Imágenes de páginas
PDF
EPUB

timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes his exquendis potueritis intereesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani, quarto nonas maji, Pontificatus nostri anno quarto decimo. (4 marzo. 1240.)

Bullarium de Calatrava. P. 71 y 72.

Falta en Auvray.

159.-Elección del Obispo de Burgos. Archiepiscopo Toletano et Episcopo Palentino mandat quatenus cum de circunstantiis postulationis a Decano et Capitulo Ecclesie Burgensis facte de Oxomensi Episcopo, regni Castelle et Legionis Cancellario, in suum Episcopum, ipse Papa nondum veritatem scire potuisset ad eamdem Ecclesiam accedentes, de modo postulationis et studiis postulantium inquisita veritate, si postulationem eamdem invenerint, concorditer et canonice celebratam, et, consideratis necessitate et utilitate ac circunstantiis universis, viderint expedire, prefato Episcopo, a cura Oxomensis Ecclesie absoluto, transeundi ad jam dictam Ecclesiam Burgensem, licentiam tribuant, et recepto ab eo, Ecclesie Romane nomine, fedelitatis solite juramento, juxta formam eis sub ipsius Pape bulla missam, eidem a predicte Ecclessie Burgensis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi faciant: alioquim eidem Ecclesie de persona idonea faciant provideri: formam juramenti, quod ille prestiterit, de verbo ad verbum, per ejus patentes litteras, ejusdem sigillo signatas, per proprium nuntium ad Sedem Apostolicam quantocius destinent.»>

Resumen de Auvray. 5079.

Las palabras textuales con que expone el Papa la petición son las que siguen: Dilectus filius R. Archidiaconus Burgensis, procurator dilectorum filiorum Decani et Capituli Ecclesie Burgensis, in nostra proposuit presentia constitutus, quod, Ecclesia ipsa vacante, ipsi convenientes in unum, de futuri substitutione Pontificis tratacturi, post tractatus varios et diversos, tamdem venerabilem Fratrem nostrum Oxomensem Episcopum, regni Castelle et Legionis Cancellarium in suum Episcopum unanimiter postularunt. Quare dictus Archidiaconus nobis humiliter supplicavit, ut, cum eadem Ecclesia, que, ob vacationem diutinam, gravem in spiritualibus et temporalibus sustinuit hactenus lesionem, grata speretur in utrisque incrementa, per eum, auctore Domino, susceptura et in suis juribus et libertatibus conservanda, hujusmodi postulationem admittere de benignitate Sedis Apostolice curaremus...... (Aquí viene difusamente el encargo, que omite Auvray.) Dat. Laterani, secundo nonas martii, pontificatus nostri anno tertio - decimo. (6 marzo. 1240.)

Auvray ibidem.

160.-Primera llamada de D. Rodrigo para el Concilio general. Archiepiscopo Toletano. Eterna Providentia Conditoris Sanctam et Immaculatam Ecclesiam a sue fundationis exordio voluit ordine gubernare, ut uni Pastori potestatis plenitudinem obtinenti, ceteri partem sollicitudinis assumentes, tamquam membra capiti communicatis, alternatim emergentibus casibus unione indissolubili coherent, per quam, eis, consensibus mutuis solidatis, caput famulatibus membris vigorem assumeret, et membrorum conditio a sui principis robore formaretur. Quia igitur grandes Apostolice Sedis eventus et causas te ignorare non convenit, tamquam Matris Ecclesie munimentum; propter quod, necessitate urgente, tuam et aliorum videmus presentiam opportunam: plurimum Fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta precipiendo mandantes, quatenus usque ad proximum festum Ressurrectionis Dominice ad nostram presentiam personaliter venias, omni occassione cessante, ut habeat Ecclesia a Filio speratum in tua visitatione solatium, et gratum providi consilii fulcimentum. Provisurus ut in personarum et questionum moderato numero venias, ne nimis Ecclesie tue onerosus existas. Preterea volumus et mandamus ut suffraganeis tuis, qui specialiter non vocantur, Capitulis et aliis Provintie tue Prelatis auctoritate nostra injungas, ut super his, eodem termino, ad Sedem Apostolicam fideles et providos nuntios mittere non postponant. Dat. apud Criptam Ferratam, octavo kal. septembris, pontif. nostri anno decimo quarto. (25, agosto, 1240.)

