Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod Theodericus homo nobilis: cum seculo renunciaret. consensu nepotis sui Waltheri Susatiensis aduocati et heredum suorum domum in Clotinge contulit ecclesie Capenbergensi proprietario iure possidendam. Cumque essemus Tremonie accessit ad nos idem Waltherus aduocatus. et decimam de iam dicta domo prouenientem nobis resignauit. eo tenore ut eam preposito Andree, et ecclesie Capenbergensi concederemus. Quod et fecimus. statimque postea concessionem hanc Colonie in presentia priorum de eorum assensu confirmauimus. Preterea si succidi contigerit nemus quod predicte domui attinet. decimam inde prouenientem. ex nostra concessione ecclesia Capenbergensis possidebit. Ut igitur hec rata et inconuulsa permaneant. paginam hanc sigilli nostri impressione roborauimus anathemati subicientes omnem hominem. qui hec temerario ausu cassare uel infringere presumpserit, subnotatis testibus quorum ista sunt nomina. Cunradus maior prepositus. Gozwinus maior decanus in Colonia. Bruno prepositus sti Cuniberti. Lambertus de dullendorp. maioris ecclesie canonicus. Engelbertus canonicus sti Andree. Thitmarus abbas de Bredelere. Pilegrimus capellanus et notarius. Adolphus comes de Altena. Ludolphus de Boine. Heinricus cognomento franzois. Petrus de wickede. et alii quam plures. Actum anno dominice incarnationis Mo. CCO, XX. Io. Indictione Xa. concurrente va. 300)

169.

1223. März. 3. bestätigt Erzbischof Engelbert der Heil. die von Erzbischof Philipp I. getroffene Uebereinkunft zwischen der Pfarrkirche zu Hüsten und dem Kloster Delinghausen über die Pfarr rechte jener Kirche.

:

Nach dem Orig. im Archive des Klosters Delinghausen. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Engilbertus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie Archiepiscopus. vniuersis

300) Das in weißem Wachse abgedruckte, gut erhaltene Siegel des Erzbischofs, hängt an blau gefärbten baumwollenen Strängen.

xpi fidelibus in perpetuum, vtriusque uite salutem Officil nostri ratio deposcit. ut jura ecclesiarum nostre diocesis. ab antecessoribus nostris ad nos rite deuoluta integra conseruemus. et rationabiliter emendata pro temporum uarietate corroboremus. venerabilis igitur predecessoris nostri. Dni Philippi pie recordationis Coloniensis Archiepi uestigiis inherentes, ea que rationabiliter ab ispo super controuersia matricis ecclesie in hustene. Conuentusque in Olinchusen de consensu partium sunt determinata et postmodum per arbitrium bonorum uirorum, item de consensu partium super ecclesia in olinchusen cum omnibus possessionibus suis. et omnibus inhabitantibus easdem tam ante ordinationem Dni Philippi Archiepi. quam post, usque ad nos nacta, scilicet in audiendis confessionibus. et infirmorum uisitationibus. sepulturis. seruitiis. siue operibus. Annona missali. Synodo. et omnibus eis que matrix ecclesia hustene. ab ecclesia Olinchusen ratione parochie petere consueuerat de consensu Dni henrici prepositi sti Seuerini Coloniensis in cuius Decania sita est ecclesia hustene. confirmamus. indempnitati ecclesie hustene ita cauentes. ut ecclesia iam dicta de Decima in herderinge à fundatoribus ecclesie sepe dicte quondam alienata. que per expensas ecclesie Olinchusen ipsi iam reuocata est, decem solidos annuatim percipiat in restaurum et ita Ecclesia Olinchusen in perpetuum libera sit et exempta. Nos autem hanc ordinationem rationabilem approbantes. sub interminatione districti anathematis precipimus inuiolabiliter obseruari. presentem paginam super ça conscriptam impressione sigilli nostri communientes. Si quis autem huic nostre approbationi. et confirmationi ausu temerario présumpserit obuiare, iram omnipotentis dei. et Beati Petri principis apostolorum. se nouerit incursuram. Actum anno gratie. MO. CCO. XXIII. Indictione XI. Quinto Nonas martii. Die Dominica. publice in capella. Gotswini Susatie. Presidente apostolice sedi Domino honorio papa III° Regnante Inuictissimo Romanorum Imperatore Dno Friderico semper augusto. Presentibus. Henrico Sancti Seuerini Coloniensi. Thoma Susatiensi prepositis. Erpone. Decano. Radolfo Scolastico. Gerardo Custode. Hartrado cellerario. Henrico camerario. Johanne. Tiderico. canonicis Susat. Ludolfo sancte Cecilie Coloniensi canonico. Radolfo priore. Alberto in Olinchusen et aliis quam pluribus. feliciter. Amen.301)

302) Das an roth und grün seidenen Fäden gehangene Siegel ist zere brochen.

[ocr errors][merged small]

i

1223. März. 6. überläßt das Kloster St. Walburg bei Soest einen Mansus in Wicmaringhu husen drei Brúdern und ihren Erben gegen eine Jahrs rente, behält sich aber die Untheilbarkeit des Hofes

1

**

vor.

Nach dem Orig. im Archive des Walburgis-Klosters.

