Tideric de Etlen. Bodo. Henric et Johan de Schneuethe. Consules vero Vollant. Alrat. Herman. Conrat. Monetarii. Tideric de Gesmaria. Tideric de Nelrebergh. Ludolff de Capella. Henric Westual. Henric de Dune. Regenhart de Hoburgehusen. Regenhart de Hottepe. Johan de Fabrica et tota vniuersitas montis ejusdem. 318) 187. 1229. verkauft das Walburgiskloster bei Soest dem Kloster Wedinghausen seinen Hof zu Wigma ringhusen (Wipperingsen). Nach dem Original im Wedinghauser Archive. In nomine domini amen. Hermannus Prepositus. Rikece. priorissa. Totusque conuentus sancte Walburgis prope Susatum. vniuersis xpi fidelibus presentibus et futuris. Salutem in auctore salutis. Presenti scripto profitemur quod nos unanimi consensu pro viginti quatuor marcis ecclesie de Wedinchusen vendidimus Curtem Wigcmarenchusen cum omnibus attinentiis suis. omnem proprietatem et jus nostrum quod in eadem habuimus, coram domino Godefrido Comite de Arnisberg, in Susato tunc aduocatiam agente publice resignantes. Ut autem hec venditio nostris successoribus rata sit, et ecclesie memorate quieta possessione et irreuocabili in perpetuum perseueret. presentem paginam super eo conscriptam sigillorum nostrorum fecimus inpressione roborari. Testes aderant. Hartmodus. Hermannus prepositi. Henricus prior. Albertus plebanus in werle. Johannes canonicus Arnisbergensis. Jordanus conuersus ecclesie sancte Walburgis. Radolfus iudex susatiensis. Robertus filius eiusdem. Thitbertus. Elgerus. Radolfus. ciues susatienses. Et alii quam plures. Acta sunt hec anno gratie. Mo. CCO. XXIX. feliciter. Amen. 319) 318) Die Urk, ist auch abgedruckt in Schaten Annal. Paderb. ad ann. 1229. 319) Die wohl erhaltenen Siegel hängen an feinen weißen Zwirnsträngen in weißem Wachse. Das des Probsts ist eine weibliche Figur in weltlicher Kleidung, in der Linken ein Buch, in der Rechten einen Palmzweig haltend. Das andere ebenfalls eine weibliche Figur aber in Nonnenkleidung, hält in der Linken ein offenes Buch, in der Rechten einen Palmzweig. Segliches führt die Umschrift: Sigillum S. Walburgis Susati. (S. Taf. 12. Nr. 4. u. 5.) 188. 1229. übertragen die Grafen Adolf und Ludolf von Nigenovere (Dassel) dem Kloster Wedinghausen den lehnpflichtigen Zehnten zu Havebole, den früher Bernhard von Wiglon zu Lehn getragen. Nach dem Original im Wedinghauser Archive. In nomine domini. amen. Adolfus et Ludolfus dei gratia Comites de Nigenouere. Vniuersis xpi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit vtriusque uite salutem. Ne obliuionis litura contingat presentis etatis negotia obscurari. litterarum testimonio ea conuenit perhennari. Sciant ergo presentes ac futuri. quod cum conuentus de wedinchusen ab crnoldo de husten et Bernardo milite de wiglon consensu heredum utriusque comparasset decimam de hauebole, pro cuius solutione annuatim quinque solidi soluebantur. quam a nobis dictus B. tenuit in feodo. nos ob deuotionem ecclesie supradicte. et petitionem domini Godefridi Comitis Arnesbergensis receptis ab ea tribus marcis consensu heredum nostrorum liberaliter eandem dedimus in perpetuum possidendam. expensis antefactis pie conpatientes. Promisimus insuper bona fide quod quantocius possumus Dno nostro Archiepo Coloniensi decimam resignabimus eandem. ut ipsius auctoritate et titulo prefate decime possessio stabiliatur ecclesie memorate. Ne igitur a nobis uel nostris heredibus. uel a quoquam in posterum ecclesie prefate super eadem decima possit questio suboriri. presentem paginam super eo conscriptam sigillorum nostrorum inpressione fecimus roborari. Testes aderant. Godefridus comes de arnesbergh. Harmodus prepositus. Radolfus prior de vlinchusen. Ludewicus plebanus. Albertus custos in wedinchusen. Hermannus canonicus susatiensis. Thidericus de susato Godescalcus de Brochusen. Helmicus pris. Hermannus de dasle. Johannes dapifer. Geruasius de Boderike et alii quam plures. Acta sunt hec. anno gratie. Mo. CCo. XX. VIIII, 320) 320) Das erste Siegel ist abgefallen; das zweite hängt an roth seidenen Strängen und zeigt die Dasseler Hirschgeweihe, mit den Buckeln zwischen den Enden und 9 Buckeln in der Mitte. Es hat die Umschrift: Sigillum Comitis Ludolfi de Dassele. 