Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

CATECHISMUS

EX DECRETO

CONCILII TRIDENTINI

AD PAROCHOS

Imi. D. N. PII QUINTI IUSSU EDITUS.

"PROOEMIUM

Agens de pastorum in ecclesia necessitate, auctoritate, officio et praecipuis doctrinae Christianae capitibus..

QUAESTIO I

Homo non potest, suis relictus viribus, veram sapientiam et obtinendac beatitudinis certas rationes consequi.

Ea est humanae mentis et intelligentiae ratio, ut, quum alia multa, quae ad divinarum rerum cognitionem pertinent, ipsa per se magno adhibito labore et diligentia investigaverit ac cognoverit, maximam tamen illorum partem, quibus aeterna salus comparatur, cuius rei in primis causa homo conditus atque ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, naturae lumine illustrata cognoscere aut cernere nunquam potuerit. ,,Invisibilia 1) quidem Dei; ut docet Apostolus, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas:" Verum,,mysterium illud 2), quod absconditum est a saeculis et generationibus," ita humanam intelligentiam superat, ut, nisi manifestatum fuisset sanctis, quibus voluit Deus fidei munere notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, nullo studio homini ad eam sapientiam adspirare li

cuisset.

1) Rom. 1. 20. 2) Coloss. 1. 26.
CATECHISMUS CONC. TRID.

1

*QUAESTIO II.

Unde tam praeclarum fidei munus concipitur.*

Quum autem,,fides ex auditu 1)" concipiatur, perspicuum est, quam necessaria semper fuerit ad aeternam salutem consequendam doctoris legitimi fidelis opera ac ministerium; siquidem dictum est 2):,,Quomodo audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Et quidem ab ipsius mundi origine clementissimus ac benignissimus Deus suis nunquam defuit, sed multifarie multisque modis locutus 3) est Patribus in Prophetis, eisque pro temporum conditione ad coelestem beatitudinem certum ac directum iter moustravit.

*QUAESTIO III.

Christus in hunc mundum venit ad docendam fidem, quam postea Apostoli * et successores eorum propagarunt. *

Sed quoniam praedixerat, daturum se doctorem iustitiae in lucem gentium 4), ut esset salus eius usque ad extremum terrae, novissime locutus est nobis in Filio 5), quem etiam, voce e coelo delapsa 6) a magnifica gloria, iussit ut omnes audirent, eiusque praeceptis obtemperarent. Deinde vero Filius alios dedit Apostolos, alios Prophetas, alios pastores et doctores, qui verbum vitae annunciarent), ne circumferremur tanquam parvuli, fluctuantes omni vento doctrinae, sed firmo fidei fundamento adhaerentes, coaedificaremur 8) in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.

*QUAESTIO IV.

Quomodo verba pastorum ecclesiae sint recipienda.*

Ac ne quis verbum auditus 9) Dei ab ecclesiae ministris, tanquam verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Christi acciperet, ille ipse Salvator noster tantam auctoritatem eorum magisterio tribuendam esse statuit, ut diceret 10): „Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit;" quod quidem non de iis tantum, quibuscum sermo habebatur, intelligi voluit, verum de omnibus etiam, qui legitima successione docendi munus obirent, quibus se omnibus diebus usque ad consummationem saeculi affuturum esse pollicitus est 11).

1) Rom. 10. 17. 2) Rom. 10. 14, 15. 3) Hebr. 1. 1. 5) Hebr. 1. 2. 6) 2. Petr. 1. 17. 7) Ephes. 4. 11, 14. 9) 1. Thess. 2. 13. 10) Luc. 10. 16. 11) Matth. 28. 20.

4) Isa. 49. 6. 8) Ephes. 2. 22.

*QUAESTIO V.

Veritate iam manifestata hodie etiam necessarium est, pastores verbum Dei praedicare. *

At vero, quum haec divini verbi praedicatio nunquam intermitti in ecclesia debeat, tum certe hoc tempore maiori studio et pietate elaborandum est, ut sana et incorrupta doetrina tanquam pabulo vitae fideles nutriantur et confirmentur; exierunt enim falsi prophetae 1) in mundum, de quibus dixit Dominus2):,,Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant," ut variis 3) doctrinis et peregrinis Christianorum animos depravarent. Qua in re illorum impietas, omnibus satanae artibus instructa, tam longe progressa est, ut nullis fere certis finibus contineri posse videatur, ac nisi Salvatoris nostri praeclara illa promissione niteremur 4), qui se adeo stabile ecclesiae suae fundamentum posuisse affirmavit, ut portae inferi adversus eam praevalere nunquam possint: maxime verendum esset, ne hoc tempore tot undique hostibus obsessa, tot machinis tentata et oppugnata concideret. Nam, ut omittamus nobilissimas provincias, quae olim veram et catholicam religionem, quam a maioribus acceperant, pie et sancte retinebant, nunc autem derelinquentes viam rectam erraverunt, atque in eo se maxime pietatem colere palam profitentur, quod a patrum suorum doctrina quam longissime recesserunt: nulla tam remota regio aut tam munitus locus, nullus Christianae reipublicae angulus inveniri potest, quo haec pestis occulte irrepere non tentarit.

*QUAESTIO VI.

Catechismis potissimum haeretici Christianorum animos depravare

studuerunt.*

Qui enim fidelium mentes corrumpere sibi proposuerunt, quum fieri nullo modo posse intelligerent, ut cum omnibus coram colloquerentur, et in eorum aures venenatas voces infunderent: idem alia ratione aggressi, multo facilius ac latius impietatis errores disseminarunt. Nam praeter illa ingentia volumina, quibus catholicam fidem evertere conati sunt, (a quibus tamen cavere, quum apertam haeresim continerent, non magni fortasse laboris ac diligentiae fuit), infinitos etiam libellos consripserunt, qui, quum pietatis speciem prae se fer

1) 1. Ioh. 4. 1. 2) Ier. 23. 21. 3) Hebr. 13, 9.

4) Matth. 16. 18.

rent, incredibile est quam facile incautos simplicium animos deceperint.

*QUAESTIO VII.

Pestilentibus pseudoprophetarum vocibus et scriptis occurrendum S. Synodus recte statuit.*

Quamobrem Patres oecumenicae Tridentinae synodi, quum tanto et tam pernicioso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem Christiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendí traderent, quam in omnibus ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi pastoris et doctoris munus obeundum esset.

*QUAESTIO VIII.

Necesse fuit, etiam oecumenici concilii studio summique Pontificis auctoritate, post tot doctrinae Christianae conscriptas institutiones, novum catechismum pastoribus proponere.*

Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere cum magna pietatis et doctrinae laude versati sunt, sed tamen Patribus visum est maxime referre, si liber sanctae Synodi auctoritate ederetur, ex quo Parochi, vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aedificationem possint, ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae fidei, ad omniaque pietatis officia populum Christianum erudiendi communis regula atque praescriptio.

"QUAESTIO IX.

Non sunt exacte universa nostrae religionis dogmata hic discussa.*

Ergo, quum multa sint, quae ad hanc rationem pertinere videantur, nemo existimet, illud sanctae synodo propositum fuisse, ut omnia Christianae fidei dogmata uno libro comprehensa subtiliter explicarentur, quod ab iis fieri solet, qui se profitentur universae religionis institutionem et doctrinam tradere. Id enim et infiniti paene operis fuisset, et instituto minus convenire perspicuum est. Sed quoniam parochos sacerdotesque, animarum curatores, earum rerum cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt, et ad fidelium captum accommodatae: ea tantum in medium afferri voluit, quae hac in re pium pastorum studium, si

« AnteriorContinuar »