Mr. del P. Burriel, 40. 41. Fol. 78. B. N. sig. antigua.

161.-Segunda convocatoria al Concilio. Archiepiscopo Toletano. Petri navicula, matris... (inserta aquí un resumen brevísimo de las «Capitula, hasta Apostoli dignitatis auctoritas» y prosigue) ut omnium generalis et una mater utilitati provideat singulorum, manus fortium, regum, Prelatorum, principum et aliorum fidelium non indigne advocare decrevit, ut multiplicatis clamoribus Dominum suscitet dormientem, et plurium adjuta consiliis, prementia faciat onera leviora, expeditionis optate partium feliciter petitura. Verum, sicut pro certo didicimus, singularis ille dudum Ecclesie filius, apostolico provectus et defensus auxilio, de puero tunc omni destituto suffragio, ad Imperii culmen humero materno translatus, ea non contentus injuria, qua, mercede recompensans iniqua, patris irrumpit solium, matris exponere pudicitiam et venditare sanctuarium indevus intentat, astutis adhuc in ipsam armatur insidiis, Prelatis vocatis a nobis accessum suis terroribus interdicens, ut, nullius expers calumnie, illam, quam gravibus infestat molestiis, nec in filiorum patiatur solatio respirare. Cum igitur tam sanctum generalis utilitatis propositum, sub fiducia divini favoris assumptum, humanis non debeat versutiis retardari, Fraternitatem tuam rogamus et monemus attente, per apostolica tibi scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandantes, quatenus, Deum preferens homini, et difficultatibus obedientie meritum anteponens, usque ad proximum venturum festum Ressurrectionis Dominice ad Sedem Apostolicam accedere personaliter non omittas; ut mater, filiorum roborata presentia, hostis, et adversantis obstaculo providentia divina sublato, pie intentionis exordia felici consummatione concludat. Nos enim super omnibus, que ad tamtum negotium exequendum expediunt, annuente Domino, curabimus providere, prout tibi lator presentium plenius intimabit. Preterea volumus et mandamus, ut suffraganeis tuis, qui specialiter non vocantur, Capitulis et aliis Provintie tue Prelatis, auctoritate nostra injungas, ut super his eodem termino ad Sedem Apostolicam fideles et providos nuntios mittere non postponant. Dat. Later. idibus octobris, pontif. anno quarto decimo. (15, octobre, 1240.)

Regestum Gregorii. 20. Fol. 51. Auvray indica solo.. 5775.

162.-Sobre el pleito de Valencia. In nomine Domini nostri Jesu Christi, universis presentem inspecturis, Sinibaldus, miseratione divina tituli Sancti Laurertii in Licina Presbyter Cardinalis, salutem in eo, qui est vera salus. Constitutis in presentia nostra Magistro Guillermo de Solerio, Venerabilis Fratris Archiepiscopi Tarraconensis et Magistro Bernardo, Archidiacono de Calatrava, Venerabilis Patris Domini Toletani Archiepiscopi, procuratoribus, iidem sibi ad invicem libellos porrexerunt in hunc modum.... in Lucina Presbytero Cardinali proponit Magister Guillelmus de Solerio momine Domini Tarraconensis Archiepiscopi, cujus est procurator quod cum causa ordinationis Ecclesie Valentine esset commissa tribus judicibus... v. olerensis et ejus collegio per Dominum Papam, sicut in tenore rescripti apostolici continetur, cum coram predictis judicibus esset ab utraque parte processum, et postquam ad notitiam Tarraconensis Archiepiscopi procurationis de novo pervenisset, quod Magister Joannes Petri de Arroniz, canonicus Toletanus et tertius conjudex, esset excommunicatus propter pluralitatem beneficiorum habentium curam animarum anexam in ipsis judicibus a Procuratore Tarraconensi fuisset postpositum, quod cum ipso non procedere in causa, nec ipse procederet, quod pars Archiepiscopi Tarraconensis se obtulit probaturum et..... su... fuisset ad Sedem Apostolicam appellatum predicti Olerensis Episcopus et Joannes Petri sine tertio conjudice, dicuntur predicte exceptiones non admisse, post predictam appellationem ad sententiam pro..... et adjudicasse? Archiepiscopo Toletano de facto ordinationem Ecclesie Valentine, cum etiam nihil de intentione Toletani per attestationes nec per privilegia constitisset et de intentione Fer.... tam per attestationes quam per privilegia super possessione et proprietate plenarie constitisset, sicut etiam ex ipsis actis constare potest. Quare petit quidquid factum (est) (per) Olerensem Episcopum et Joannem Petri dictum, sive pronuntiatum super ordinatione predicte Ecclesie pro Archiepiscopo Toletano irritari, cassum, et irritum nuntiare, salvo jure &.&. Petit expensas factas et faciendas usque ad finem litis, scilicet duo millia aurea, mense decembris, die tertio decimo. Magister Bernardus, Archidiaconus de Calatrava Procurator Domini Archiepiscopi Toletani.... contestando respondit petita fieri non debere et negat narrata ut narrantur, et vobis, Venerabilis Pater Domine Sinebalde Cardinalis, petit Magister Bernardus, Archidiaconus de Calatrava, Syndicus et Procurator Domini Archiepiscopi Toletani sententiam latam per Venera

