Imágenes de páginas
PDF
EPUB

83.-Honorio III reprende a S. Fernando por su conducta en el asunto de. Obispo Bernardo, de Segovia. Dat. Rome, III nonas, pontif. anno IX.

Guerra - Epitonme Pontificaliun Constitutionum. II. año 1225.

84.-Honorio III concede a Rodrigo la prefectura universal de las misiones de Marruecos. Venerabili Fratri Archiepiscopo Toletano. Urgente officii nostri debito, quo sapientibus et insipientibus, fidelibus et infidelibus efficimur debitores sumus, dudum Fraternitati tue dedimus in mandatis, ut cum in regno Miramalini plures christiani captivi terrore penarum et mortis apostatasse dicantur, quidam etiam pusilanimes in fide nutantes ad precipitium essent proni; aliquos viros prudentes ex Fratribus Predicatoribus et Fratribus Minoribus, illuc auctoritate nostra transmitteres, ad convertendum infideles, divina gratia preeunte, predicationibus et exemplis; erigendum collapsos; confortandum dubios, et confirmandum robustos. Adjecimus insuper ut aliquem ex ipsis Fratribus, auctoritate apostolica in Episcopum consecrares, qui pontificale ibidem officium exerceret, quo fideles illarum partium, a tempore, quo non extat memoria, caruerunt. Unde tu, ut devotus Ecclesie filius, diligenter mandatum apostolicum per omnia exequi curavisti; super quo caritatem tuam debita prosequimur gratiarum actione. Verum fideles regionis illius, ut veridica relatione accepimus, tanio propter hoc (¿) trysudio (?) exultarunt, ac si novus eis lucifer illuxisset, multaque spiritualia beneficia per Episcopum, et Fratres predictos, divina favente gratia, tam ipsis quam aliis provenerunt; de quo gaudemus plurimum in Domino et letamur. Sane, cum christiani per diversa et remota loca illius regni, quod vaste amplitudinis esse describitur, ubique dispersi, non possint ab uno Episcopo et paucis Fratribus visitari, presertim propter feritatem gentis illius, que crudelitate nimia persequitur christiani nominis professores, et Fratres etiam, inter hostes et rabies sevientium discurrentes, sacerdotalia indumenta et vasa ministerio divino dicata secum deferre non valeant absque mortis discrimine manifesto; inevitabilis necessitatis articulus instanter exposcit in hoc negotio abundantius provideri. Quocirca Fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus ut Fratres utriusque Ordinis providos et discretos celatores, et in Christi nominis confessione constantes, quoties opus fuerit et expedierit, ad illam Provintiam pro tam necessario et excelenti opere destinare procures: et si, ut nobis sugeritur, pernecessarium esse cognoveris et expediens, unum vel duos ex ipsis magis eruditos in lege Domini et in Christi dilectione ferventes, in Episcopos consecrare, et ad diversa loca illarum partium ad evangelizandum et pontificale officium exercendum in suscepte paupertatis humilitate dirigere, poteris, prout fuerit opportunum, dans ipsis consilia salubria et salutis monita, quomodo caute apud illos ambulare studeant, qui sunt foris non quasi insipientes, indiscreti et precipites, sed ut sapientes, providi et maturi tempus, ut expedierit, redimentes; omnibus omnia facti, secundum Apostoli magisterium ut Christo multos lucrifaciant, et copiose mesis abundantiam inferant horreis dominicis, mercedis immensitatem pro laboris magnitudine postmodum recepturi - Datum Laterani, X Kal. martii anno decimo. (20 febr. 1226.)

Sbaralea - Bullarium Franciscanum - p. 24 - 25. Véanse allí notas eruditas.

85.-Honorio III absuelve a D. Rodrigo ad cautelam. Toletano et Almazarensi, Seguntine Diocesis Archidiaconis. Venerabilis Fratrer noster, Toletanus Archiepiscopus, transmissa, nobis petitione monstravit, quod, eo quondam habente administrationem Segobiensis Episcopatus, propter infirmitatem Episcopi, de nostro speciali mandato; Venerabilis Frater noster, Petrus, Oxomensis Episcopus, ipsum coram Archiadiacono de Campis et conjudicibus suis, super ecclesia Navalperal, ratione administrationis predicte, auctoritate predicta convenit; a quo idem Archiepiscopus ad Apostolicam Sedem appellans, ad consequendum appellationem suam, nuntium destinavit; licet eam, prout debuit non constiterit prosecutus: prefati rei Judices ejus optioni minime deferentes, partem adversam in possessione ejusdem ecclesie, causa custodie, induxerunt, contradictores et rebellies excommunicationis sententie supponendo. Cum autem dictus Segobiensis Episcopus debitum nature persolverit, Archiepiscopus ipse asserens se administrationem eamdem et ad illius prosecutionem cause non teneri, humiliter supplicavit, ut cum avocatus non fuerit nominatim, quamvis de appellatione confisus procesui predictorum Judicum seduxerit apponendum, eum ab eadem excommunicationis sententia dignaremur absolvere ad cautelam, D. et B. Canonicis Toletanis Procuratoribus consti

