Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

eidem Episcopo dedissemus, et eas in quibus processus rei continetur, acceptaque a domino Rege Scottorum licentia, recedere cum festinatione vellemus; dominus Rex me Dolensem electum diligenter et affectuose rogavit, ut per dominum Johannem Episcopum transitum facerem, et ei ex parte sua Dunkeldensem Episcopatum, cum redditibus quos antea in Episcopatu Sancti Andreæ habuerat, cum augmento quadraginta marcarum annuatim percipiendarum, cancellariam quoque regiam, in signum dilectionis offerrem, adjecitque se ei et suis omnia ablata redditurum, præter hoc solum, quod ad manus ejus devenisse sciebat; eosque in plenitudinem suæ gratiæ recepturum, sicut antea fuerat ei oblatum. Volebat tamen, quod idem Johannes Episcopus omnia instrumenta sua combureret, quæ super facto Sancti Andreæ fuerant a piæ recordationis Alexandro prædecessore vestro obtenta. Permittebat quoque, quod Hugo Episcopus ad Glascuensem Episcopatum transferretur, si aliter Episcopus Johannes consentire non vellet; et si fieri non posset, tamen concederet quod obtulerat, sed Episcopum Johannem non ita diligeret, nec ei plenam gratiam redderet. Quæ omnia cum præsentia domini Hugonis Dunelmensis Episcopi obtulissem domino Johanni, benigne concessit, dicens quod nunquam Hugonem Episcopum in Ecclesia Sancti Andreæ permitteret remanere. Volebatque quod instrumenta prædicta in aliquo loco reponerentur, ita quod nunquam sibi contra voluntatem regiam eis uti liceret. Sic igitur ad Regis præsentiam redeuntibus nobis, Episcopo Johanne prope Rokesburg exspectante, dominus Rex proposuit nobis, quod multum ei placeret si Hugo Episcopus posset in Ecclesia Sancti Andreæ remanere, et rogabat me ut Episcopum ad hoc inducere laborarem; et cum ego dicerem ei, quod nunquam eum de cætero super hoc rogarem, quia non poteram in hac parte proficere, dixit; "Bene credo, quod ex quo dominus Johannes ad pacem et dilectionem meam redit, hoc consideratione meæ dilectionis et ad precum mearum instantiam sustinebit, et de eo libenter cum eo loquerer;" et rogavit me Rex, ut ei consulerem quod veniret loqui cum eo. Missis igitur clericis Regis ad Episcopum Johannem, respondit quod non veniret, quia a quibusdam consiliariis domini Regis se audisse, quod dominus Rex semper ad hoc omnimodis nitebatur, ut Hugo in Episcopatu Sancti Andreæ remaneret; et si venire vellet, illi non poterant ei securum præstare conductum. Cumque illi in hæc verba redissent, dominus Rex quendam Episcopum, abbates, comites, et barones, ad eundem Episcopum transmisit, rogans

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

ut locuturus cum eo veniret ad eum, præcepitque eis ut eidem Episcopo omnem securitatem præstarent. Qui redeuntes dixerunt, quod dominus Johannes, quia præsentiens quod dominus Rex vellet Episcopum Hugonem in Ecclesia Sancti Andreæ remanere, respondit se nunquam ad Regem venturum nisi primo jurarent quod dominus Rex omnia, quæ ei per me obtulerat, observaret; sed jurare nolebant; et sic dominus Johannes ad propria remeavit. Nos vero prædictis Episcopis, Johanni et Hugoni, statuimus terminum in kalendis Octobris veniendi ad vos, et vestro parere judicio. Valete." [II. 271, 272.]

