Imágenes de páginas
PDF
EPUB

and all other remedy at law whereby any of us can in any way, by common or special right act contrary to these or any of these real ordinances, arbitrations, definitions, decrees, amicable compositions, statutes, orders or judgments, precepts, compulsions or executions of the said official on the aforesaid matters. In testimony of which things, we the Prior, for us and our monks, and we the Abbot, for us and our Convent, have caused our seals to be appended to these presents, and for greater security we have procured the seal of the officiality Court of York to be affixed. Dated at York, the seventh of the Ides of November, in the year of grace 1298.

Composicio pro Staignes de decem et octo marchis
Redditus.

In Dei nomine Amen. Ad perpetuam memoriam subscriptorum inter bona cetera que hominem amicabilem prox[imum] et placidum Deo reddunt illud specialiter acceptum esse credituri quod caritatem cordibus inserit et animarum vinculum parit,hoc inquam est pax et concordia que procul depellunt odium rancorem et livorem concuciunt, mentes parant, corda conciliant, servant pectora et uniunt voluntates; hec siquidem a Christi amplectenda sunt fidelibus hec habent et debent precipue inter religiosos Dei omnipotentis servos vigere continue ut in se ipsis dilectionis et pacis fructum salutarem in propriis degustent commodis et aliis ipsius dulcedinem ostendant salubriter per ex[empl]um. Sane religiosi viri Prior et monachi Lanc. ecclesiam parrochialem de Pulton in Ammundernes in usus proprios habentes, Prior videlicet tam nomine proprie quam procuratorio pro Abbate et Conventu Beati Martini Sagii ex

1 Printed in The Coucher Book of Whalley Abbey (Chetham Society, vol. xi.), pp. 434-8.

parte una, ac Abbas et Conventus loci Benedicti de Stanlawe nunc ob loci imitacionem de Whallay appellati ex altera. Bona que ex pace et concordia proveniunt intime attendentes ac pacis. suavitate gaudere cupientes, super questione inter eos mota super decimis garbarum proveniencium de terris quas tenentes dictorum Abbatis et Conventus loci Benedicti de Stanlawe excolebant et excolunt in campis de Hordern de Staynynges et de Neuton, infra parrochiam memorate ecclesie de Pulton existentibus, atque super quibusdam aliis nostris offic[ialis] curie Eboracensis reali ordinacioni arbitratui diffinicioni amicabili composicioni decreto statuto dicto precepto et laudo se supponere submittere et subicere curaverunt, prout in litteris supposicionum submissionum et subjectionum inde confectis plenius continentur sigillis parcium et nostro roboratis. Nos igitur offic[ialis] predictus qui finem imponere litibus affectamus, sed precipue inter Religiosos quorum quietem ut divinis liberius vacent officiis affectuose appetimus, hujus supposicionibus submissionibus et subjectionibus receptis, in nos benigne et estimantibus apud nos jura utriusque partis, scrutatis eciam per nos voluntatibus et votis parcium predictarum, presentibus quoque Priore Lanc[astrie] et Abbate de Stanl[awe] predictis personaliter, monachis vero Lanc[astrie] per Michaelem de Kendale, et Conventu de Stanlawe sive de Whallay per fratrem Emfredum eorum commonachum procuratores suos, ac tam ipsis Priore et Abbate quam procuratoribus antedictis ad realem ordinacionem arbitratum diffinicionem amicabilem composicionem decretum statutum dictum preceptum vel laudum audiend [um] coram nobis specialiter constitutis, ad laudem salvatoris nostri qui discipulis suis pacem suam dedit pacem reliquit et gloriose Virginis matris ejus sicut realis ordinator arbitrator diffinitor sive amicabilis compositor preceptor et laudator ex virtute et formam supposicionum submissionum et subjectionum, parcium ipsarum et omni modo atque jure quo melius possumus viam ordinatoris arbitratoris diffinitoris laudatoris ac amicabilis compositoris sequentes realiter ordinamus arbitramus diffinimus amicabiliter componimus decernimus

statuimus dicimus precipimus et laudamus quod lite seu questione inter dictas partes mota et processibus hinc inde habitis omnino subductis et dampnis et expensis habitis et factis mutuo compensatis predicti Abbas et Conventus de Stanlawe sive de Whallay percipiant imperpetuum omnes decimas majores provenientes de quibuscunque terris suis tam nunc cultis quam imposterum ad culturam redigendis infra divisas de Staynynges de Hordern et de Neuton supradicte ecclesie de Pulton decimabilibus sive dict[e] terr[e] infra divisas predictas per eosdem Abbatem et Conventum sive per eorum tenentes integraliter excolantur sive pars earundem terrarum per jamdictos Abbatem et Conventum pars vero altera terrarum hujusmodi infra memoratas divisas per tenentes excolantur. De minoribus vero decimis vel personalibus et oblacionibus quibuscunque tenencium eorundem Abbatis et Conventus infra dictas divisas seu secularium serviencium suorum infra easdem divisas iidem Abbas et Conventus nichil omnino percipient sed omnes hujusmodi decime minores et personales et oblaciones quecunque dictorum tenencium et secularium servientium ad supradictam ecclesiam de Pulton et ipsos Priorem et monachos vel vicarium ecclesie de Pulton ipsius nomine decetero integraliter pertinebunt. Quodque dicti Abbas et Conventus loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whallay appellati pro predictis decimis majoribus ab eisdem ut premittitur percipiendis memoratis Priori et monachis Lanc[astrie] vel suo procuratori seu attornato ad recipiend[um] l[itte]ratorie constituto vel eciam assignato litteram acquietancie de Recepto vel soluto exhibit[am?] aut eciam facienti in ecclesia parroch[iali] de Pulton decem et acto marcas solvant annis singulis imperpetuum ad duos anni terminos, videlicet novem marcas ad festum Sancti Martini in yeme et novem marcas ad Pentecosten quam solucionem iidem Abbas et Conventus loco et terminis predictis fideliter absque fraude et cujuslibet contradictionis diffugio facere teneantur. Et si forsan per taxacionem

