Imágenes de páginas
PDF
EPUB

145.-Tribunal para dirimir la causa de Valencia. Joanni, Episcopo Olorensi... Magistro Joanni de Arroniz, Canonico Toletano et Guilielmo Vitalis Officiali Venerabilis Fratris nostri Tarraconensis Archiepiscopi. Ex parte venerabilis Fratris nostri Archiepiscopi Toletani fuit propositum coram nobis, quod ordinatio Ecclesie Valentine ad ipsum pertineat de jure communi et etiam speciali. De communi quidem, quod ipsa sita est in Provintia Toletana. De speciali vero, quia pie memorie Alexander Papa, predecessor noster, sicut ab. ejus privilegio prospeximus contineri illarum civitatum Dieceses, que sarracenis invadentibus, metropolitanos proprios amisserunt, eo tenore jurisdictioni Archiepiscopi Toletani subjecit, ut sibi, quousque sine propriis metropolitanis extiterint, tamquam sibi proprie debeant subjacere, ita quidem, quod episcopos in sedibus episcopalibus, in castellis vero et villis instituendi et ordinandi presbyteros auctoritate apostolica liberam habeat facultatem, scilicet, tam in illis episcopalibus, qui esse dignoscuntur de antiquis Ecclesie sue terminis, quam in illis, qui metropolitanum proprium non haberent. Pro parte vero Venerabilis fratris nostri Tarraconensis Archiepiscopi fuit propositum ex adverso, quod cum Civitas Valentie sit intra terminos sue provincie constituta ipsius Ecclesie ordinatio pertinead ad eumdem.

Quia vero nobis non constitit de premissis, discretioni vestre, de utriusque partis procuratorum assensu, per apostolica scripta mandamus, quatenus, inspectis privilegiis et aliis rationibus dictorum Archiepiscoporum, illi ordinationem ipsius adjudicetis Ecclesie, de quo, per summariam cognitionem, infra duos menses post vestre citationis edictum vobis constiterit, quod jus ordinationis habeat in eadem. Si vero infra idem spatium de hoc liquere non poterit, vos ex tunc eidem Ecclesie, ne per vacationem diutinam, novella in partibus illis Patris eterni plantatio, exquisitis colenda studiis, aliquibus, quod absit, reddatur obnoxia detrimentis, auctoritate nostra provideatis de persona idonea in pastorem, utriusque partis in posterum per omnia, salvo jure, cui tandem a subditis obedientiam et reverentiam exhiberi ac munus faciatis consecrationis impendi; contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita compescendo, recepturi ab eo postmodum pro nobis et Ecclesie Romane fidelitatis solite juramentum juxta normam, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam. Forma autem juramenti, quod ipse prestabit de verbo ad verbum, per ejus patentes litteras, suo sigillo signatas, per proprium nuntium nobis destinetis.. Post factam vero provisionem hujusmodi, vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, causam, si de partium voluntate processerit, fine canonico terminetis, facientes quod decreveritis, auctoritate nostra firmiter observari: Allioquin ad nos eam remittatis, sufficienter prefigentes partibus terminum peremptorium competentem, quod per procuratores idoneos com. pareant coram nobis, justam, dante Domino, sententiam recepture. Testes autem, qui fuerint nominati, si de gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Ceterum, carissimum in Christo filium nostrum, illustrem Regem Aragonum, secundum datam vobis a Deo prudentiam, efficaciter moneatis ut pia meditatione considerans, quod in celestes thesauros congeritur quidquid ad laudem et gloriam divini nominis deputatur, futuro Episcopo et Catedrali ac aliis ecclesiis civitatis predicte dotes ita congruenter assignari, et sicut olim sic in posterum, munificam in prosperos sentiat dextram majestatis. Quod si nom omnes... Dat. Later. decimo kal. maji, pontife anno tertio decimo. (22, Abril, 1239.)

Auvray. 4815. Y otros autores.

