunzalvi et ceteri plures vassalli regis Legionensis; ex parte Regni Castelle jurant et hominium faciunt Comites J. et A. et G. et alii plures vassalli regis Castelle. Preterea Archiepiscopus Compostellanus, et Legionensis et Astoricensis Episcopi de auctoritate et voluntate omnium Episcoporum Regni Castelle, et regis et Baronum et Conciliorum habeant potestatem excommunicandi milites Regni Castelle juratos ad pacem_observandam, et homines, villam et totum Regnum interdicendi, si per Regnum Castelle, vel suos stelerit quin pax observetur. Similiter Archiepiscopus Toletanus et Burgensis et Placentinus? (Palentinus) Episcopi de voluntate et auctoritate omnium Episcoporum Regni Legionis, et regis et Baronun et Conciliorum habeant potestatem excomunicandi milites Regni Legionensis juratos ad pacem observandam, et homines, villam et totum Regnum interdicendi, si per regem Legionensem vel suos steterit quim pax observetur. Pace autem firmata, statim debent mittere ambo reges ad Dominum Papam, ut pacem istam confirmet, et det auctoritatem predictis Archiepiscopis et Episcopis, quod predicto modo pacem istam faciant observari, nec contra observantiam pacis fiet si alteruter Regum jus suum repetiet vel defenderit per Summum Pontificem. Nulli ergo... pagina nostre confirmationis &. Si quis autem... Datum Laterani, (III), 18 novembris: Pontificatus nostri anno priino. (18 nov. 1216.)

In eodem modo scriptum est Henrico Castelle, Regi illustri.
Archiepiscopo Toletano, Burgensi et Palentino Episcopis.
Archivo Vaticano. Regestum Vatican. Lib. I. Ep. 55. F. 14. Copia directa.

33.-Que se respeten los derechos de la Sede toledana. Henrico Illustri Regi Castelle. Accepimus, Venerabili Fratre nostro, Toletano Archiepiscopo, intimante, quod tu et quidam principes regni tui, contra privilegia Regum indulta Ecclesie Toletane, et a te etiam confirmata, illam super vasallos, suis et rebus aliis indebite molestantes, quas tam possessiones et alia bona ejus contra justitiam occupastis. Cum igitur ecclesiastica jura minuere non debeas, sed augere, Serenitatem tuam attentius rogandam duximus et monendam, quatenus taliter occupata ipse restituos et a dictis principibus restitui facias Ecclesie memorate, ac de cetero sic ab ipsius indebita molestatione desistas et desistere facias principes sepe dictos, quod idem Archiepiscopus justam non habeat materiam querelandi. Alioquim, quum eidem Ecclesie in sua deesse justitia non possimus, qui sumus in ea omnibus debitores, Venerabilibus Fratribus nostris, Conchensi, Seguntino et Placentino Episcopis nostris damus litteris in mandatis, ut contra tenorem privilegiorum ipsorum non permittant predictam Ecclesiam vel ejus vasallos indebite molestari; molestatores indebitos per censuras ecclesiasticas apostolicas preterea compescendo. Datum Rome, apud S. Petrum, X Kal, decembris, Pontificatus nostri anno primo, (22, noviembre, 1216.)

Regestum Vaticanum. Lib 9. fol:XXII. Copia directa del original.

34.--Pleito entre Rodrigo y el Abulense. Roderico Legionensi et Menendo Oxomensi Episcopis, et J. Archidiacono Oxomensi. Venerabili Fratri nostro Toletano Archiepiscopo, et dilecto Filio P. Procuratore Venerabilis Fratris nostri Episcopi Abulensis, Venerabili Fratri nostro Episcopo Albanensi a bone memorie Innocentio Papa, predecessore nostro, auditore concesso, idem Procurator proposnit coram eo, quod, cum Prelatus Toletanus contra predecessorem ipsius Episcopi ad Abbatem, Priorem et Cantorem Sancti Facundi quasdam litteras impetravit, proponens eumdem Episcopum quasdam ecclesias citra Alpes, que pro limitibus vestre Tole