bilem Patrem Episcopum Olerensem et Joannem Petri, Collegii ipsius judices Domini Pape, per quam eidem Archiepiscopo adjudicaverunt ordinationem Ecclesie Valentine, confirmari et ex cutioni mandari, et irritari casum, et irritum nuntiari quidquid contra ipsam sententiam per officialem Archiepiscopi Tarraconensis tertium conjudicem pro Arch episcopo et Ecclesia Tarraconensi extitit dictum vel pronuntiatum, vel per Arch episcopum Tarraconensem, post ipsam sententiam vel ante, in prejudicium Archie iscopi Toletani in dicta Ecclesia Valentina vel ejus Diecesi fuit ordinatum aut presumptum. Petit etiam eumdem Tarraconensem vel ejus Procuratorem sibi vel Domino suo condemnari in expensis, quas fecit in causa ista. Expensas factas extimat mille marcos, faciendas autem usque ad finem litis pro testatum, salvo jure & &. Mense Decembris, die quarto decimo, Magister Guillielmus, Procurator Domini Archiepiscopi Tarraconensis litem contestando, respondit, petita fieri non debere, et negat narrata prout narrantur. Litis autem contestatione facta super dictis libellis, ut dictum est superius, coram nobis et auditis..... partes hinc inde proponere voluerunt, dicimus et pronuntiamus sententiam latam ab Episcopo Olerensi et Joanne Petri Arroniz non esse irritam nuntiandam ex causa, scilicet, quod data est per appellationem factam a Procuratore Archiepiscopi Tarraconensis, cum causam vel causas appellationis, quas expressit coram predictis Episcopo Olerensi et Joanne Petri, coram eisdem se non obtulit probaturum. Item irritam decernimus sententiam_Guilielmis Vitalis, Officialis Domini Tarraconensis, quam pro eodem Domino Tarraconensi promulgavit. Utrum autem sit irritandi vel confirmandi et executioni mandandi sententia pro.... Toletano lata, ad presens non definimus, cum primo recipiende sint probationes super veritate cavere - quam Procurator dicti Domini Archiepiscopi Tarraconensis in sua appellatione expressit.......... cum ex eo plurimum appareat sententiam confirmandam esse vel informandam vel non executioni mandandam. In hujus itaque rei testimonium et evidentiam pleniorem presententiam, nostri sigilli munimine fecimus communiri. Lata est et recitata in scriptis presens sententia apud ecclesiam Sancti Martini in Montibus, in palacio ejusdem Domini Cardinalis, presentibus his testibus, scilicet: Domino Raymundo, Episcopo Rocanatensi teste - Magistro Raymundo teste - Magistro Balduino teste, et Magistro Tedaldo, Capellanis Domini Cardinalis superius nominati teste. Lanfranco familiari ejusdem teste, et Presbytero Rosaler teste. Et ego Henricus sacri Romani Imperii........... de mandato dicti Domini Sinibaidi Cardinalis superius nominati, et hanc sententiam scripsi et in publicam formam redegi, sub anno Domini millesimo ducentesimo.... Pape nono (Gregorii) anno quarto decimo. Indictione quarta decima, mense martii die quarto decimo. (14, marzo, 1240.)