Vero alia terrarum harum infra (Whalley Coucher).

jam factam vel imposterum faciendam solucia aliqua vel contribucio aut quicquam aliud quocunque nomine censeatur de bonis ecclesiasticis per quantitatem vel quotitatem qualemcunque decetero exigatur imponatur aut per quemcunque superiorem seu per clericum aliqualiter concedatur memorati Prior et monachi pro octo marcis tantum que eis de novo accrescunt et dicti Abbas et Conventus de residuo nomine decimarum majorum et pro ipsis quas percipient infra divisas predictas ut superius est expressum agnoscent et debite respondebunt tociens quociens fieri id continget decem marce de xviii. marcis predictis inter bona ipsorum Prioris et monachorum per taxacionem2 factam in ecclesia de Pulton predicta taxate noscantur. Ad hec si dicti Abbas et Conventus racione sequestri in predictis decimis majoribus ob culpam Prioris et monachorum Lanc[astrie] vel Prioris t[ame]n per ordinarium forsan imposterum imponend[i] dampnum aliquod sustinuerint, vel jacturam dictusque Prior requisitus sufficienter hujusmodi3 sequestrum infra mensem a tempore requisitionis relaxari minime procuraverit ex tunc dictis Abbati et Conventui de jactura et dampno hujusmodi juramento partis dict[orum] Abbatis et Conventus declarand [is] tociens quociens id contigerit ad dictum preceptum vel laudum officialis Curie Eboracencis qui pro tempore fuerit competenter satisfacere teneatur. Si vero memorati Abbas et Conventus in solucione dictarum octodecim marcarum suis loco et terminis prenotatis vel aliquo termino cesssaverint ad solucionem dicte pecunie et nichillominus ad expensas et dampna que pars Prioris et monachorum ea occasione sustinuerit et juramento partis sue declaraverit per officialem supradictum tociens quociens cessari contigerit compellantur. Item ordinamus et diffinimus dicimus precipimus et laudamus quod utraque pars sufficientem securitatem per instrumentum cyrographatum suis sigillis sigillatum nostro arbitrio moderand [is] si opus fuerit seu temperand [is] de premissis et

1 Continget tamen decem (Whalley Coucher).
2 Taxacionem jam factam (Ibid.).

3 Hoc (Ibid.).

subsequentibus observandis et tenendis facere teneatur. Quodque pars utraque supradicta omnia et inferiora emologet [sic] expresse approbet et confirmet. Item quod Prior Lanc[astrie] confirmacioni approbacioni et ratificacioni Abbatis et Conventus Sagii super ordinacione presenti de verbo ad verbum procuret citra festum Pentecost [en] eamque eisdem Abbati et Conventui de Stanlawe sive de Whallay citra idem festum tradere teneatur. Item ordinamus arbitramus dicimus et laudamus quod si quod absit dicti Prior et monachi vel sui successores aut dicti Abbas et Conventus loci Benedicti de Stanlawe nunc Whalley appellati seu successores sui contra premissa vel aliqua premissorum [per se vel suos] tacite vel expresse directe vel indirecte vel alias qualitercunque venerint in futurum seu ea non observaverint aut ea non impleverint quovis modo liceat officiali Ebor[acensi] qui pro tempore fuerit partem contravenientem non observantem vel non implentem per sententiam suspensionis excommunicacionis et interdicti et bonorum spiritualium sequestracionem compellere et cohercere aut facere compelli et coherceri ad observacionem omnium et singulorum premissorum cum2 sibi per sacramentum alterutrius [sic] partis observantis premissa constiterit partem aliam contra premissa vel premissorum aliqua venire seu ea vel aliquod ex eis non servasse vel minime implevisse quod quidem sacramentum a parte observante seu parente tociens quociens alterutra parcium non paruerit prestandum erit et recipiendum in presencia partis non parentis vel ipsius absencia. Ita scilicet si semel vocata non. comparuerit quacunque alia cognicione minime requisita. Et nichillominus pars quecumque non parens tenebitur solvere fabrice ecclesie Beati Petri Eborac [ensis] unam marcam argenti singulis vicibus quibus non paruerit supradictis articulis omnibus ratis eciam manentibus et in suo robore perpetuo valituris. Reservata nobis et officiali curie Ebor[acensis] qui pro tempore fuerit

I These words are omitted in the Whalley Coucher.

2 Tamen (Ibid.).

« AnteriorContinuar »