In nomine sancte. et. indiuidue. Trinitatis. Godefridus dej gratia prepositus cum deuoto conuentu Sancte Walburgis in Susato uniuersis xpi fidelibus in perpetuum. utriusque uite salutem. Que ab humano geruntur ingenio ne per obliuionem depereant, scripto solent perennarj. Proinde notum facimus. presentibus et futuris. quod mansum quendam in wicmarinchusen de quo questio fuit inter nos ex parte vna. et Gerbertum, Luzonem. et Berningum. fratres ex altera recognoscimus dictis fratribus et corum legitimis heredibus quiete possidendum sub annua pensione. ita quod unus fratrum. uel in posterum unus heredum ecclesie nostre soluat annuatim in festo martinj episcopi octo modios auene. et quatuor modios ordej. et sic ab omni penitus liberi permaneant exactione. Si uero pro necessitatibus suis ipsum uendj contingat. emens de consensu ecclesie nostre nobis sub eadem deseruiat pensione annuatim. ita sane quod a quocumque possidente dictus mansus integer maneat et indiuisus. et possesor eiusdem mansi certus ecclesie nostre presentetur. Vt autem hec ordinatio non possit in posterum a quoquam indebite calumpniari uel infringi, presentem paginam super ea conscribi fecimus et inpressione sigilli nostri roborari. Actum Anno gratie M° CCO XXIII°. Indictione XI. Pridie Nonas martij. feria. quarta. Presidente sacrosancte Romane sedi Domino Honorio papa III°. Regnante inuictissimo Romanorum Imperatore Domino Friderico semper Augusto. Gubernante Coloniensem ecclesiam Domino Engilberto. Presentibus Hartrado canonico Susatiensi. et Arnoldo, subdiaconis. Tiderico. Iohanne. Susatiensib. Reynero et Gerardo fratribus de Holthusen. Wasmodo de Curbach. Godefrido institore. Arnoldo de Werle. Hartrado de Anedope et aliis feliciter. Amen.302)

302) Das an grün, roth und gelb seidenen Strängen gehangene Siegel ist abgefallen.

171.

1223. März. 16. erlaubt Erzbischof Engelbert I. der Kirche zu Soest, weil sie mit wenig Dienern versehen, zu solchem Zwecke auch die Stiftung geringerer Stipendien als die gewöhnlichen, anzus nehmen.

Nach dem Orig. im Archive des Patrocli-Stifts.

Engelbertus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus. Dilectis filiis.. Decano. Totique Capitulo Susatensi. Salutem in eo qui est omnium salus. Ex parte uestra fuit nobis humiliter supplicatum. ut cum ecclesia Susatensis paucos habeat seruitores si quis fidelium uelit ordinare stipendium in eadem licet aliis stipendiis inequale illud recipere de nostra uobis permissione liceret. Nos igitur uestris precibus inclinati auctoritate presentium super hoc uobis seruata canonica honestate liberam concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum salua sedis apostolice reuerentia liceat huiusmodi nostre concessionis paginam infringere. uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit. iram omnipotentis dei. et Beatorum Apostolorum eius. Petri et Pauli. se nouerit incursurum. Datum Susati XVII. kal Aprilis. Pontificatus nostri Anno septimo. 303)

[ocr errors]

!

172.

1223. übergiebt Erzbischof Engelbert der Heil. dem Kloster Delinghausen die Vogteirechte über den Haupthof Linne, welche Heinrich der Schwarze von Arnsberg vom Erzbischofe und Anton von Werl von Heinrich zu Lehn getragen, beide aber dem Erzbischofe resignirt hatten.

Nach dem Orig. im Archive des Klosters Delinghausen. Engelbertus dei gratia sancte Coloniensis (Eccles.) Archiepiscopus vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in

303) Das an roth, grün und gelb seidenen Strängen gehangene Siegel ist abgefallen.

dno. Notum esse uolumus quod nobilis uir Hinricus miles dictus niger de Arnesberg. et Antonius de Werle aduocatiam curtis cuiusdam in Linne ecclesie olinchusen pertinentis, quam. H. prefatus a nobis et A. dictus ab ipso. H. in feodo tenuerant in manus nostras precise resignauerunt. Nos autem predicte curtis aduocatiam cum familia et mansis attinentibus memorate ecclesie libere contulimus, nolentes ipsam aliquo iure racione aduocatie grauari uel molestari, sed cum ceteris bonis suis sub nostra et successorum nostrorum esse protectione. Siquis uero hanc paginam nostre donationis infringere attemptauerit sciat se indignationem omnipotentis dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli incurrisse et vinculo anathematis innodatum. Datum in Colonia. anno dni. Mo. CCO. XXXIII. 304)

173.

1223. Dez. 26. bekundet Erzbischof Engelbert der Heil. wie Graf Gottfried II. von Arnsberg und die Gebrüder von Erwitte, dem Kloster Delinghausen die Höfe Holthusen und Driesberg übertragen.

Nach dem Original im Archive des Klosters Delinghausen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Engelbertus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus vniuersis xpi fidelibus in perpetuum. vtriusque uite salutem. Quoniam singulas ecclesias nostre diocesis in iure suo conseruare debemus ut possumus. notum esse cupimuss presentibus et futuris quod nobilis uir Godefridus comes de Arnesberg. Boymundus. Rudolfus. et Gotscalcus. in Eruete milites fratres. Gotscalco dicto pro fratre ipsorum Hermanno milite ratihabitionem in

[graphic]

304) Die Urkunde ist mit kleiner Cursive geschrieben; das an einem Pergamenriemen hängende Siegel in weißem Wachse abgedruckt. - Am 31. Aug. 1223 bestätigte Erzbischof Engelbert die 1220 von Ritter Anton von Werl oder von Blomendael geschehene Resignation der Villication von Linne und Rugginghusen zu Gunsten des Klosters TopoDelinghausen und die hierauf von Abt Bruno ind zu Deutz geschehene Collation derselben an Delinghausen. (S. Urk. Nr..155.) gen

« AnteriorContinuar »