XI. A.D. 1183. Before June. Velletri. Settlement (not however accepted) of the dispute by Pope Lucius III.

HOVEDEN, ib. Eodem anno Johannes et Hugo Episcopi, de quibus mentionem feceramus, Velletrem venerant ad audientiam Papæ Lucii, et uterque illorum proposuit, coram domino Papa et universis Cardinalibus suis, jus quod petebat in Episcopatu Sancti Andreæ. Quo audito, dominus Papa de communi fratrum consilio abjudicavit Episcopatum illum utrique, et ipsi in manu summi Pontificis resignaverunt præfatum Episcopatum Sancti Andreæ libere et absolute, et sic a curia recesserunt exspectantes summi Pontificis misericordiam : et post paucos dies, per consilium universorum Cardinalium, summus Pontifex reddidit Hugoni Episcopo Episcopatum Sancti Andreæ, et confirmavit; et concessit Johanni Episcopo Episcopatum de Dunkelden, cum universis supradictis quæ ei ex parte Regis Scotia oblata fuerant, et confirmavit. Hugo autem domum rediit, et recepit Episcopatum Sancti Andreæ. Johannes vero Episcopus recepit Episcopatum de Dunkelden: sed quia Rex Scotia noluit ei ablata restituere, ipse iterum movit quæstionem contra Hugonem Episcopum de Episcopatu Sancti Andreæ, sicut inferius notatum est. [II. 281, 282.]

a For the date, see Stubbs ad loc.

XII. A.D. 1186. July. Renewal of the Controversy before Urban III.

HOVEDEN, in an. 1186.- Eodem anno cum Urbanus Papa, conquerente Johanni Dunkeldensi Episcopo, audisset controversias quæ vertebantur inter ipsum Johannem et Hugonem Episcopum Sancti Andreæ, in hac forma scripsit Regi Scotia.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW'S.]

(A.D. 1186, July 31. Verona. Pope Urban III. to William King of

Hugh to return

to Rome by a

the Scots.)

suit to be pro- licam benedictionem. secuted.

HOVEDEN, ib.-URBANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM certain date. The DEI, Willelmo illustri Scottorum Regi, salutem et ApostoCum ex injuncto nobis a Deo administrationis officio, ad universas Ecclesias, proximas nobis et longe positas, aciem nostræ teneamur considerationis extendere; et si qua in eis, vel ministris earum, irrationabiliter attentata noverimus, ad factum congruum revocare; non debent ex eo sæculi principes commoveri, si quando ad correctionem eorum, quæ perperam facta fuerint, manus nostras duxerimus extendendas; cum et ipsi secundum sibi traditam potestatem auxilio nobis in his esse debeant, et cum necesse fuerit, aliquorum pertinacia exigente, contumacium nequitiæ fortius obviare. Regia siquidem excellentia non ignorat, quam gravis inter venerabiles fratres nostros, Johannem Dunkeldensem et Hugonem Sancti Andreæ Episcopos, fuerit exorta dissensio. Et licet magnos utraque pars labores subierit et expensas, et tempore felicis memoriæ Lucii Papæ, prædecessoris nostri, apud sedem Apostolicam diutius litigaverint, negotium tamen non potuit finem habere. Unde, cum iidem Episcopi nuper ad nostram præsentiam accessissent, et contendissent super hoc aliquamdiu in auditorio nostro; de consilio fratrum nostrorum, prædicto Dunkeldensi Episcopo agendi licentiam super Episcopatum Sancti Andreæ tribuimus contra illum, et eidem Sancti Andreæ Episcopo ad propria revertendi, ad nostram præsentiam sufficienter instructo in constituto sibi termino redituro; ita quod, si tunc non venerit, venerabilis frater noster Jocelinus, Glascuensis Episcopus, et dilecti filii de Melros, et de Neubotle, et de Dunfermelin abbates, eum ex tunc ab officio Episcopali suspendant, et si postmodum contumax fuerit, vinculo excommunicationis astringant, nec relaxent sententiam, donec nostro se conspectui repræsentet. Nolumus enim ut, negotio ipso diutius in suspenso manente, præscripta Sancti Andreæ Ecclesia grave rerum suarum detrimentum incurrat, sed potius, cognita veritate, per nos finem congruum, auxiliante Domino, sortiatur. Præcipimus etiam præfatis Glascuensi, et collegis suis, quod dilectos filios nostros Aiulfum decanum de Lodoneio, et Odonem senescallum, et Rogerum de Fedic, et alios clericos et amicos præfati Dunkeld

