Imágenes de páginas
PDF
EPUB

si in locis desertis aut terris sarracenorum, si per ipsorum diligentiam ad cultum christianum redirent, construerent de novo ecclesias, ipse ecclesie plena libertate gauderent, ita quod nec decimorum, nec cujuslibet rei alterius exactione per Episcoporum aliquem gravarentur, liceretque eis per clericos idoneos, eorumdem dictas ecclesias cum suis plebibus gubernare, nullius Episcopi interdicto vel excommunicationi subeundas, essetque fas eis, tam in majori, que caput est ordinis, quam in jam dictis ecclesiis, interdictis et excommunicationibus exclusis, divina officia celebrare. Predicti Magister et Fratres, occassione privilegii memorati, quamquam laici sint, et quidam eorum etiam uxorati, loca, in quibus ecclesie consueverunt esse antiquitus, deserta vocantes, in ipsis et aliis locis, eodem Archiepiscopo irrequisito et penitus inconsulto, construunt de novo ecclesias, et altaria erigunt, non recipientes aquam lustrationis ab ipso, nec clericos ribi instituendos in eisdem ecclesiis presentantes, in non modicum ipsius et Toletane Ecclesie detrimentum, presertim cum occassione privilegii antedicti, et Fratrum insolentia predictorum, Ecclesia in non modica parte sue Diecesis jurisdictione privetur. Qui vero sic volumus et debemus predictis Magistro et Fratribus favorem apostolicum impertiri, quod Toletana Ecclesia, propter hoc enormiter non ledatur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus Magistrum et Fratres eosdem exhibere privilegia, que a Sede Apostolica asserunt impetrasse, monere attentius et inducere procuretis, ipsos, si opus fuerit, ecclesiastica districtione cogentes, quibus exhibitis, tractetis de compositione amicabiliter inter partes, ad quam, si per sollicitudinem vestram nequiverint pervenire, vocatis, propter hoc, qui fuerint evocandi, et auditis hic inde propositis, causam sufficienter instructam ad nostrum remitatis examen, prefigentes partibus terminum peremptorium competentem, quo per se vel procuratores, cum omnibus privilegiis, munimentis et rationibus suis compareant coram nobis, nostris beneplacitis parituri. Non obstante constitutione de duabus Dietis, edita in Concilio Generali. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, tu, Frater Episcope, cum eorum altero ea nihilominus exequaris. Datum Reate: XIII kalendas juiii: Pontificatus anno quinto. (18 junio. 1231.) Bullarium S. Jacobi. p. 4. Falta en Auvray. Consultense allí otros documentos útiles.

105.-Episcopo Oxomensi, Decano Zamorensi et Sacriste Palentino mandat quatenus beacensem Diecesin, secundum antiquos terminos limiten. Dat. Agnanie, VIII kal. feb. anno VI. «Venerabilis Frater noster.»>

Auvray. n. 1066.

106.-Sobre el contrato de Bosque Bertrando. Archiepiscopo Toletano confirmat concessionem ei et ejus successoribus a Priore et conventu de Bosco Bertrandi, ordinis Sancti Augustini, Xantorensis diecesis, factam, de quadam ecclesia quam predicti Prior et Conventus habebant in Hispania, ita tamen, quod ipse Archiepiscopus et ipsius successores quatuor Canonicis ejusdem Ordinis, ibidem perpetuo permansuris, sufficienter necessaria ministrent de proventibus ecclesie supradicte. Dat. Later. quindecim kal. junii, pot. anno septimo. Empieza: «Exposita nobis ex.»

Auvray. n. 1319.

