Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[CHARTER OF KING DAVID TO NECTAN BISHOP OF ABERDEEN.] dilatione remota, ad nos mittere laboretis. Alioquin, quod absit, mutua dilectionis deuotio spiritalis, quam promisimus ad vos exaltandum sub termino, iuxta cleri et populi nostri decretum, absque spe recuperandi in eternum peribit. Fuernensium vero clamor siue iniusta querimonia vos nullatenus disturbent; qui ni tacuerint, quod inter nos habere videntur, quia non crescit secundum Deum vel homines, potius amittent quam aliud consequentura. Nuncios vero nostros, qui nichil aliud vobis quam per nos audierant, intimabunt, honorifice recipite; receptos cum Episcopo nostro sine dilatione nobis remittite. Valete. [Reg. Ebor. Alb., P. III. fol. 58; Cott. MS. Claud. B. III. 132 a; and in Dugd., Mon. VI. iii. p. 1186, no. xlvi.; and Munch's edit. of the Chron. Mann. pp. 76, 77.]

see.

a The Dean and Chapter of York probably disputed the Furness claim to elect to the So Grub.

A.D. 1134, April 17. CHRON. DE MAILROS.-Dedicatio ecclesie S. Jacobi in Rokesburch XV. kal. Maii feria III. Paschæa.

See above, p. 32.

A.D. 1134. CHRON. MANN.-Eodem anno (A.D. 1134) Olavus Rex dedit Yvoni Abbati de Furnes partem terræ suæ in Mannia ad abbatiam constituendam in loco qui vocatur Russin; deditque Ecclesiis Insularum terras et libertates. [pp. 7, 8, ed. Munch.]

A.D. 1136, June 30. Forfar. Charter of King David to Nectan
Bishop of Aberdeen (questionable).

donensis facta

donensi.

Carta Primaria DAUID DEI GRATIA REX SCOTTORUM, omnibus probis Ecclesie Abbir- hominibus totius terre sue clericis et laicis, salutem. Sciant Nectano Epi- presentes et futuri me dedisse, concessisse, et hac carta scopo Abbirmea confirmasse, Deo et beate Marie et beato Machorio et Nectano Episcopo Abbirdonensi totam villam de Veteri Abbirdon, dimidiam aquam de North, Sclaty, Goul, Murcroft, Kynmondy, Malmenloch, et ecclesiam de Kyrkton, schiram de Clat, schiram de Tulinestyn, schiram de Rane, schiram de Dauyot, cum pertinentiis earundem et ecclesiis; decimam canum navium que veniunt apud Aberden, decimam annone in eodem loco, decimam meam de redditibus de Aberden, decimam thanagiorum, reddituum,

[LEGATINE COUNCIL OF CARLISLE.]

et escaetarum, me contingentium infra vicecomitatus de Aberden et de Banff: tenendas et habendas dicto Episcopo Nectano et ejus successoribus in puram et liberam elemosinam, ita libere sicut aliqua elemosina in regno meo tenetur. Teste meipso apud Forfar, anno regni mei decimo tertio, tricesimo mensis Junija. [Reg. Aberd., I. 3, 4.]

This deed is hesitatingly defended by Mr. Cosmo Innes (Pref. to Reg. Aberd.), as a memorandum long subsequently drawn up,

and therefore possibly true in substance, although undoubtedly spurious in form. See also below, A.D. 1157.

A.D. 1138, Sept. 26-29. Legatine Council at Carlislea.

a See above, pp. 31, 32.

A.D. 1140. CHRON. DE MAILROS.-Facta est abbatia S. Marie de Newbotle a.

a Cistercians from Melrose. See the Chartul. of Newbottle, Pref. p. xiv.

Before A.D. 1147. Foundation of Augustinian Canons at Cambuskenneth near Stirling by King David a.

a Acts of Parl. of Scotl., I. 47; Spottisw., Rel. Houses, pp. 390, 391; Grub, I. 273.

A.D. 1144-1147. Augustinian Canons established at S. Andrew's, and as the Chapter, having the right of electing the Bishop; to the exclusion of the Keledei, who are to become extinct, as they die out.