146.-Notificación de que se confirma la Primacía toledana. Archiepiscopis et Episcopis per Hispaniam constitutis. Apostolice Sedis clementie sigulis Ecclesiis et personis ecclesiasticis suam servare dignitatem et justitiam convenit. Unde nos, quorum precipue interest Ecclesiarum omnium curam gerere, Venerabilem Fratrem nostrum Rodericum, Taletanum Archiepiscopum, ad nos venientem, benigne suscepimus, et inspectis predecessorum nostrorum privilegiis, Primatus dignitatem, per universa Hispaniarum regna, juxta eorumdem privilegiorum tenorem confirmamus. Ipsum itaque cum gratia Sedis Apostolice litterarum nostrarum patrocinio ad Sedem ipsam remittentes, universitati vestre mandato precipimus, quatenus eidem, tamquam Primati vestro, absque ulla contradictione, canonicam obedientiam et debitam reverentiam exhibere curetis. Dignum nanque est ut qui mul

tis letatur preesse subditis nullatenus erubeat suis subesse prelatis - Datum Laterani, octavo kalendas maji. (24 Abril 1239.)

Lib. priv. Eccl. Tol. I. Fol. 118. Auvray no la trae.

Falta el año del pontificado, que es, a no dudarlo, el de 1239, año en que solicitó Rodrigo las bulas de la Primacia en Roma. Entonces estaba en Roma. En 1236 el Papa no estaba allí. En 1241 no hizo el viaje por estos asuntos. Absorbía entonces al Papa la perversidad de Federico II.

147.-Se notifica la elección del Obispo de Lisboa. Archiepiscopo Toletano et et Episcopo Palentino mandat quatenus, dilatione et excusatione cessantibus, Ecclesie Ulixbonensi pastore destitute in Episcopum de persona idonea provideant et faciant eidem a predicte Ecclesie subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Dat. Later. III kal. maji, pontif. anno XIII. «Ecclesia Ulixbonensi destite.»

Auvray. 4835.

148.-Gregorio IX dice en la bula del 27 de nov. de 1240, que Rodrigo eligió Obispo de Lisboa «pre oculis solum Deum» habens.

Auvray. 5316.

149.-Gregorio IX a petición de Rodrigo expide una serie de bulas de autentificación acerca de muchas cosas el 26 de Mayo de 1239.

Dat. Later. VIII. kal. junii, pontif. anno XIII. En Auvray están del n. 5025 al 5032 y del 5033 al 5040 las del uno de junio. Todas en el Lib. priv. I. Fol. 198 al 123, en apiñada letra, en dos columnas. Də las once últimas nadie ha hablado. Son excelente tesoro histórico.

150.-Privilegios de la Sede de Toledo. Archiepiscopo Toletano: Supplicasti nobis, ut, cum privilegium, quod felicis recordationis Alexander Papa, predecessor noster, bone memorie, Joanni, predecessori tuo, Archiepiscopo Toletano, concessit, jam incipiat vetustate consumi illud conscribi et tradi tibi, sub bulle nostre munimine, faceremus. Nos igitur, tuis precibus inclinati privilegium ipsum, inspectum a nobis, de verbo ad verbum presentibus facimus annotari. Cujus tenor talis est.