107.-Se elige la comisión informadora sobre la Primacía. Segobiensi et Salmanticensi Episcopis... et Magistro A. Electo Legionensi. Cum super causa Primatie, que inter Venerabiles Metropolitanos, Archiepiscopum et Capitulum Toletanum ex una parte et Archiepiscopum et Capitulum Compostelanum ex altera vertitur, lis fuit iniciata, et Fratrum nostrorun presentia legitime contestata, presentium vobis auctoritate, de utriusque procuratorum assensu, mandamus, quatenus et alia munimenta, que super articulis inferius adnotatis et aliis, dictum negotium contingentibus, utraque pars duxerit producenda, a festo Omnium Sanctorum proxime venturo usque ad annum recipere procuretis, mittentes ad nos eam sufficienter instructam, et prefigentes ex tunc partibus quatuor mensium terminum peremptorium, quo nostro se conspectui représentent, justam, dante Domino, sententiam recepture. Sane Articuli prefati sunt tales. Intendit probare pars predictorum Archiepiscopi et Capituli Toletani contra memoratos Archiepiscopum et Capitulum Compostelanum usum eorum, que Primatiam contingunt, coram auditoribus exprimenda. Item vult probare tempore vacationis Toletane, hostilitatis et alia, que probata de jure fuerint, subducenda. Item intendit exhibere privilegia Roma

norum Pontificum et alia munimenta causam contingentia Primatie. Testes autem qui... Et si non omnes... Dat. Later. secundo nonas maji, pontif. nostri anno octavo. (6, mayo, 1234.)

Lib. priv. II. f. 115. Auvray la trae integra. n. 1907.

108.-A petición de S. Fernando, Gregorio IX comisiona a D. Rodrigo y al Compostelano la cuestión de la inmunidad eclesiástica. Dat. Rieti, VI kal. jul. pontif. anno VIII.

En Auvray. 1987 y en todos los Corpus Juris.

109.-Toletano et Compostelano Archips... Ad supplicationem regis Castelle et Legionis commitit ut, si qui de exercitu ipsius regis, bellum cum sarracenis gerentis, pro violenta manuum injectione in canonem inciderint sententie promulgate, possint eis, dummodo passis injuriam satisfecerint competenter, justa formam Ecclesie, absolutionem impertiri, nisi eorum fuerit adeo gravis et enormis exessus, quod merito ipsos apostolico conspectui presentari oporteret; presentibus post triennium minime valeturis. Dat. VI. kal. jul. pontif. anno VIII.

Auvray. 1988.

110.-Restauración de Sedes vacantes. Roderico, Arch. Tol. Misericors et miserator Dominus, cujus miserationes super omnia opera sunt ipsius, misertus fidei christiane, quam a quibusdam partibus Hispanie sarracenorum infidelitas a longe retro temporibus exulare coegit, christianissimi in Christo filii nostri, illustris regis Castelle et Legionis, et clare memorie patris sui, partem magnam regionis illius de manibus eripiens eorumdam paganorum, inde abominatione depulsa, reduxit eamdem ad nominis sui cultum, innumera ibidem christianorum multitudine introducta. Ut igitur gregi dominico non desit cura pastoris, sed per pastoralem sollicitudinem numero et merito populus credentium augeatur, et Christi fides suscipiat incrementum, mandamus quatenus in civitatibus tue Provintie, que Sedem episcopalem antiquitus habuerunt, et apte esse nunc noscuntur, ad pontificalem honorem studeas, auctoritate nostra, viros idoneos in episcopos promovere, sicut discretio tua viderit expedire. Dat. Reate, VI kal. jul. pontif. anno VIII.

Raynaldo, tom. XIII. Año 1234. N. 50. Auvray. 1989, resumen.

111.-Gregorio ordena Episcopo et Decano Conchensis, que examinem lo que los Santiaguistas dicen contra Rodrigo, qui, quasdam villas et res alias de jure spectantes ad ipsos, contra justitiam detinet et restituere contradicit. Dat. Reate, V kal. julii pontif. anno VIII.

Bull. S. Jacobi. 101. Falta en Auvray.

112.-Gregorio IX ordena examinar las injusticias cometidas en la enfermedad del Obispo de Segovia en aquella diócesis. Reate, kal. martii pontif. anno IX. Colmenares. Cap. 21 n. II. Falta en Auvray.

