Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[RALPH OF CANTERBURY TO POPE CALIXTUS II.]

Eboracensis Ecclesiæ doctoribus omnia in aliud et melius corriguntur. **** Theodorus . . . ab ipso Papa eligitur, consecratur, et . . . non solum Doroberniæ sed, sicut Beda sæpenumero memorats, totius Britanniæ Archiepiscopus destinatur. *** Habet, inquiunt, (Archiepiscopus Eboracensis) Lindisfarnensem, qui et Dunelmensem, habet Glasguensem (suffraganeos). Excepto, inquam, interim hoc Normannorum tempore, fatemur plane quia tempore priori nunquam Eboracensis Archiepiscopus aut Lindisfarnensem suffraganeum habuit nec Glasguensem. . . . At vero Glasguensi breviter intimandum, quod est antiquorum Britonum Episcopus, quos beatus pater Gregorius singulatim Episcopo Cantuariensi subjectos fore decrevit. Cujus videlicet Ecclesiæ Episcopus, sicut a majoribus natu illorum traditur, usque ad hæc Normannorum tempora vel ab Episcopo Scotorum vel Gualensium Britonum consecrari solebat. **** Is itaque (Thomas junior, Archiepiscopus Eboracensis) quendam Britonem Glasguensi Ecclesiæ ordinavit Episcopum, quæ jam pene præter memoriam non habuerat Episcopi solatium. De quo Episcopo sciendum, quia, sicut prædictum est, si antiquorum Britonum Episcopus est, secundum beati patris Gregorii decreta Cantuariensis Ecclesiæ suffraganeus est; quodsi forte propter provinciarum viciniam, licet mutato et loco et populo, idem Pictorum Episcopus debet putari, nihilominus Ecclesiæ Cantuariensi suffragatur, utpote institutus et creatus a Theodoro Archiepiscopo, sicut Beda testatur1. Veruntamen (sicut in gestis sanctorum virorum, Columbæ videlicet presbyteri et abbatis, qui Beda referente ante adventum beati Augustini in Britannia primus Scotorum et Pictorum populis Christum prædicavit, et venerabilis Cantugerni Episcopi, qui primus Glasguensi Ecclesiæ præfuit, invenitur) non iste est Candida Casa Episcopus, quem Theodorus instituit, sed unus de illis antiquis Britanniarum Episcopis fuit, qui (sicut sæpe dictum est) singulatim beatus Gregorius Ecclesiæ Cantuariensi subjugavit. * * * [W., I. 398, 399, 400, 402, from MS. Cott. Domitian A. V. 2. Twysden, Decem Scriptores, 1735-1748.]

This lengthy letter, written apparently a short time after Thurstin's consecration, belongs as a whole to the Church of England in relation to the dispute between Canterbury and York. The extracts here given, which incidentally assert the claim of Canterbury over Scotland, rest it entirely upon that which was indeed its sole pretence, viz. on Gregory the Great's grant to S. Augustin, and upon the assertion that " Britanniæ " includes Scotland

and Ireland. Eadmer (Hist. Nov., V.) in his
disputes with Alexander of Scotland alleges the
same ground (so to call it).

b See below, in vol. III. p. 29.
See below, in vol. III. p. 22.
d Bæd. H. E., I. i.

e Bæd. H. E., III. vi.
1 Bæd. H. E., II. iv.

Bæd. H. E., IV. xvii.
Bæd. H. E., IV. xi.

[POPE CALIXTUS II. TO THE KINGS OF NORWAY.]

A.D. 1119 x 1124. Pope Calixtus II. to the Kings of Norway,

consecrated at

kindness.

Eistein and Sigurd.

Receive the CALIXTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, dilectis in Christo filiis Aistano et Siwardo Norwegia Regibus, salutem Orkneys, elected, and duly et Apostolicam benedictionem. Ab ipso fidei Christianæ Yorka, with principio Ecclesiæ Dei per principum munificentiam in temporalibus excreverunt, et Dominus quidem honorificantes Se honorificabit, et eorum potentiam habundancius dilatabit. Ea propter, filii in Christo charissimi, dilectionem vestram literis Apostolicis visitantes, rogamus vos, et admonemus in Domino, ut filium nostrum Orcadensem Episcopum, canonice ut accepimus electum, et a metropoli sua Eboraca secundum Ecclesiæ consuetudinem b, benigne suscipiatis, ab injuria defendatis, et in Episcopatu suo manere quietius faciatis. [Reg. Ebor., P. I. fol. 50, and in Dugd., Mon. VI. iii. p. 1186, no. xlv.]

See above, p. 190; and the letter of Pope Honorius A.D. 1125.

b So in MS.

A.D. 1120. Alexander I. King of the Scots to Ralph Archbishop of

Send Eadmer to

drew's.