tutis ab ipso, quibus per litteras suas potestatem dedit in animam suam jurandi, quod super hoc Ecclesie mandati, parebit, paratis juramentum hujosmodi exhibere, quamquam, sicut in litteris continebatur, eisdem predicta sententia se teneri non credat idem Archiepiscopus, neque conscientia super hoc ipsum accuset. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus..... cum nemini officium suum debeat esse damnosum, quod quidem existeret si premonitus Archiepiscopus administratione Segobiensis Episcopatus deposita, ejus occasione gravamen aliquod pateretur, auctoritate nostra ad cautelam absolvatis eumdem a sententia memoratā. Datum Reate: II idus octobris, Pontificatus nostri anno decimo. Honorius Papa III. (14 octob. 1226.)

Mss. de P. Burriel. Bib. Nac. D - D. 41.

BULAS DE GREGORIO IX

86.-Urge Gregorio IX que se paguen las rentas a D. Rodrigo. Episcopo Segontino et... Malinensi, et Almazarensi Archidiaconis, Segontinensis diocesis. Ex parte Venerabilis Fratris, Toletanis Archiepiscopi, nobis oblata est querela, quod Sancte Marie de Parraces, Sancti Leocadie et Sancti Vincentii Abbates, Segobiensis diocesis, quas de possessionibus habuit diocesis Toletana, de jure spectantes ad ipsum, sibi contra justitiam subtrahente, eos sibi solvere contradicunt. Quocirca discretioni vestre, per apostolica scripta mandamus, ipsos eidem exhibeant, ut tenentur, et de subtractis debitam satisfactionem impendant, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione remota, cogatis. Testes autem... Dat. Lat. V idus feb. pontif. anno primo.

Lib. priv. II. f. 101, r y v. Falta en Auvray.

87.-Sobre el monasterio de Covarrubias. Berengarie illustri regine quondam Legionensi. Quum pia facta clare memorie Ildefonsi, regis Castelle, patris tui, benigno prosequi favore te deceat, et in suo statu, ob gratam ejusdem patris memoriam conservare, serenitatem tuam rogandam duximus et hortandam, quatenus monasterium Caveis Rubeis, quod ejus studio fuit Ecclesie Toletane, salvo jure Diocesani, collatum eidem Ecclesie, que illo dicitur spoliata, restituas, et ab ea sinas, salvo ipsius Diocesani jure, pacifice possideri, non molestando super hoc ipsam Ecclesiam, nec molestare ab aliis, quantum in te fuerit, permittendo. Datum Laterani, decimo quarto Kal. martii, pontifi. nostri anno primo. (16, feb. 1228.)

Memorias... p. 350. Falta en Auvray.

88.-Otra de Honorio III, de 28 de julio 1228 a S. Fernando sobre lo mismo.

Memorias... 364.

89.-Idem de Gregorio IX de lo mismo al Oxomense y otras. 14 feb. 1228. Cartulario de Covarrubias p. 86. Falta en Auvray.

90.-Que se reprima a S. Fernando en el cobro de las décimas. Archiepiscopo Toletano et suffraganeis ejus et aliis Episcopis in regno Castelle constitutis. Quanto charissimum in Christo Filium Ferdinandum... regem Castelle pleniori charitate diligimus, tanto studiosius his, que contra suam salutem faciunt et honorem obviare debemus, ne per dissimulationem nostram talibus assuescat, ejusque peccatum Dominus de manu nostra requirat. Cum ergo idem rex occupare dicatur decimarum tertias, ecclesiarum fabricis deputatas, et eas, non sine offensione divina, suis usibus applicare, universitati vestre, per apostolica scripta firmiter mandamus, quatenus, ipsum regem ab hujusmodi usurpatione desistat, moneatis... indicatis ipsarum ecclesiarum retoribus, ne Balidis regiis ipsi presumant tertias exhibere Dat. Later. decimo sexto kal. martii, pontific. nostri anno primo. (14 febr. 1228.)

Original en Toledo. Bib. Nac. signatura. 13.094. fol. 67. Falta en Auvray.