189. 1230. im August. vergleichen sich die Stifter Coln und Corvei über den Besik von Marsberg. Nach dem Orig. im Archive des Stifts Marsberg. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Henricus diuina fauente clementia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus. vniuersis xpi fidelibus ad quos presens pagina peruenerit in perpetuum. Ad obliuionis confusionem euitandam. notum esse cupimus tam presentibus quam futuris. quod super controuersia inter nos. et Herimannum abbatem Corbeygensem. super monte martis et aliis habita. nos tum propter pacem terre. tum propter ecclesie nostre et suc mutuam in perpetuum promotionem et familiaritatem. prudentum consilio et ecclesie nostre consensu. amicabiliter cum ipso composuimus in hunc modum. quod nos uidelicet et ecclesia coloniensis. retinebimus medietatem iam dicti montis cum omni iure et prouentu. excepto claustro in monte sito quod Abbatis et ecclesie Corbeygensis. spirituali iurisdictioni et dominio solummodo subiacebit. Neuter nostrum castellanum in dicto monte locabit uel edificium aliquod construet. sine alterius consensu et uoluntate. Si uero aliquid edificandum est. fiet de consilio amborum et communibus expensis. Nos autem in restaurum iam dicte medietatis montis cum consilio Priorum et consensu capituli ecclesie maioris curtim in Drivere. ecclesie Corbeygensi. cum omni iure contulimus perpetuo possidendam. Ad amplioris quoque dilectionis et familiaritatis firmitatem. memoratus abbas de consilio suorum fidelium et ecclesie sue consensu. Castri lichtenuils medietatem nobis et ecclesie Coloniensi assignauit. et nos oppidum prope castrum idem. communibus edificabimus expensis. et muniemus. quod in omni prouentu nobis erit commune. In castro autem nullus instituetur castellanus nisi de consilio partis utriusque. Si uero molendina prope castrum edificata fuerint. medietas prouentuum nobis et ecclesie nostre cedet. Item bona abbatis et ecclesie sue et suorum ministerialium et castrensium. tam in oppidis quam uillis et hominibus. et aliis ad eum et ipsos pertinentibus. ab exactionibus et quibuslibet iniuriis salua erunt. et in nostra tuitione consistent. nisi forte ad proclamationem terre ad iusta iudicia contra malefactores exercenda iidem homines Corbeygenses. debeant subseruire. Item prenotato abbati. XII dedimus fideiussores subnotatos. qui fide data promiserunt quod si aliquis hominum nostrorum. ipsum vel homines suos ad summam uiginti marcarum uel infra leserit. nos commoniti infra. IIIIor septimanas faciemus emendari. alioquin nostri fideiussores facta sibi commonitione mersberg intrabunt. inde ante satisfactionem non exituri. Si uero nos iustum iudicium in ipsum malefactorem exercuerimus. uel eum de oppidis et castris nostris et terra expulerimus. ipsi fideiussores ex eo sunt absoluti. Hii autem sunt fideiussores. Herimannus aduocatus coloniensis. Theodericus dapifer. Franco pincerna. Godefridus camerarius. Gozwinus marscalcus. Richwinus marscalcus. Johannes de padeberg. Gozwinus Scultetus Susatiensis. Theodericus et Herbordus de hildene. Hermannus spigil. Henricus de Werle. Si uero aliquem fideiussorum predictorum decedere contigerit. loco ipsius alius substituetur. Item ministeriales et castrenses nostri et abbatis non debent in oppidis nobis communibus per iudicium detineri. nisi in manifestis excessibus. ut furto. rapina et similibus deliquerint. propter quod ibidem iudicabuntur. et si aliquis a nobis proscriptus fuerit. ille nostre seruabitur iurisdictioni. Item si ministerialis noster uel castrensis uel aliquis in oppidis et castris nostris residens nostra sera firmatis et uigilibus custoditis. erga ecclesiam Corbeyg. deliquerit. nos. uel si absentes fuerimus a Prioribus nostris. 