I. A.D. 1144. Charter of Robert Bishop of S. Andrew's, establishing Canons there.

REG. PRIOR. S. ANDR.-ROBERTUS DEI GRATIA SCOTTORUM EPISCOPUS, omnibus Catholice Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris, salutem perpetuam. Ecclesiam beati Andree Apostoli, cui auctore Deo deseruio, quum usque ad tempus nostrum permodica fuerat, Deo inspirante ampliare studuimus: sed quoniam non sufficit ad laudem nominis Domini lapidum congeriem congregare, nisi etiam procuremus uivos in Dei edificium lapides adunare, Canonicos ibidem ad Deo deseruiendum sub regula canonicali beati patris Augustini constituimus. Quibus et filium nostrum fratrem Robertum in partem laboris nostri assumentes, iure pariter et nomine Prioris prefecimus. Et ad uictum

[AUGUSTINIAN CANONS SUPPLANT KELEDEI AT S. ANDREW'S.]

et uestitum eorum ceteraque necessaria de possessionibus et reditibus nostris, consilio similiter et concessione piissimi Regis nostri Dauid necnon et filii eius Henrici Comitis et Regis designati, nichilominus et Episcoporum, Abbatum, Comitum, atque Optimatum et fidelium suorum consilio, porcionem quandam inperpetuum possidendam liberam et inconcussam indulsimus. Que autem donauimus et concessimus, subscribenda dignum duximus. Sunt autem hec-Barrimund, Struuithin, Kinnines, Castdouenald, Drumckarach, Ledochin, Stradkines, Balhucca, Rodmanand, Pettultin, Kinastare, Chinemonie, Drumsac, Balemacdunechin, Egglesnamin, Ballothen, Sconin, molendinum de Kilremund, molendinum de Puthachin,-hec omnia cum omnibus pertinentibus et adiacentibus et appendiciis suis: et de firma Regis de Pht. i. marcam argenti singlis annis ad Pascha ad luminare Ecclesie: et unam aquam in Bereuiuich de dono Regis. De VII. vero porcionibus, que sunt altaris Sancti Andree, ipsis canonicis ij. porciones dedimus et concessimus, que pertinent duobus personagiis que ipsi habent; et Hospitali eiusdem uille i. porcionem: quod nimirum Hospitale cum terris et possessionibus et redditibus eidem pertinentibus, eisdem concessimus in suscepcionem hospitum et peregrinorum: et ad ipsum Hospitale medietatem decime carrucarum nostrarum et uaccarum et berchariarum et porchariarum et equariarum de parochia Sancti Trinitatis, et medietatem de nostro chan eius parrochie; et totam decimam de nostro chan de Bladebolg; et de aliis prouinciis et locis, undecumque fuerit allatum uel adductum ad Sanctum Andream. Molendinum etiam de Nidiu eis dedimus: et omnes libros nostros. Ista ergo et quecumque postmodum predicte Ecclesie beati Andree et canonicis ibidem Deo seruientibus uel seruituris collata fuerint, libera esse et quieta ab omni exaccione decreuimus. Hanc ergo donacionem et concessionem nostram, quicunque ipsi Ecclesie et Canonicis immunem et inconcussam conseruare adiuuerit, partem et societatem cum beato Andrea et co-apostolis eius et cum fundatoribus et defensoribus Sancte Dei Ecclesie et cum omnibus sanctis se percepturum gaudeat. Quicunque uero siue per fraudem siue per uiolenciam eam infestare uel diminuere temptauerit, nec condigne satisfecerit, ante tribunal districti Iudicis cum raptoribus et destructoribus Ecclesiarum se reum et dampnabilem fore doleat. Hanc ego Robertus Episcopus donacionis nostre paginam Episcopali auctoritate confirmo, et ob memoriam et reuerenciam Dominice Crucis impressione consigno, et sigilli nostri testimonio confirmacione

[AUGUSTINIAN CANONS SUPPLANT KELEDEI AT S. ANDREW's.] consigno: anno Dominici Incarnacionis M°C°XLIIIJ. Ego Thoraldus archidiaconus subscribo et crucis signo confirmo. [pp. 122, 123.]

a "Tunc dominus Episcopus, quasi sponte coactus, de terris personarum, quæ abeuntibus eis in manum ejus obvenerant, quam libuit portionem, consilio et assensu Regis &c., ... fratri Roberto in manum tradidit" (Leg. S. Andr., Skene, 193; quoted by Dr. Reeves). All the

II. A.D. 1144, May 14. Lateran.

[blocks in formation]

Bull of Pope Lucius II.a establishing Canons at S. Andrew's.