Canterbury.

EADMER, Hist. Nov. V.-ALEXANDER, DEI GRATIA Rex be consecrated to SCOTORUM, Radulpko, reverendo Cantuariensi Archiepiscopo, et the long vacant see of S. An- cum reverentia diligendo, salutem. Audita prosperi adventus vestri in Angliam jamdiu a me desiderati manifesta relatione, de incolumitate ac prosperitate vestra congaudens, Summoque Protectori gratias inde referens, cum temporalium undique occupatio curarum iter meum, ut vestra ad præsens valeam frui præsentia, impediat, tam literarum designatione quam legatorum relatione animi mei affectum vestræ bonitati cupio manifestare. Tantæ etenim discretionis personæ fretus consilio, bonum propositum peroptime ad boni operis effectum (Deo annuente) non dubito me posse perducere. Vestram igitur latere nolo excellentiam, Ecclesiam Sancti Andreæ in regno meo existentem, jamdiu pastorali cura destitutam, Dei et vestræ benignitatis providentia pastore idoneo desiderantem me velle consolari. Quocirca vestræ pietatis deposco clementiam, ut quamdam personam a plerisque mihi laudatam, Eadmerum scilicet monachum, si vobis idonea visa fuerit, ut pontificali inthronizetur dignitate, mihi liberam concedatis. Verens enim Summum Pastorem me graviter

[ELECTION OF EADMER TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

offendisse, cum gregem Suum negligentia mea aliisque forsan criminibus impedientibus pastoris penuria desolatum et a tramite veritatis in pluribus exorbitatum diu permiserim, filiali etiam timore timens in hac re Eum amodo offendere, ad vestræ fontem discretionis recurro, ut pristinæ memor existens dilectionis inter nos habitæ, me filium vestrum paterno affectu spiritualiter jamdiu a vobis adoptatum vestri munimine consilii in hac re tueamini. Vale. [ed. Selden, P. 130; W., I. 394.]

[merged small][ocr errors][merged small]

A.D. 1120. Canterbury. Ralph Archbishop of Canterbury and the
Convent of Canterbury to Henry I. King of England.

Permit Eadmer EADMER, Hist. Nov. V.-Henrico, Regi Anglorum, charo
to go to Scot-
land, and to be domino suo ac summo honore venerando, FRATER RADULPhus,
consecrated Bi- SANCTÆ CANTUARIENSIS ECCLESIÆ INDIGNUS SACERDOS, ET
shop of S. An-
drew's.
TOTUS CONVENTUS EJUSDEM ECCLESIÆ, salutem et orationes
et fidelia obsequia. Notum facimus sublimitati vestræ Alexandrum,
Regem Scotorum, cum consensu cleri et populi regni sui, legatos suos
ad nos misisse, et consilium curæ pastoralis ad opus Ecclesiæ Sancti
Andreæ a nostra Ecclesia expetiisse. Considerantes ergo eorum
justam petitionem, et tam Divini amoris reverentiam quam sanctæ
matris Ecclesiæ utilitatem attendentes, laudandis desideriis pium
præbuimus assensum. Concessimus ergo juxta petitionem eorum
personam Ecclesiæ nostræ ab eis denominatam, domnum Eadmerum,
quem a pueritia disciplinis ecclesiasticis sublimiter institutum, et
sanctis moribus decenter ornatum, ad officium sacerdotale omnino
scimus idoneum. Vestram igitur venerabilem sublimitatem sub-
misso corde deposcimus, ut vestræ celsitudinis pia voluntate atque
auctoritate, et illorum Deo digna petitio, et super tam necessario
Ecclesiæ Dei negotio nostræ humilitatis concessio, roboretur. Omni-
potens Deus sublimitatem vestram ad honorem Suum et munimen
Ecclesiæ Suæ per longa tempora incolumem custodire, et post tem-
porale regnum dignitate perennis regni sublimare, dignetur. [ed.
Selden, p. 131; W., I. 394, 395-]

[ELECTION OF EADMER TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

A.D. 1120. Rouen. Henry I. King of England to Ralph Archbishop of

Your request

Canterbury.

EADMER, Hist. Nov. V.-HENRICUS, REX ANGLORUM, about Eadmer Radulpho Archiepiscopo Cantuaria, salutem. Volo et conis granted. cedo, ut monachum illum, unde Rex Scotia te requisivit, liberum ei concedas ad consuetudinem terræ suæ in Episcopatu Sancti Andreæ. Teste Everardo de Calna apud Rotomagum. [ed. Selden, P. 131; W., I. 395.]

A.D. 1120. Ralph Archbishop of Canterbury to Alexander I. King of the Scotsa.

Eadmer is sent

sible to be con

secrated.