113.-Deliminación de los términos de Baeza. Joanni Calagurritano et Joanni Oxomensi, Episcopis et Florentio, Decano Zamorensi. Cum Beacensis Ecclesia, propter sui captivitatem diuturnam, non habeat, ut dicitur, super limitibus sue Diecesis legitima documenta, et Venerabilis Frater noster, Beacensis Episcopus diligat magis cedere quam strepitu judicii seu cause disceptatione periculose forte prosequi jura Ecclesie antedicte; pio, sicut dignum est, compatientes affectu, et ex officio nostro paterna volentes consulere pietate, de ipsius Episcopi et procuratorum Venerab. Fratris nostri Archiepiscopi Toletani assensu, presentium vobis auctoritate mandamus districte, in virtute obedientie, quatenus, absque alicujus contradictionis et more dispendio, Beatiam personaliter accedentes, et habentes pre oculis solum Deum, vocatis qui fuerint vocandi, et maxime predicto Archiepiscopo, vel ejus Vicario, si memoratum Archiepiscopum abesse contigerit, de plano et absque strepitu judicii, limitetis Diecesim predictam, juxta discretioni vestre videbitur expedire, non obstantibus privilegiis vel indulgentiis in prejuciis ipsius Ecclesie ad impedimentum limitationis hujusmodi aut aliis litteris a Sede Apostolica impetratis. Dat. Reate, decimo tertio kal. augusti, pontif. nostri anno octavo. (20, ag. 1234.)

Bull. S. Jacobi. 103. Falta en Auvray.

114.-Sobre los cristianos de Quesada. Archiepiscopo Toletano... qui castrum, uesata vulgariter appellatum, situm inter sarracenos christianum populum impugnantes, non sine magnis periculis et sumptibus copiosis acquisiverat, ad dilatandum cultum catholice fidei ac tutelam populi defendendam - cum ejusdem castri homines, vite necessaria non habentes, sine incommodo magno nequirent a circumpositorum sarracenorum commerciis obstinere mandat, quatenus exceptis armis et equis, ferro et ligaminibus, dictos homines permittat in necessariis sibi commerciis communicare cum circumpositis sarracenis. Dat. Reate, octavo kal. augusti, pont. nost. anno octavo. (24 julio, 1234.)

Empieza: «Ex parte tua.»>

Auvray. n. 2.063.

115.-Acerca del Obispado de Calahorra. Archiepiscopo Toletano et ...Episcopo Burgensi et... Archidiacono Toletano... Illa carissima in.... Sane cum olim venerabilis frater noster ...Calagurritanus et Calciatensis episcopus, tam auctoritate felicis recordationis Honorii Pape, predecessoris nostri, quam venerabilis Fratris nostri... Sabiniensis episcopi, qui super hoc a nobis mandatum receperat speciale, (1) Sedem episcopalem de Calagurritana ad Ecclesiam Calciatensem duxerit transferendam, et alteram alteri uniens, utramque pari statuerit dignitate potiri, nosque ad petitionem Procuratorum utriusque Ecclesie, predictas traslationem et unionem duxerimus confirmandas: dictus rex (Castelle), sicut idem episcopus in nostra presentia constitutus exposuit, quominus id in sua firmitate consistat, impedit, et dictam Calciatensem Ecclesiam cum suis pertinentiis, quod dolentes inviti referimus, per Didacum, filium nobilis viri Lupi, dicitur occupasse: et quamvis super hoc alia sibi vice scripserimus, idem tamen, quod eum non decuit, apostolicis litteris non deferens, nec sic occupata restituit, nec dictos Didacum et Lop (2) a predicti episcopi molestatione compescit; quin potius, sibi et suis injuriosus existit plurimum et molestus. Unde Serenitatem regiam rogamus attentius et obsecramus in Domino, ut ob reverentiam Jesu Christi et Apostolice Sedis et nostram Ecclesiam ipsam et bona ejus episcopo restituat, et sibi et suis de illatis injuriis satisfaciens, ac ab eorum molestatione de cetero conquiescens, tam dictum Nobilem, quam alios, ab ipsius episcopi super premissis molestatione desistere, tradita sibi celitus potestate compellat, ita quod, ex hoc propitiationem divinam mereatur uberius, et nos excellentiam suam dignis in Domino laudibus commendemus. Quocirca discretioni vestre, per apostolica scripta, in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus, infra mensem ad regis ipsius presentiam personaliter accedentes, et litteras, quas ei super hoc dirigimus, presentantes eidem, ipsum ad hoc moneatis attentius et inducere procuretis, quod super hoc inveneritis sine moris dispendio, per vestras nobis litteras intimantes. Quod si non omnes.... Datum Perusii, octavo kal. octobris, anno pontificatus nostri octavo. (23 setiemb. 1234) Auvray. 2105.