Alexander, Episcopus, servus servorum Dei, Venerabili Fratri Joanni, Toletano Archiepiscopo Hispaniarum Primati ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Sacrosanta Romana et Apostolica Ecclesia ab ipso Salvatore omnium, Domino Jesu Christo, caput et cardo est Ecclesiarum constituta. Non decet igitur a capite membra dissidere, sed eminenti ratione et superne provisioni capitis obedire. Moderatrix autem discretio capitis, singulorum membrorum officiosas actiones considerans, unicuique jus et ordinem a natura constitutum distincte conservat, et quibusque nobilibus venustatis sue dignitatem, sine invidia, sociali caritate custodit. Hac igitur inducti ratione honorem nobilis et famose Toletane Ecclesie, Apostolice Sedis proprie et specialis Filie, volumus conservare. Ideoque, Venerabilis Fratrer noster Joannes, quem vera in Christo caritate diligimus, tuis rationabilibus postulationibus paterne pietatis affectu duximus annuendum, Per presentis igitur privilegii paginam Primatus dignitatem per Hispaniarum regna tibi et Ecclesie Toletane auctoritate apostolica confirmamus. Palleo itaque a Sede Apostolica tue caritati concesso, in missarum celebrationibus uti debebis tamtum in prefestibitabus, tribus, videlicet, diebus in Natale Domini, in Epiphania, Hypapanton, Cena Domini, Sabato Sancto, in sollemnitatibus Sancte Marie, Sancti quoque Michaelis, et Sancti Joannis Baptiste, in omnibus Natalibus Apostolorum, et eorum Martirum quorum pignora in vestra ecclesia requiescunt, Sancti quoque Martini et Ildefonsi confessorum, et Omnium Commemoratione Sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum et clericorum, in annuo consecrationis tue die, in Natale Sancti Isidori et Leandri. Primatem te Presules Hispaniarum recipient, et ad te, si quid inter eos questione dignum exortum fuerit, referent, salva tamen in omnibus Apostolice Sedis auctoritate. Verum personam tuam in manu nostra propensiori gratia retinentes, censemus ut solius Romani Pontificis judicio ejus causa, si qua fuerit, decidatur. Sane Toletanam Ecclesiam presentis privilegii stabilitate munimus, Complutensem ei Parroquiam, cum terminis suis, nec nom ecclesias omnes, quas jure proprio antiquitus possedisse cognoscitur, confirmantes. Episcopales preterea Sedes, quas in presentiarum juste et quiete possides, scilicet, Palentiam, Segobiam, Oxomam et Seguntiam, eidem Toletane Ecclesie tamquam Metropolitane subditas esse decernimus. Reliquas vero, que antiquis ei

temporibus subjacebant, cum Dominus omnipotens christianorum restituerit potestati, sue dignatione misericordie, ad caput proprium referendas decreti hujus auctoritate sancimus. Porro illarum Diecesis civitatum, que sarracenis invadentibus, Metropolitanos proprios amisserunt, eo tenore vestre subjicimus ditioni, ut quoad sine propriis extiterint Metropolitanis, (tibi) ut proprio debeant subjacere: ita quidem quod in Sedibus Episcopalibus liberam habeas potestatem Episcopos, in castellis vero et villis presbyteros, auctoritate nostra, instituere, et, prout tibi Dominus administraverit, ordinare, scilicet, tam in his Episcopatibus, qui de antiquis Ecclesie tue terminis esse noscuntur, quam in illis, qui proprium non habuerint Metropolitanum. Si que autem Metropoles in statum fuerint proprium restitute, suo queque Diecesis Metropolitano restituatur, ut sub proprii regimine pastoris super divini collatione beneficii glorietur. Si qua igitur in futurum..... usque. Cunctis autem...... Amen. Datum Laterani, per manum Gerardi, S. R. E. scriptoris, tertio idus decembris, indictione XV, Incarnationis Dominice anno MCLXVI, pontificatus vero Domini Alexandri Pape III anno tertio - decimo pontificatiis nostri. Auvray 5042.