Primacia - Conservatorios de algunos Pontifices - Fol. 2 r. 4 v. B. N.

163.-Se reprueba la censura fulminada contra D. Rodrigo. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabili_Archiepiscopo Tarraconensi, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabili Fratre nostro Toletano Archiepiscopo intimante accepimus, quod tu, apud Valentiam, quam ad suam asserit Provintiam pertinere, congregato in grave prejudicium ipsius et Ecclesie Toletane concilio, statuisti ut si Archiepiscopus per Tarraconensem Provintiam transitum habens, ante se crucem deferri fecerit, vel pallio usus fuerit, seu indulgentias duxerit concedendas, loca ad que taliter venerit et in quibus ista presumpserit, quandiu manserit ibi, sint supposito interdicto, decernens tua et ejusdem concilii auctoritate, Archiepiscopum ipsum talia in predicta Provintia de cetero attentantem, excommunicationis sententie subjacere. Verum, si, tu, ut decuit attendisses premissa ad ea forte minime processisses, cum non pro certo constaret, memoratum Archiepiscopum delinquere in predictis, que sibi competere poterant ex indulgentia Sedis Apostolice speciali. Ac si eumdem Archiepiscopum tibi ac Ecclesie tue per hoc injuriari credebas, potuisses apud Apostolicam Sedem querelam deponere contra eum. Ne igitur hoc remaneat aliis per tolerantiam presumptionis exemplum, nos prefatam excommunicationis sententiam, de Fratrum nostrorum consilio, denuntiamus irritam et inanem. Datum Laterani, sexto decimo kalendas maji, Pontificatus nostri anno decimo quinto. (Abril, 1241.) Liber priv. 1. F. 116. V.

Auvray. 5978.

164.-Comisión para la causa de Valencia. Magistro P. de Bajona, Toletano canonico, P. Alberti Barchinonensi canonico, et Fratri Petro Guarnerii, Ordinis

33

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

Fratribus Militie S. Jacobi. Longinquitate sepe fit temporis quod res clara presen169.-Una composición de D. Rodrigo con los Santiaguistas. Venerabili Fratri tibus reddatur obscura futuris; sed in his memorie attulit scriptura suffragium, Roderico Archiepiscopo et dilectis filiis Capitulo Toletano ac Petri Magistro et tiones et lites, que amicabili compositione vel mediante justitia sopiuntur, ne in dum modernis presentat preterita, et presentia protrahit ad futuros. Unde contenrecidive contentionis scrupulum quibuslibet temporibus iterum suscitentur et certa in dubia convertantur, apostolico convenit presidio communiri. Siquidem ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod inter vos, Frater Archiepiscope, et Filii Magister et Fratres Militie S. Jacobi ex altera parte super quibusdam ecclesiis diersis articulis orta materia questionis, nuper divina gratia mediante, amicabilis er vos compositio intercessit, quam apostolico petitis munimine roborari. Nos

igitur vestris supplicationibus inclinati, compositionem ipsam stout sine pravitate provide facta est, et sponte ab utraque parte recepta, rečnen et in alicuius pr dicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus, et presents somptu patrocinio communimus, cujus compositionis tenorem presentibus, de verbo al verbum inseri, fecimus, qui talis est: Notum sit omnibus quod && Nelli ergo noms num liceat hanc paginam nostre confirmationis miringere, vel et ausu, tèmeramo contraire. Si quis autem.... Datum Lugduni, octavo idus februaru, Founhcatus anno secundo. (6 februarii 1245.) Falta en Auvray.

Bull. S. Jacobi. 128-129.