116.-Poder para absolver excomulgados. Archiepiscopo Tolet. Ex parte tua nostris fuit auribus intimatum, quod interdum laici, familiares tui, in clericos tue familie et iidem clerici in seipsos manus injiciunt temere violantes, quorum clericorum quidam absolutionis beneficio non obtento, per simplicitatem et juris ignoratiam, in susceptis ministrant ordinibus et ascendunt ad majores. Quare nobis humiliter supplicasti, ut eis super hoc providere misericorditer dignaremur. Sinceram de tua sinceritate gerentes fiduciam, Fraternitati tue, presentium auctoritate concedimus, ut predictis manus injicientibus, parem injuriarum satisfactionem impendentibus congruentem, nisi adeo eadem fuerit gravis et enormis excessus, propter quem merito fuerint ad Sedem Apostol. destinaudi, juxta formam Ecclesie absolutionis beneficium valeas impertiri, et cum eis, qui sic recepisse ordines, vel celebrare dicuntur, auctoritate tua, prout saluti animarum suarum expedire videris, dispensare. Si vero scienter talia presumpserint, eis per biennium ab ordinum executiones suspensis, et injuncta eis penitentia salutari, si fuerint bone conversationis et vite eadem auctoritate dispenses. Dat. Perusii, kal decemb. pontif. anno VIII. Gregorior. Papa IX.

B. N. Dd. 41. Avray, en resumen. 2297.

(1) N. 247 Auvray. (2) Creo que es «per dictum Didacum de Lupi.

117.-Reclamación de informes matrimoniales. Archiepiscopo Toletano et Episcopo Palentino mandat quetenus, cum nobilis vir L. Didaci de Faro, qui cum nobili muliere. N., jam dudum in Ecclesie facie legitimum matrimonium contraxerat, et ex ea sedecim filios procreaverat necnon et ipsa uxor in dubio super ipsorum matromonii validitate ex eo esset, quod ipsi à quibusdam in quarti, ab aliis vero in quarti et quinti gradus (affinitatis) esse distantia referebantur - inquisita super premissis veritate, quod invenerint ipsi Pape suis litteris rescribant» Dat. Perusii, decimo kal. februarii, pontificatus anno octavo. (23 enero, 1235.)

Empieza: «Pervenit ad audientiam»

Auvray. 2403.

118.-Resumen de la extensa bula acerca de un gran pleito. Daré un extracto y copiaré los puntos substanciales.

Expone primero a los jueces de la causa, los Obispos de Segovia y Salamanca y a Martin de Talavera lo que está referido en la bula de 1231. Declara también que escribe por insinuación de D. Rodrigo. Luego pasa a dar razón de las gestiones realizadas por los jueces, y en la forma siguiente puntualiza el resultado de las mismas:

Predicti vero judices, causa super premissis coram eis diutius agitata, et prefixo partibus termino, in nostra presentia constitutis, Venerabilem Fratrem nostrum, Sabiniensem Episcopum dedimus auditorem, coram quo exhibitis et actis judicum predictorum, prefati Archiepiscopi Procurator cum instantia postulabat ut interpretari, seu modificare dictorum Fratrum privilegia dignaremur, cum jam per quatriennium prorrogatum esset negotium in grave damnum ipsius Archiepiscopi et gravamen non modicum expensarum. Econtra Procurator Magistri et Fratrum S. Jacobi proponebat, quod ad interpretationem privilegiorum non erat aliquatenus procedendum, cum ad hoc non haberet mandatum, sed missus fuisset ad Sedem Apostolicam interjecte, adjiciens quod ipsi Judices non instrunctum transmissisent negotium, nec in actis integre, sed particulariter privilegiorum suorum tenor esset incertus, sicut ex eisdem actis manifestius apparet. Quia vero per relationem predictorum Judicum ad decisionem negotii procedi non poterat, nos, volentes ut finis litibus imponatur, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus predictis Archiepiscopo ac Fratribus, initum Quadragesime proximo future terminum peremptorium, quo cum privilegiis, munimentis et rationibus suis per se vel Procuratores idoneos coram nobis, super premissis, justitie plenitudinem recipere, compareant, prefigatis, rescripturi nobis quidquid exinde duxeritis faciendum. Quod si non ambo his exequendis poteritis interesse, alter vestrum ea nihilaminus exequatur. Datum Perusii, kalendas martii, Pontificatus mostri anno octavo. (1 marzo, 1235.)

Bullarium S. Jacobi. P. 105. Falta en Auvray.

119.-Gregorio cita a Roma a D. Rodrigo. Episcopo Burgensi et Electo Legionensi. Dilecti Filii Magister et Fratres Militie S. Jacobi nobis graviter sunt conquesti, quod, cum in quibusdam locis per multos eorum labores, personarum et gravia onera expensarum, erutis de paganorum manibus, et christiano cultui restitutis, juxta indulta sibi a Sede Apostolica privilegia construxissent quasdam ecclesias, Venerab. Frater noster, Toletanus Archiepiscopus, ipsas ab omni episcopali jure per jam dicta privilegia liberas et exceptas, diocesano sibi jure usurpare contendens super eis ad Judices per Dietas sex, et ultra distantes contra ipsos litteras impetravit, ut iisdem fatigati laboribus et expensis, vel cum eo componere vel jure suo cedere cogeremur; et, pendente judicio, coram illis denuntiari fecit dictorum locorum hominibus, quod nec eorum pueri baptizari ab ecclesiarum earum ministris, qui curam ab eo non susceperint animarum, nec in locis iisdem contrahi matrimonia poterant, nec contracta tenebant, nec licebat prefatis ministris in eis celebrare officia divina, vel sacramenta ecclesiastica ministrare. Inhibuit quoque diecesanis locorum ne crisma et oleum sanctum, que possunt a quocumque volunt Episcopo, secundum privilegia ipsa recipere, ecclesiis exhibeant memoratis, sententia excommunicationis in omnes, qui ad nundinas accederent eorumdem, universis vero quantumcumque modici valoris mercationes in suis nundinis exercentibus nonnulla indulta concedens. Eos propterea super quibusdam castris et villis, quarum quedam Bogas et alia Colmenares vulgariter appellantur, contra justitiam multipliciter inquietat, quos et ipsorum homines idem et Archidiaconus Toletanus

multis afferunt dispendiis et exactionibus agravarunt, trahentes eosdem ad diversa judicia et remota, propter quod graves expensas facere suat coacti. Pretextu quoque quorumdam privilegiorum, que memoratus Archiepiscopus a Sede Apostolica se habere proponit, gravibus ipsis injuriis oppromit et jacturis; alias per se et homines suos et eorum hominibus injuriosi existentes plurimum et molesti. Quare nobis humiliter supplicarunt ut possint impugnationi paganorum insistere, cui totaliter intendere dignoscuntur, causam remitti decisioni vel provisioni Sedis Apostolice mandaremus. Quocirca de utruisque partis Procuratorum consensu, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus Archiepiscopus et Capitulum Toletanum citantes, injungantis eisdem usque ad initium primo venture Quadragesime, quod eis terminum peremptorium asignamus, cum privilegiis, munimentis et rationibus suis, per se vel per Procuratores idoneos compareant coram nobis, recepturi justitiam et facturi. Quod autem super his duxeritis faciendum per vestras nobis litteras fideliter intimetis. Datum Perussii, idibus martii: Pontificatus anno octavo. (15, marzo, 1235.)