REG. PRIOR. S. ANDR. LUCIUS EPISCOPUS SERUUS SERUORUm Dei, dilectis filiis Roberto Priori Ecclesie Sancti Andree Apostoli de Scocia, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis, in perpetuo. Apostolici moderaminis clemencie conuenit religiosos diligere et eorum loca pia proteccione munire. Dingnum namque et honestati conueniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a prauorum hominum nequicia tueamur, et Apostolice sedis patrocinio foueamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris racionabilibus postulacionibus, uenerabilis fratris nostri Bernardi Episcopi Sancti Dauidb precibus inclinati, clementer annuimus; et prefatam Ecclesiam, in qua Diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus, et presentis scripti patrocinio communimus: inprimis siquidem statuentes, ut Ordo Canonicus secundum beati Augustini regulam, qui per te, dilecte in Domino fili Roberte Prior eiusdem loci, Episcopi consilio et auxilio, in eadem Ecclesia constitutus est, perpetuis temporibus inuiolabiliter conseruetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona, ex dono aut concessione eiusdem loci Episcopi uel aliorum Dei fidelium, inpresenciarum iuste et canonice possidetis, aut in futurum, concessione Pontificum, largitione Regum uel principum, oblacione fidelium, seu aliis iustis modis, Deo propicio, poteritis adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Decreuimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones seu bona uestra auferre, uel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus uexacionibus fatigare; sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura: salua Episcopi nostri canonica iusticia ac reuerencia et Apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur

[AUGUSTINIAN CANONS SUPPLANT KELEDEI AT S. ANDREW's.]

in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfaccione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inuenia[n]t. Amen, Amen, Amen. Ostende nobis Domine misericordiam Tuam. Sanctus Petrus. Sanctus Paulus. Lucius PP. II.

Ego Lucius Catholice Ecclesie Episcopus. SS.

Ego Conradus Sabinensis Episcopus. SS.

Ego Theoduuinus Sancte Rufine Episcopus. SS.

Ego Albericus Ostiensis Episcopus. SS.

Ego Iamarus Tusculanus Episcopus. SS.

Ego Petrus Albanensis Episcopus. SS.

Ego Gilbertus indignus sacerdos titulo Sancti Marci. SS.

Ego Rem. Presbiter Cardinalis titulo Sancti Stephani in Celio Monte. SS.

Ego Guido diaconus Cardinalis Sanctorum Cosme et Damiani. SS. Ego Gerardus diaconus Cardinalis Sancte Marie in Dominica. SS. Dat. Lat. per manum Baronis capellani et scriptoris, II. idus Maii, Indict. VII., Incarnacionis Dominice anno MCXLIIIJ., pontificatus uero domini Lucii IJ. PP. anno primo. [pp. 47, 48.]

a Confirmed by Adrian IV. A.D. 1156, with the addition of a list of the possessions of S. Andrew's (ib. 51-53), and included also in the Bull of Eugenius given below, and in all

the confirmations of it mentioned in the note there.

See above in vol. i. p. 348.

III. c. A.D. 1144. Charter of David King of the Scots suppressing the Keledei of S. Andrew's.

Carta Regis

de Kilrimont

DAVID REX SCOTTORUM, Episcopis, abbatibus, comiDavid ut Keldei tibus, vicecomitibus, et omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis, sarecipiantur, &c. lutem. Sciatis me dedisse et concessisse Priori et Canonicis suis Ecclesie Sancti Andree Apostoli, ut recipiant Keledeos de Kilrimont in Canonicos secum cum omnibus possessionibus et redditibus suis, si voluerint Canonici fieri. Et si noluerint canonicari hii qui nunc vivunt, habeant et teneant possessiones suas

« AnteriorContinuar »