91.-Gregorio IX, a ruegos de D. Rodrigo, reprime al Concejo de Madrid en sus excesos. P. Sancii, Canonico Segontino, et Molinensi Archidiacono, Segontine Diocesis. Querelam Venerabilis Fratris nostri, Toletani Archiepiscopi recepimus

continentem, quod homines de Majerico et quidam alii laici sue Diocesis tertias decimarum, ecclesiarum fabricis deputatas, pro sue voluntatis arbitrio subtrahentes, in munitiones villarum et alios usos illicitos expendere non verentur. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus laicos ipsos ab hujusmodi presumptione desistant, monitione premissa, per censuram eccles., appellatione remota, justitia mediante, cogatis. Proviso tamen ne in Commune (Concejo) de Majerico excommunicationis vel interdicti sententias perferatis, nisi super hoc mandatum a nobis receperitis speciale. Testes autem... Quod si non omnes..... Dat. Later. sexto decimo kal. martii, pontif. nostri anno primo. (14, feb. 1228.) Bib. N. Sig. 13.094. f. 71. Falta en Auvray.

92.-Gregorio IX da a Rodrigo una delicada delegación sobre el Obispo de Baeza. Toletano Archiepiscopo. Cum olim bone memorie Honorii Pape, predecessoris nostri mandatum reciperes, ut in Episcopum consecrasses aliquem de ordine Fratrum Predicatorum, Marroquiis mittendum, qui Christianis ibi morantibus spiritualia ministraret, et eos in fide instrueret ortodoxa; tu, sicut intelleximus, Fratrem D(ominicum) de Ordine supradicto, ad titulum Beacensis Ecclesie, que tunc detinebatur ab inimicis fidei christiane in Episcopum consecrasti. Nunc vero, cum, per, Dei misericordiam et tuam sollicitudinem, restituta sit ipsa Ecclesia cultui christiano, nos consulere voluisti, an ad eam revocare dictum Episcopum debeas, vel alium instituere in eadem. Nos igitur, de discretione tua plenam in Domino fidutiam obtinentes, tibi, qui melius scire poteris negotii circunstantias, et per consequens, quid expediat in hoc casu, negotium ipsum duximus comittendum, Fraternitati tue per apostolica scripta mandantes, quatenus in eodem, auctoritate nostra procedas, prout secundum Deum videris expedire. Dat. Perusii tertio idus julii, pontif. nostri anno secundo. (13, julio, 1228.)

Bib. N. sig. 13.022. fol. 84 - Falta en Auvray.

93.-Sobre el sufragáneo de Zamora. Episco, Decano et Sacriste (Tyrasonantis Diocesis) Archiepiscopus Tolet. nobis significare curavit, quod cum Zamorensis Episcopus olim esset metropolitano jure subjectus Ecclesie Toletane Venerabilis Frater noster Compostelanus Archiepus. contra ipsius loci Episcopum commissionem quamdam, per quam sibi subjecisse nitebatur, a Sede Apostolica impetravit, que licet, postmodum per felicis memorie Innocentium Papam, predecessarem nostrum fuerit revocata, dictus tamen Compostelanus ejusdem comissionis obtentu, possesione dicti Episcopus Toletanum indebite spoliavit. Unde idem Toletanus nobis supplicavit instanter, ut cum spoliatis injuste sit restitutionis benefitio succurrendum, et vel inter alios acta aliis prejudicare non debeat, ipsum ad possessionem predictam restitui faceremus, si remaneat aliquid questionis inter partes. Cum igitur, justa petentibus assensum prebere facilem debeamus, discretioni vestre, per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, et auditis his et aliis, que hinc inde partes duxerint proponenda, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis; facientes quod statueritis, auctoritate nostra firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati. ..Dat. Perusii XIV Kal. augi, pont. anno I. (19 julio, 1228.)

B. N. sig. 13.044. fol. 159. - Falta en Auvray.

94.-Recomendación del Papa al Toledano y sus sufragáneos para que exhorten a San Fernando a la guerra contra los infieles.

Auvray. 255. Íntegra en el cuerpo de la obra.

95.-Se autoriza al Legado Juan de Abdeville para conceder las gracias de la cruzada al ejército, que se formare. 6 de febrero de 1229.

Auvray. 268.