321) ab Abbate uel si ipse presens non fuerit à conuentu suo commoniti. infra tres menses faciemus emendari. Quod si emendare noluerit. nos eum a castris et oppidis nostris expellemus. et contra eum Abbati assistemus. Quod si non fecerimus. mons martis totaliter ecclesie Corb. cedet. Vt autem inter Coloniens. et Corb. ecclesias propensior perpetuo uigeat et obseruetur dilectio. ea inter nos interuenit confederatio ut nos et ipse ecclesie sibi contra omnem hominem excepto Imperio in suo iure assistent. et si nos uel aliquis successorum nostrorum premoniti ad. IIIIor. septimanas domino Abbati uel alicui successorum suorum non astiterimus. mons martis ipsi et ecclesie sue totus cedet. et ipse uersa uice cum suis successoribus in in simili casu pene consimili subiacebit. Vt autem hoc factum ratum permaneat et inconuulsum. presentem paginam exinde conscriptam. nostri et maioris ecclesie Colon. sigillorum appensione fecimus communiri. Testes huius rei sunt. Conradus maior prepositns et archidiaconus colon. Johannes prepositus Bunnensis et archidiaconus. Godefridus prepositus xantensis et archidiaconus. Arnoldus prepositus sancti Gereonis. Henricus prepositus sti seuerini. Bruno prepositus sti kuniberti. 322) Statt a prioribus nostris würde es richtiger heißen priores nostri; aber die Urkunde liest so. 1 Henricus prepositus sti Georgii. Albertus subdecanus.Gozwinus choriepiscopus. Bonefacius scolasticus. Godefridus prepositus monasteriensis. Henricus comes seinensis. Adolfus comes de marcha. Godefridus comes de arnsberg. Bernardus de lippia. Volquinus de Sualenberg. et Adolfus frater eius. Conradus de Itere. Bernardus de Osde. Ionatas de ardei. Henricus niger. Herimannus aduocatus Colon. Hermannus marscalcus et Gozwinus filius eius. Theodericus dapifer. Franco pincerna. Godefridus camerarius. Riquinus marscalcus. Gozwinus scultetus Susatiensis. Johannes de padeberg. Albertus de stürmede. Wernerus et Bertolfus de Brakele. Theodericus et Heribordus de hildene. Herimannus spigil. Cunradus de amelunx. et Herbordus filius eius. Hermannus de nienkirken. Gerardus hadeke. Godefridus de Godelumen. Ordemarus. Bernardus de Dalheim. Henricus de luttardessen. Albertus dictus vrie. Theodericus de weten. Albero de reclenchusin. Alardus et alii quam plures. Acta sunt hec apud Susatum. anno dni. Mo. CC°. XXX. mense augusto. 322) 190. 1230. bekundet Graf Gottfried II. von Arnsberg, wie Herr Walther Vogt von Soest sein Gut in Gembeck dem Kloster Rumbeck für 61 Mark verkauft habe. Nach dem Original im Archive des Klosters Rumbeck. In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ego Godefridus dei gratia Comes in Arnesberg uniuersis xpi fidelibus tam futuris quam presentibus presenti declaro scripto. quod dominus Walthcrus aduocatus Svsatiensis, consensu heredum suorum allodium in Gembeke cum omnibus appendiciis suis. ecclesie in Rumbeke pro sexaginta una marcis uendidit. Ut autem posteris suis omnis occasio tolleretur predictam uenditionem rescindendi. ipse cum uxore sua dna Sophia prefatum 322) Die an roth seidenen Strängen gehangenen Siegel sind abgefallen. Die Urkunde ist auch abgedruckt bei Schaten annal. ad ann. 1230. aber nicht dirlomatisch genau. Insbesondere sind viele Eigennamen ganz entstelt. |