Se halla entero en el Liber privil. Eccl. Tol. I fol. 124 y 125

151.-Se manda recoger el Talmud y otros libros. Universis Archiepiscopis per regna Hispaniarum, Aragonum, Portugalie, Castelle ac Legionis constitutis, et ceteris ad quos littere iste pervenerint. Si vera sunt, que de judeis in regnis Aragonum, Portugalie, Castelle ac Legionis et aliis Provintiis commorantibus efferuntur, nulla de ipsis pena esset sufficiens, sive digna. Ipsi enim, sicut accepimus, lege veteri, quam Dominus per Moissem in Scripturis dedit, non contenti, imo prorsus prettermittentes eamdem, affirmant aliam, que Talmut doctrina dicitur, Dominum edidisse, ac verbo Moise traditam et insertam in eorum mentibus menstruantur tamdiu, sive scriptis servatam, donec quidam venerunt, quos sapientes et scribas appellant, qui eam ne per oblivionem a mentibus hominum laberetur in scripturam, cujus volumen in inmensum excedit, typum biblie redegerunt, in qua tot abusiones et tot nefaria continentur, quod pudori referendis et audiendis sunt horrori. Cum igitur hec dicatur causa precipua, que judeos in sua retinet perfidia obstinatos, Fraternitatem vestram monendam duximus attentius et hortandam, per apostolica scripta vobis precipiendo mandantes, quatenus primo sabbato Quadragesime proxime venture mane, quando judei in sinagogis conveniunt, universos libros judeorum vestrarum provintiarum, auctoritate nostra capi et apud Fratres Predicatores vel Minores faciatis fideliter conservari, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii secularis, et nihilominus in omnes, tam clericos quam laicos vestre jurisdictionis subditos, qui libros hebraicos, si quos habent, per vos generaliter in ecclesiis vel specialiter moniti noluerint assignare, excommunicationis sententiam promulgando. Datum Laterani, XIIII kalendas julii, Pontificatus nostri anno tertio decimo. (18 junio, 1239.)

Copia del original en el Archivo de la Catedral de Toledo. Lleva aun el sello - Caj. A. Leg. 4. N. 11. P. Burriel - Sign. 13089.

Falta en Auvray.

152.-Que se haga justicia a Rodrigo. Episcopo Tyrasonensi et Decano Tyrasonensi et Abbati de Petra, Cisterciensis Ordinis, Tyrasonensis Diecesis. Presentium vobis auctoritate mandamus, quatenus super bonis Venerabilis Fratris nostri, Archiepiscopi et Ecclesie Toletane, postquam idem Archiepiscopus iter arripuit ad Sedem Apostolicam veniendi, i. eorum prejudicium inveneritis temere attentatum, in statum, debitum legitime revocetis, contradictores, per ensuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Testes autem, qui..... Quod si..... Dat. Agnanie, decimo quarto kal. augusti, pontif. nostri anno tertio decimo. (19 julio 1239.)

Original en Toledo - Caj. C. 1. 16- B. N. de Madrid. 13094. F. 80.
Falta en Auvray.

153.-Nombramiento de jueces. (1) Segobiensi et Salmantino Episcopis et Magistro Martino de Talavera, Archidiacono Burgensi. In causis, que super diversis articulis inter Venerabilem Fratrem nostrum Archiepiscopum Toletanum ex una

(1) Otra providencia análoga se dió más adelante para Francia.

parte et Magistrum et Fratres Militie S. Jacobi ex altera vertuntur coram dilecto Filio nostro, Egidio, Sanctorum Cosme et Damiani Diacono Cardinali, dato a nobis partibus auditore, litis contestatio et quedam positiones facte fuerunt, prout in actis ab eodem Cardinali confectis et ipsius sigillo signatis evidenter apparet. Nonnulle etiam positiones et responsiones coram bone memorie Thomasio, titulo Sancte Sabine presbytero Cardinali, cui, eodem Egidio apud Sedem Apostolicam non presente, causas ipsas commisimus audiendas, facte fuerunt, quas Vobis sub bulla nostra mittimus interclusas. Quia tamen apud Sedem Apostolicam non potuit de veritate liquere, de consensu procuratorum utriusque partis, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus causas ipsas, per inspectionem locorum, si opus fuerit, instruere, et alia legitima documenta, prout ordo juris expostulat, et eas, si de partium voluntate processerit, judicio vel concordia fine debito terminare curetis: alioquin ipsas sufficienter instructas ad Sedem Apostolicam remitatis, prefigentes partibus terminum peremptorium competentem, quo se nostro conspectui representent, justam, auctore Domino, sententiam recepture. Sane in quibus juramento calumnie vel de veritate dicenda secundum naturam judicii locus erit, prout exigerit ratio, procedatis. Testes autem & &. Quod ri non om nes & &.