96.-Se notifican los desmanes de Federico de Alemania. Toletano Archiepiscopo et Suffraganeis ejus. Cum Duce Austrie conqueritur, quod Fridericus dictus imperator, arma christianae milite, gladii potestatem de altari Beati Petri sumpti, Soldano Babylonie, perditi Machomete, resignavit - per quod patenter arguitur quod dignitati et honori imperii renunciavit - nefandam legem Machometi in templo Dei predicari concessit, et contra totum populum christianum apparet et ipsius

et paganorum confederatio manifesta; quocirca ipsum Archiepiscopum et suffraganeos suos rogat et monet quatenus ad vindicandam injuriam Salvatoris ita surgant ut Ecclesia inveniat eos paratos ad exprobamdum opprobrium hostium crucis Christi. Dat. Perusii decimo quinto anno. (8, julio, 1229.) Empieza: Inter alia flagitia...

Regestum Greg. 14. fol. 131.

Auvray, 324, en compendio lo del Duque de Austria, que es igual a todas las demás.

97.-Se notifica la provisión de la Sede de Braga. Archiepiscopo Toletano Vacanti nuper Ecclesie Bracharensi, de dilecto filio Magistro Siluro?, Decano ejusdem Ecclesie duximus providendum, nulli per hoc providentiam facientes. Dat. Perusii, sexto idus augusti, pontif. nostri anno tertio. (8 agosto, 1229.)

Lib. pri. I. fol. 113. v. - Falta en Auvray.

98.-Que Rodrigo promueva la cruzada. Archiepiscopo Toletano. Sicut, dum in filiis Abrahe, is, qui secundum carnem natus ex ancilla, persequebatur illum, qui secundum spiritum de libera natus est, ita et nunc infideles et miseri agareni, qui adhuc in tenebris ambulant, necdum lucem videre magnam, que Christus est, meruerunt, sed infidelitatis tenebris obvoluti, jugo premuntur vehementissime servitutis, nos, qui non sumus filii ancilla, sed libere, qua libertate, Christus nos liberavit, persequi non desistunt. Qui si evanuerint in cogitationibus suis, ut illum, qui jugum captivitatis eorum disolvere ac illuminare sedentes in tenebris et in umbra mortis, noluerunt agnoscere, quinimo etiam nomen ejus, quo flectitur omne genu, preter quod non est nomen sub celo, in quo salvari opporteat, extinguere machinantur, ipsa eos ineffabili providentia tolerantes, ut vel ad eum redeant, utendo libertate arbitrii, vel saltem excusationem non habeant contra ipsum tamdiu misericorditer expectatem. Sed tu, prudenter attendens, sicut accepimus, quod non debet ancille filius cum libere filio heres esse, ad expugnandum Christi blasphemum, ad exterminandum hujusmodi jebuseum et ad eruendam terram de manibus impiorum qui prophanare sanctuaria detinent, occupatam, potenter et viriliter te accingis, et ut eam, ejectis ancille filiis, qui heredes esse cum filiis libere non merentur, populum acceptabilem Domino, divino auxilio introducas. Nos itaque, quia cupimus sponse Christi tentoria dilatari, ut funiculos suos faciat longiores, prudentia tua et honestate pensatis, propositum tuum dignis in Domino laudibus favore benigno prosequentes, de omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, auctoritate confisi, et ex illa, quam nobis, liceat indignis, Deus ligandi atque solvendi contulit potestate, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut omnibus qui tecum vel cum carissimo in Christo filio, nostro illustri rege Castelle, in personis propriis vel expensis terram sarracenorum intraverint et injuriam Crucifixi studuerint vindicare, illam indulgentiam, quam secundum Lateranense Concilium recepturi essent in terre Sancte subsidium profecturi. Datum Laterani, septimo idus aprilis, Pontificatus nostri anno quarto. (4, Abril, 1230.)

Original en la Catedral de Toledo. La publicó en 1885. D. Ramón Riu. En Auvray dice: pontificatus anno quinto. n. 606.

99.-Gregorio IX manda a los Reyes de España acatar la Primacía de Rodrigo sobre Sevilla, y otros derechos suyos. Dat. Lat. II nonas aprilis, pontif. anno V. Está en términos comunes.

Lib. priv. II. Falta en Auvray.

