La Handfeste de Fribourg dans l'Uechtland de l'an MCCXLIX: textes latin, français et allemand, traduction, commentaire, glossaire, étude comparative sur le droit des trois villes kybourgeoises de Fribourg, Thoune et Berthoud au XIIIe siècle

Portada
B. Benda, 1880 - 146 páginas

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 75 - Si quis ad omnes dies extra fuerit citatus et non comparuerit et in crastino citabitur, ita quod, nisi comparuerit, erit probatum, quod ad omnes dies extra citatus est et ipse tenetur sculteto in tribus libris, tunc scultetus ad domum ipsius rei ire debet et creditori de rebus ipsius rei tantum exponat, quod creditor illud, quod petit, possit habere. Si autem creditor talis sit, quod bona ipsius rei eidem creditori secure tradi non possent, quia forte ea dissiparet, tunc scultetus ea debet servare...
Página 101 - Carnes suille vel leprose aut animal a lupo vel canibus occisum aut morticinum sub tecto macelli non vendantur, sed qui vendiderit et probatum fuerit, emendabit omnibus conquerentibus cum banno trium librarum et sculteto similiter, et carnes non vendat per quadraginta dies.
Página 56 - Si duo simul matrimonialiter contraxerint, quamdiu vir ire et equitare potest, omnia mobilia sua, cuicumque voluerit, libere dare potest et feoda sua, que liberi sui non receperint, alium libere infeodare potest et allodia sua pro negotio suo libere obligare potest. Vendere autem non potest nisi de voluntate uxoris sue et liberorum suorum.
Página 65 - Si aliquis burgensis per peccatum aliquid acquisierit et illud emendare vel assignare aliquo modo voluerit, libere facere potest, sive fuerit in sanitate sive in infirmitate, et heredes sui illud reddere tenentur, nisi ante obitum suum illud emendaverit. 2 Et quicquid pro salute anime sue coram duobus honestis viris in elemosina assignaverit, dum ire et equitare potest, libere et sine contradictione facere potest et heredes sui
Página 101 - Si quis falsam mensuram alicui dederit, et ille, cui data est", poterit probare sibi falsam mensuram fuisse datam, ille, qui dedit, emendabit illi, cui data est, cum banno trium librarum et sculteto similiter, et vinum non vendat per quadraginta dies.
Página 82 - Si quis pascua clauserit, et in proprios suos usus verterit, si quis de ipso, qui pascua clausit, sculteto conquestus fuerit, et ille non emendaverit, ita quod clausuram suam removeat, quam removere tenetur, tenetur omnibus conquerentibus cum banno trium librarum emendare et sculteto similiter.
Página 136 - ... infra viginti dies proximos post obitum sacerdotis alium sacerdotem eligere, et nobis ipsum presentare, et nos eundem eis confirmare debemus. quod nisi infra viginti predictos dies sacerdotem elegerint, quemcunque voluerimus sacerdotem ex tunc in villa ponere possumus.
Página 46 - Omnibus burgensibus nostris theloneum damus, ut non persolvant. 8. Nunquam stipendia vel presidium aliquod pecunie aut aliquid pro exercitu a nostris burgensibus, ipsis nolentibus, petere possumus nec debemus, nisi cum in expeditionem regiam fuerimus ituri ultra montes, cum nobis mandaverit rex. Tunc minister noster in foro publico de unoquoque sutore post primos meliores sotulares ") , quoscunque voluerit, ad opus nostri accipiat...
Página 119 - Si quis non burgensis de aliquo, qui sit burgensis, conquestus fuerit, primo burgensis, antequam illi respondeat, ab ipso cautionem...

Información bibliográfica