Datum Agnanie, octavo idus octobris, Pontificatus anno tertio decimo. (8, octubre, 1239.)

Bull. S. Jacobi. P. 112-113.
Falta en Auvray.

154.-Archiepiscopo Tol. mandat quatenus nonnullos regni Portugalie Militesqui crucis signum humeris suis afixerunt, conpellat ut infra competentem terminum, ab ipso Archiepo. prefiniendum, vota exequantur, quod efficere minime curabant.. Dat. Lat. III idus decemb. pontif. anno XIII. «Cum sicut delectus» Auvray. 4977.

155.-Toletano et Tarraconensi Archiepiscopis, significat se litteras ipsius Tarrac. Archiepi. recepisse et «processus electionis de VV. Oriz, Archidiacono, et postulationis de Lupo Garcie clerico, pampilonensibus, in Pampilonensi Ecclesia minus canonice presumptorum» necnon processus per ipsum Tarracon. Archipum. super provisione ejusdem Ecclesie Pampilonensis habitos, non duxisse admittendos: unde eis mandat quatenus eidem Ecclesie de persona idonea provideant. Dat. Lat. XIII kal. januarii, pontif. anno XIII. (20 Dic. 1239.) Auvray. 5020.

156.-Elección y confirmación del Lisbonense. Capitulo Ulixbonensi. Multe compassionis affectus, quem, juxta debitum officii pastoralis, ad Ulixbonensem Ecclesiam habuimus hactenus, nos induxit, ut quia in spiritualibus et temporalibus, propter vacationem diutinam, gravia sustinuit detrimenta, de sui substitutione pastoris deberemus, inter alias occupationes innumeras, quibus angimur quotidie, cogitare. Sane prefata Ecclesia jamdudum pontificali solatio destituta, et provisione illius Sedi Apostolice reservata, nos venerabilibus Fratribus nostris, Archiepiscopo Toletano et Episcopo Palentino dedimus nostris litteris in mandatis, ut, dilatione et excusatione cessantibus providerent ipsi Ecclesie, vice nostra, de persona idonea, que tante dignitati congrueret, in pastorem; Qui tamquam honestatis et utilitatis ecclesiastice dilectores, ad illum solummodo respectum habentes, qui suorum mentes illustrat et dirigit in salutem, Venerabilem Fratrem nostrum Magistrum Joannem, Ulixbonensem Episcopum, tunc Capellanum nostrum et Decanum ejusdem Ecclesie virum litteratum, providum et discretum, cujus probitatem et suavem opinionis odorem nos et Fratres nostri liquido cognovimus per effectum, eidem Ecclesie in pastorem et Episcopum prefecerunt. Sperantes igitur firmiter prefatam Ecclesiam per eum.... Añade que confirma ese nombramiento, y ordena que se le preste la debida obediencia. Dat. Later. decimo tertio kal. januarii, pontificatus nostri anno tertiodecimo. (20 Dic. 1239.)

Auvray. 5004.

157.-No fulminar censuras contra los Calatravos. Archiepiscopo Toletano et suffraganeis ejus. Querelam dilectorum filiorum Magistri et Fratrum domus Militie Calatravensis, Cisterciensis Ordinis, accepimus, continentem, quod quidam ves

trorum officiales, cum in eos et alios ejusdem Militie Fratres non possint excommunicationis, suspensionis et interdicti proferre sententiam, eo quod Apostolice Sedis privilegiis sint muniti, in eos, qui moliunt, in molendinis, vel coquunt in furnis eorum, quique vendendo seu emendo, aut alias eis communicant, sententias proferunt memoratas, et sic non apostolicum privilegium et potestatem, sed sola verba servantes, Fratres ipsos quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt ex quo illud etiam evenit inconveniens, ut predicti Fratres, quantum ad hoc judicantur judicio judeorum, ut qui eis communicant in predictis majorem excommunicationem incurrant quam etiam excommunicatis communicando fuerant incursuri. Nolentes igitur hec crebris ad nos clamoribus jam perlata ulterius sub dissimulatione transire, universitatem vertram monemus et hortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis, quia si super hoc ad nos denuo clamor ascenderit, non poterimus convenientibus occulis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus. Datum Laterani, tertio kalendas aprilis, Pontificatus nostri anno decimo cuarto. (30, marzo, 1240.) Bullarium, de Calatrava. P. 70.