100.-Poderes para absolver a los Calatravos. Toletano Archiepiscopo. Quanto amplius sacre religionis zelatores existimamus et in bone opinionis ipsius delectamur odore, tanto libentius petitionibus, que ad salutem pertinent animarum, congruum favorem impendimus, eosque benevolentia prosequimur speciali. Sane dilecti Filii Magister et Fratres Ordinis Calatravensis nobis humiliter supplicarunt, ut cum eos, qui in frontaria sarracenorum sunt positi, quasi necessario contra illos quotidie decertare, et aliqui ex eisdem, pro injectione manuum in seips. et in alias personas, ecclesiasticas excommunicationis sententias frequenter incurrant, providere misericorditer dignaremur, ne taliter excommunicati cogantur pro absolutione sua laborare ad Sedem Apostolicam, Dei servitio interminsso, vel si, absolutionis beneficio non obtento, in bello decesserint, animarum suarum dispendium sustinere. Cum igitur, guerram, quasi continue iidem infidelibus facien

30

tes, parati semper sint ire post Christum in carcerem et in mortem pro exaltatione fidei christiane, propter quod dignum est, sic nos eorum precavere periculis, ut in suo proposito non tepescant, sed zelus potius, quem ad congregationem cultus christiani habere noscuntur, fortius accendatur: eorum devotis supplicationibus inclinati, Fraternitati tue presentium auctoritate concedimus, ut ejusdem Ordinis Fratres, cum ab ipsis fueris requiritus, injuncto eis, pro exccessus qualitate ac laboris itineris penitentia competenti, auctoritate nostra, ab hujusmodi sententia po sis absolvere, juxta formam Ecclesie in talibus consuetam; nisi forte tam gravis esset et enormis excessus, quod merito deberent ad Sedem Apostolicam destinari. Datum Laterani, III kalendas maji, Pontificatus nostri anno quinto. (30 Abril. 1231.) Concordat cum originali dice el Bulario de Calatrava. P. 63. Falta en Auvray.

101.-Gregorio IX manda a los Obispos de Zamora, Salamanca y Segovia que instruyan y remitan el proceso de la Primacía a Roma, y allí se dice que antes eso estaba encomendado a los últimos y al electo de León. Dat. Viterbii, nonis madii, pontif. anno V.

Notule. fol. 19. Falta en Auvray.

102.-Confirmación de la Primacía sobre Sevilla. Venerabili Fratri Roderico, Archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Apostolice Sedis benignitas provide pensans merita singulorum, his quos plus servare in sua devotione cognoscit majorem convenit gratiam exhibere; ut non solum illos e devotis devotiores efficiat, verum etiam exemplo indevotos ad suam devotionem inducat. Hinc est quod attendens nobilitatem Ecclesie Toletane eique (per) meritum speciale devotionis, quod ad Apostolicam Sedem habere dignoscitur, volentes gratiam specialem tacere in Hispalensi Metropoli ac ejus Provintia, ad exemplar bone memorie Honorii Pape, predecessoris nostri, eidem Ecclesie, presentis scripti privilegio, jus concedimus Primatie; statuens ut cum prefata Metropolis ad christianorum manus, Deo favente, redierit, tu Frater Archiepiscope ac successores tui, ea que spectant ad Primatie officium, exerceatis libere in eadem: et addicimus etiam ut ex concessione hujusmodi, quam dictus predecessor noster proprio motu fecit tibi, ipsi Ecclesie tue Toletane, quoad jus Primatie..... nullum omnino prejudicium generetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere aut ausu temerario contraire. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre concessionis et constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo textiove admonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui care at dignitate, reamque divino judicio existere de perpetratata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi anathemate liat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem Ecclesie sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiat et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat. Amen.

Ego... Catholice Ecclesie Episcopus; Ego Joannes Sabiniensis Ep. E. Jacobus Tusculanus Ep. E. Thomas, titularis Sancte? Presby. Cardinalis; Ego Joannes, Titularis Sancte Praxedis Presbyter Cardinalis. Ego Sigebarchus Titularis Sancti Laurentii in Licina, Presbyter Cardinalis. Ego Stephamus Sancte Marie transtiberiane Titularis Calixti, Presbyter Cardinalis. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bachi, Diaconus Cardinalis. Ego Renerius, Sancte Marie in Casmodim, Diaconus Cardinalis. Ego Egidius Sanctorum Cosme et Damiane. Datum Laterani per manus Magistri Martini, Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarii, undecimo kalendas junii... Pontificatus Damini Pape Gregorio IX anno quinto. (22, marzo. 1231.)

Liber privil. II. fol. 114. r. y v. Falta en Auvray.

103.-Gregorio IX confirma los derechos primaciales de Rodrigo en toda España. Dat. Lat. VI kal. junii. pontif. anno V. Bula común.

Notule. fol. 18. Falta en Auvray.

104.--Sobre los Santiaguistas. Episcopo et Decano Tyrason. et Archiadic. de Calataut... Ex parie Venerab. Fratris nostri Arch. Tolet. fuit propositum coram nobis quod cum scilicet, felicis recordationis Alexander Papa, predecessor noster, diietis filiis Magistro et Fratribus Militie S. Jacobi duxerit indulgendum, ut

« AnteriorContinuar »