EADMER, Hist. Nov. V. Caro domino et amico intimo according to Alexandro, Dei gratia Regi Scotorum, RADULPHUS ARCHIEPIyour request. Send him back SCOPUS, salutem et orationes. Gratias Deo innumerabiles as soon as pos- referimus, Qui ad cognoscendum atque petendum quæ debebatis, remotis nebulis, mentis vestræ oculos aperuit. Gratias nihilominus generalitati vestræ, qui petitionibus vestris legitimis nos vobis ex amicis amicissimos, ex familiaribus familiarissimos et junctissimos, reddidistis. Licet enim ipsis petitionibus quasi oculum aut dexteram a corpore nostro avellere quæratis, laudare tamen habeo justum desiderium vestrum, et in quantum potero, secundum Deum illi obtemperare. Volens quidem, et si pace Dei et vestra potest dici, invitus assentior bonæ vestræ voluntati: volens vero, quia Dei voluntati, Quem in hoc facto præsentem atque propitium conspicio, resistere non audeo, nec cor vestrum in nos amaricare; invitus autem, quod quasi solus, et patris consolatione ac relevatione assidua, et filii sapientis consilio et auxilio, in infirmitate nostra ac ætate destituor. O sapientis viri consilium (si nos eo non spoliaretis et cum spolietis), qui tantum virum, tam famosum, tam Ecclesiæ Dei utilem, vita et moribus et litteris Divinis, et, si opus fuerit, secularibus a pueritia instructum, terræ vestræ consilio præesse in his, quæ ad Deum pertinent, satagatis. Si alius ex partibus longinquis quod petitis peteret, pro certo sciatis, non paterer elongari a nobis cordis nostri arcanum; sed vobis nihil est secundum Deum, quod abnuere velimus. Mittimus ergo ad vos personam, quam petitis, et omnino liberam, ut a vobis certius discat, si ad honorem Dei et sanctæ matris, Cantuariensis videlicet Ecclesiæ, spectet petitio vestra. Caute igitur et cum consilio tractate quod agitis, quia sunt

[ELECTION OF EADMER TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

multi qui libenter sacrationem istius disturbarent, et si valerent, disturbando cassarent. Proinde nostrum esset consilium, ut quam citius ad nos remitteretur sacrandus, ne dilatione quod timemus interveniat vel quod nollemus. Salutat vos conventus fratrum Ecclesiæ nostræ, vere fideles vestri et omnino ad servitium vestrum parati. In commune autem rogamus, ut ita vos habeatis erga fratres nostros, qui in regno vestro sunt, ut Deus vobis inde gratias habeat, et nos. Valete. [ed. Selden, pp. 131, 132; W., I. 395.]

a Sent with Eadmer.

A.D. 1120. June 29. Election of Eadmer to the Bishopric of S. Andrew's. Beginning of September, he takes possession of the see. A.D. 1121, be returns to Canterbury.

I. CHRON. DE MAILROS, in an. 1121.-Edmundus Cantuariensis monachus præcedenti anno ad Episcopatum Sancti Andreæ in Scotia electus deposita intentione regendi Episcopatus ad locum suum revertitur. [ed. Fulman, 164.]

EADMER, Hist. Nov. V.-Veniens itaque frater ipse (Eadmerus) in Scotiam, mox tertio die adventus sui, illo qui fuit dies festivitatis gloriosissimorum Apostolorum Petri et Pauli, suscepit, eligente eam clero et populo terræ, et concedente Rege, pontificatum Sancti Andreæ Apostoli Chenrimuntensis. Quæ res ita disponente Deo acta est, ut nec virga pastorali vel annulo a Rege investitus fuerit, nec hominium ei fecerit. Lætus itaque dies habitus est, atque in laudem Dei alacriter expensus. In crastino autem Rex, cum electo de consecratione illius secretius agens, et modis omnibus eum a pontifice Eboracensi consecrari exhorrens, ubi, eo docente, accepit auctoritatem Ecclesiæ Cantuariensis ex antiquo toti Britanniæ præminere, et idcirco ipso disponente se Cantuariæ Episcopalem benedictionem velle requirere, conturbatus animo surgens discessit ad eo. Nolebat enim Ecclesiam Cantuariensem anteferri Ecclesiæ Sancti Andreæ de Scotia. Vocans itaque Wilhelmum monachum Sancti Edmundi, qui post Thurgodum eidem Episcopatui præpositus pene illum evacuaverat, præcepit ut more solito in Episcopatu se haberet, exspoliato noviter investito. Expleto autem post hæc mense integro, et his quæ supererant jam terris Episcopatus funditus evacuatis, pro voto principum regni Rex Alexander ipsum electum convenit, vixque ab eo obtinuit, ut quod super inimicos suos exercitum ducere

« AnteriorContinuar »