Falta en Auvray.

158.-Acerca del pleito con los Calatravos. Abbati Sancti Petri de Arlanzon de Lara et de Palentiola, Archidiaconis Diecesis Burgensis. Sua nobis Magister et Fratres Militie Calatravensis petitione monstrarunt, quod cum super causa, que inter ipsos ex parte una et Venerabilem Fratrem nostrum Archiepiscopum Toletanum ex altera, super quam idem Archiepiscopus exigit, indebite ab eisdem, quibusdam ecclesiis, decimis et libertatibus quorumdam clericorum eorumdem Magistri et Fratrum ac aliis articulis, vertitur, diverse littere ad diversos judices fuissent ab ipso Archiepiscopo a Sede Apostolica impetrate; ac postmodum utriusque partis procuratores, tunc apud Sedem Apostolicam constituti, coram dilecto Filio nostro S. Tituli S. Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, super his a nobis Auditore concesso, aliquandiu litigassent; tamdem Archidiacono Secobiensi et conjudicibus suis nostras direximus litteras continentes, ut in causam ipsam, super articulis, qui continebantur in libello, quem dictus Cardinalis porrectum sibi a procuratore ipsius Archiepiscopi, eisdem Judicibus suis missit interclusum, intra duos menses litem facerent coram se legitime contestari; partes ad id, si necesse foret, per censuram ecclesiasticam compellendo, et procedentes in ipsam, eam si de partium voluntate procederet, sine debito terminarent; alioquim illam ad Apostolicam Sedem remitterent sufficienter instructam, prefigentes partibus terminum peremptorium competentem, quo nostro se conspectui presentarent, justam, auctore Domino, sententiam recepture; si vero dictum negotium ad nos contingeret per appellationem deferri, terminum peremptorium assignatum eisdem, quo cum privilegiis et aliis munimentis ad causam pertinentibus, mandamus ad nostram venirent presentiam recepture justitie complementum. Demum partibus litterarum ipsarum auctoritate citatis, fuit ab ipsis in Venerabiles Fratres nostros Oxomensis et Secobiensis episcopos tamquam in arbitros expresse renuntiatis ab eodem Archiepiscopo litteris supradictis, certa pena interposita, concorditer compromisimus, qui licet super dicenda hujusmodi causa, inter se aliquandiu tractavissent, quia tamen non poterant partes ad concordiam revocare negotii supersederunt eidem. Cumque jurisdictionem de facto, cum de jure non possent, dicti judices resumentes eas ad presentiam citavissent ex parte ipsorum fuit excipiendo propositum coram ipsis, quod auctoritate litterarum directarum ad eos, quibus renuntiatum erat, expresse de ipsa questione ulterius cognoscere non poterant nec debebant, et quia iidem judices hac eorum exceptione legitime contra justitiam non admissa, in eadem causa perperam procedentes, inter loquendo pronuntiarunt procuratorem ipsorum debere coram ipsis, libello partis alterius respondere, procuratorem ipsum, si non responderet, et in eumdem Magistrum, nisi intra certum tempus sibi ab eis prefixum, dicti procuratoris contumatiam excommunicationis sententiam proferendo; ipsi concordiam appellarunt. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si est ita excommunicationis sententiam denuntietis penitus non tenere, revocantes in statum debitum, quidquid propter appellationem eamdem vobis constiterit temere attentatam; alioquim partes ad eorumdem Archidiaconi et conjudicum ejus remittatis examen, appellantes in expensis legitimis condemnando. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel

« AnteriorContinuar »