tane et alias dioceses vicinas habent in ejus prejudicum occupasse, ac occupare alias illicite non vereri, dictus Episcopus, citatus ab ipsis, suo Capitulo inconsulto, liti se obtulit; et deducens in judicium ea que prefatum Capitulum possidebat, illegitime ac inconsulte litem fuisse dicitur contestatam super monasterio Sante Marie de Jundo et multis aliis, que non fuerunt in litteris commissionis expressa, Procuratore ipsius Toletani lite in reconventione nihilominus contestante. Cumque prefato Episcopo viam universe carnis ingresso, judices memorati, predictum Episcopum, succesorem illius, volentes ad testium productionem procedere, citavissent, idem proposuit coram eis, quod locum productio testium non habebat, eo quod illa super quibus lis, ut dicebatur fuerat contestata, in commisionem non venerat, effrenata, videlicet, multitudo que non debebat intelligi per clausulam generalem et Monasterium memoratum, quod majus erat aliis, que in commissione fuerant comprehensa. Preterea proposuit, quod cum Toletanus dixerit Alpes esse pro limite, nihil petere poterat circa illas. Unde prefatam litis contestationem inseruit non valere, et si aliquatenus valuit, jure minoris restitui postulabat. Judices vero: Licet proposuit, hoc receptioni testium supursederunt: postmodum tamen non expedito hujus modi articulo, per sententiam mandaverunt testes senes et valetudinarios ex parte recipi Toletani, quasi hoc cuilibet judici, lite non contestata liceret; postmodum autem judices memorati contradicente et reclamante, necnon etiam protestante gravamen hujus modi, parte ipsius Episcopi se habere jurisdictionem in omnibus, utpote in commissionem venientibus, pronuntiarunt, pro sue voluntatis libitu, omnia per antecessorem ejusdem Episcopi acta fuisse legitime asserentes, Procuratore prefati Capituli contradicente ac ad Sedem Apostolicam appellante. Postea vero, pars utraque, sub pena mille morabetinorum et expensarum, que fuerant facte, vel de cetero fierent, in arbitros compromisit. Sed Toletanus ab eorum recedens arbitrio, et per novum Procuratorem ad predictos Judices rediens, per eos citare fecit Episcopum memoratum, coram quibus, licet Procuratar Capituli Abulensis proponens causam ipsan, que inter supradictum Archiepiscopum et eumdem Episcopum vertitur, ad ipsum Capitulum pertinere ne procederent, pro eodem Capitulo appellavit, fuit tamen altercatum diutius, utrum per litteras illas ex tunc procedere possent, cum de ipsius Toletani Procuratoris assensu fuerit ad arbitros convolatum, et etiam renuntiasse litteris apostolicis credebatur, nisi ad arbitrium fuisset processum, testibus super hoc siquidem producendis et ad terminum alium ab eisdem Judicibus, partibus evocatis ad eumden terminum. Abblas tantummodo apparuerit et Cantor; et cum citius requisitus Abbas respondit quod eum ab administratione amoverat prioratus. Unde Procurator ipsius Episcopi allegavit, quod Abbas Priorem cum esset perpetuus amovere non poterat, et etiam foret similiter hoc ad Sedem Apostolicam appellatum; nec etiam super emergenti pronuntiare valebat, cum ipsum Abbatem tangentem et unus esset de articulis illis, de quibus quidam monachi sui eum ad Sedem Apostolicam accesserant delaturi. Ceterum, eidem Priori alio substituto, Abbas pronunciavit predictus se posse procedere cum eodem. Cumque Magister F. advocatus ejusdem Episcopi cum Magistro Scholarum Astoricensi, qui contra voluntatem Procuratoris ipsius Episcopi prefatis Judicibus assidebat jurgium non modicum habuisset, ita quod in villa Sancti Facundi dictus advocatus non auderet comparere, licet hoc pars Abulensis fuerit protestata; adveniente tamen termino partibus assignato, securitatem advocato producto ab Abbate Sancti Facundi, qui ville dominus erat, non potuit impetrare, nec obtinere ut extra villam predictam pro audienda causa eadem ad aldeam aliquam declinaret. Quare Procurator ejusdem Episcopi predicta gravamina repetens, et quedam alia superaddens, eo quod ad ipsas cum aliquibus, per quos si opus esset gravamen vel appellationem si eam interponeret probare valeret, libere non permittebant intrare, ad Sedem Apostolicam appellavit, et recedens ab eis, invenit Episcopum ad generale Concilium venientem; sed prefati Judices ipsum nihilominus citaverunt Kalendas Septembris tunc venturas sibi terminum prefigentes, quorum postmodum ante terminum memoratum litteras in egressu regni recepit; in quibus continebatur, quod cum parti alteri condemnaverant in expensis, propter quod idem Episcopus pro se ac Capitulo suo appellationem innovavit emissam, et reppetens predicta gravamina et alia quedam proponens, provocavit, etiam de futuro; sed ipsi nihilominus, ut audivit peritorum possessionem, adjudicaverunt Archiepiscopo sepedicto. Unde Procurator prefatus ea que per eosdem Judices acta sunt illegitime, et quidquid post appellationem ad nos rationabiliter interpositam, et iter arreptum ad Sedem Apostolicam veniendi, sunt perperam attemptata, revocari in

« AnteriorContinuar »