Bullarium S. Jacobi. P. 105 y 106. Falta en Auvray.

120.-Sobre el Obispado de Sigüenza. Archiepiscopo Toletano. Ex parte venerabilis Fratris nostri.. episcopi et capituli saguntinorum nostris fuit auribus intimatum, quod, cum olim bone memorie R(odericum) predecessorem ipsius episcopi, ex una parte et dict. Capitulum ex alia, super eo quod idem predecessor institutionem majoris domus, camerarii et infimarii ad se spectare dicebat, objiciens quod iidem ordinem et institutiones in Ecclesia Seguntina ab antiquis observatas temporibus non servabant, beneficia ecclesiastica et quedam alia contra justitiam retinentis; eisdem e contrario respondentibus quod prefatus predecessor, in his aliis gravis et injuriosus existens, eos suis privare libertatibus, et ad quasdam inconsuetas observantias compellere nitebatur, exorta fuisset materia questionis; tamdem super hoc bone memorie Martinum, Toletanum Archiepiscopum, et quosdam alios fuit a partibus compromissum: qui, questionibus quibusdam hinc inde objectis, sententialiter terminatis, quasdam super quibus inter eos contentiones et lites emergunt quotidie, indiscusas penitus dimiserunt; propter quod eadem Ecclesia leditur et status ejus non modicum perturbatur. Quare iidem episcopus et capitulum nobis humiliter supplicarunt, ut super his eorum quieti et concordie dignaremur misericorditer providere. Eorum igitur supplicationibus inclinati, mandamus quatenus personaliter ad Ecclesiam Seguntinam accedens, inquisita et cognita super premissis diligentius veritate, ea que per dictos Martinum, predecessorem tuum et alios arbitros, provide inveneritis terminata, appellatione remota, firmiter facias observari, et alia statum eorum et Ecclesiam perturbantia provida consideratione determinans, si qua in predicta Ecclesia ordinanda et reformanda inveneris, secundum datam tibi a Domino gratiam ordines et reformes: Contradictores, si quos inveneris, vel rebelles.... Datum Perusii, secundo idus aprilis, pontificatus nostri anno nono. (12, Abril, 1235.)

Auvray. N. 2509.

121. Gregorio IX comisiona a D. Rodrigo y otros Prelados un asunto de los Calatravos. Dilecto Filio Abbati Morimundi, Cisterciensis Ordinis, Limogensis Diecesis. Sua nobis carissimus in Christo Filius noster, illustris rex Castelle, petitione monstravit, quod Militia Calatravensis Cisterciensis Ordinis, castra que de manibus sarracenorum idem rex eriperet, sue commissa fidei custodire et ei ad defensionem christiane fidei militare teneantur, et ad ipsius et preces ejusdem Militie, que tibi in spiritualibus subesse dignoscuntur, Abbas monasterii Sancti Petri de Gumiel, tibi subditus, ejusdem Ordinis, Oxomiensis Diocesis, sibi potestate concessa, ut ipse aliquos monachos ibidem institueret, qui eamdem Militiam informarent regularibus disciplinis, a predecessoribus tuis perpetuus datus fuerit visitator: tu Calatravam accedens, dicto Abbati, qui terre conditionem et Ordinis constitutionem bene novit, ad ipsam Militiam visitaret, more solito, precepisti: et Fratres de illis partibus ibidem institutis per eum, amovens alios ibidem, qui de aliena patria traxisse originem dignoscuntur, ignaros conditionis terre ipsius et Ordinis, ab eorum moribus penitus discordantes, pro tue instituistis arbitrio voluntatis. Quare inter eamdem Militiam et alios de novo per te institutos ibidem, cum nec moribus nec vita conveniant, tanta scandali matèria est exorta, quod dicta Militia in temporalibus omnino dilabitur, et dictus rex debito sibi servitio defraudatur. Quocirca

« AnteriorContinuar »