El colector de las bulas dice así:

«Pseudo concordia, cujus originalis, Ordini restituta, servatur, super ecclesus »>in Diecesi Toletana, et extra in Montiel, inter non partes, Judicibes delegatis ir»consultis, Tredecim ac commendatoribus ignaris et aliis defectibus inita >> P. 128.»

[ocr errors]

170.-Convenio entre Rodrigo y los Santiaguistas. Venerabili Fratri Roderico, Archiepiscopo Toletano et dilectis Filiis, Capitalo Toletano ac Peragis.ro et Fratibus Militie Sancti Jacobi. Longinquitate sepe ten poris, quo res clara presentibus redditur obscura futuris; sed in his memoria attulit Scriptura suffragiar, dum modernis presentat preterita et presentia pertralut ad futuros. Linde contentiones et lites, que amicabili compositione vel mediante justitia supprimuntur, ne in resolutione contentionis scrupulum quibuslibet temporibus iterum suscitetur, et certo convenit presidio communiri: Siquidem ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod olim inter vos, Frater Archiepiscope ex una ac Film Magister et Fratres ex altera, super quibusdam ecclesiis, decimis et aliis diversis articulis fuit materia questionis; nuper divina gratia mediante, amicabilis inter vos compositio intercessit, quam apostolico petitis munimine roborari. Nos, igitur vestris supplicationibus inclinati, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et sponte ab utraque parte recepta, necnon et in alicujus prejudicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, cujus compositionis tenorem presentibus, et verbo ad verbum inseri facimus ad cautelam, qui talis est: Notum sit omnibus quod cum inter Nos, Rodericum Archiepiscopum et Capitulum Toletanum ex una parte et nos Magistrum et Fratres Militares Sancti Jacobi ex altera, questio super diversis articulis verteretur, tamdem post multas altercationes inter nos, amicabiliter fuit compositum in hunc modum; scilicet quod ecclesia de Moratelia et aidearum suarum, ei Orela et aldearum suarum, de Biethme, Villahandim, Albuher, Fucnticluena, Salvanes, Val el Puerco, Fuente Sauco, Valdezderet, Paracuellos, et si que alie in predictis villis vel earum terminis constructe sint vel construi debeant in futuro, hoc jure per omnibus istis ecclesiis Dominus Archiepiscopus vel ejus Ecclesia Toletana percipiat integre medietatem omnium decimarum et primitiarum et tertiam partem mortuorum; et Magister et Fratres percipiant integre aliam partem. (Luego señala lo que el Arzobispo debe recibir por la visita y prosigue:) Quum vero Archiepiscopus predictas ecclesias visitaverit, eo anno Archidiaconus non visitet: quod si Archidiaconus Archiepiscopum in visitando pervenerit, talis vero visitatio Archiepisc. non excludat, Archidiaconi, conquiescat, quousque compositio recta fiat.. (Continúan las cláusulas de arreglo sobre otras muchas iglesias con monotonia, y pone luego esta regla curiosa, que consignaré.) Hec regula habeat locum quantum ad has et alias ecclesias (de Santiago) presentandas. Quod si clericus secularis seu Frater Ordinis, qui fuerit presentandus, Archiepiscopum aut Archidiaconum de facili adire non possit, Prior Ordinis in ecclesiis vacantium, auctoritate Archiepiscopi super hoc eidem delegata, curam vacantium ecclesiarum eisdem commendet, quosque infra mensem Commentator loci curet eos Archiepiscopo vel Archidiacono, si in diecesi toletana fuerit, presentare. Si autem in diecesi non fuerint, postquam intraverint Archidiaconum infra mensem eos presentent, ut ab eis institutionem et curam recipiant animarum. De vocatione autem ad synodum, de qua superius fecimus mentionem, statuimus: Quod de ecclesiis, que continentur ultra Guadamam versus terminos supradictas, tres veniant tamtum pro omnibus ecclesiis aliis, et alii ratum habeant (Trata luego de la parte que le corresponde cobrar de las multas impuestas por culpas, y prosigue:) Insuper Venerabilem Patrem Archiepiscopum recognoscimus diecesanum Episcopum et Pastorem in omnibus lo

« AnteriorContinuar »