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

ensis Episcopi, a qualibet molestia, nostra freti auctoritate, defendant; et possessiones vel alia bona eorum, seu redditus ipsius Episcopi, non permittant a quoquam invadi: si qui vero contra ipsorum prohibitionem super his venire præsumpserint, censura eos canonica, nulla appellatione obstante, compescant. Ut igitur quæ mandamus valeant sine difficultate qualibet adimpleri, monemus regiam excellentiam, et hortamur in Domino, atque in remissionem peccatorum injungimus, quatenus pro amore justitiæ, et reverentia Beati Petri et nostra, in negotio illo juxta mandati nostri tenorem procedi permittas; et prædictos decanum, senescallum, et R. de Fedic, atque alios consanguineos et amicos prædicti Dunkeldensis Episcopi, et Episcopatum et alios redditus ejus, regia protectione defendas; et nec tu ipse illos in aliquo aggraves, nec sinas ab aliis aggravari. Ita quod causa ipsa valeat sine impedimento terminari, et regia magnificentia de justitiæ opere apud Deum præmium indeficiens, et nomen bonum apud homines consequatur. Noveritis autem memoratis Episcopis in virtute nos obedientiæ injunxisse, ut nec ab Ecclesiis, nec a clericis sibi subditis, accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi, sed de propriis solummodo redditibus sibi procurent necessaria providere. Nolumus enim ut facto ipsorum Ecclesiæ, vel personæ aliæ regni tui, debeant incurrere detrimentum. Regiam insuper excellentiam volumus non latere, quod supradictus Dunkeldensis ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nihil omnino proposuit quod in derogationem regii nominis valeat redundare, vel quo tua serenitas adversus eum debeat commoveri. Unde si quid ab æmulis ejus in contrarium fuerit celsitudini tuæ suggestum, talium verbis aurem regiam non apponas. Datum Veronæ, ii. Kalendas Augusti. [II. 311, 312.]

XIII. A.D. 1186. Same date and place. Pope Urban III. to Jocelin Bishop of Glasgow and to the Abbats of Melrose, Newbottle, and Dumfermlin.

Appoints them

to hear the

and

URBANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, venerabili commissioners fratri Jocelino Glascuensi Episcopo, et dilectis filiis de Melros, re- et de Neubotle, et de Dunfermelin abbatibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ex injuncto nobis a Deo administrationis officio ad universas Ecclesias, proximas nobis

cause

port.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW'S.]

et longe positas, aciem nostræ considerationis teneamur extendere, et si qua in eis vel ministris earum irrationabiliter attentata noverimus, ad factum congruum revocare, non debent ex eo sæculi principes commoveri. Vestra siquidem discretio non ignorat, quam gravis inter venerabiles fratres nostros, Johannem Dunkeldensem et Hugonem Sancti Andreæ Episcopos, fuerit exorta dissensio; et licet magnos utraque pars labores subierit et expensas, et tempore felicis memoriæ Lucii Papæ, prædecessoris nostri, apud sedem Apostolicam diutius litigaverint, negotium tamen non potuit finem habere. Unde cum iidem Episcopi nuper ad præsentiam nostram accessissent, et contendissent super hoc aliquamdiu in auditorio nostro, tandem de consilio fratrum nostrorum prædicto Dunkeldensi Episcopo agendi licentiam super Episcopatu Sancti Andreæ tribuimus contra illum, et eidem Sancti Andreæ Episcopo ad propria redeundi, ad nostram præsentiam sufficienter instructo in constituto sibi termino redituro. Et ne carissimus in Christo filius noster, illustris Scottorum Rex, prosecutionem ipsius negotii sua potestate impediat, nostris eum litteris commonemus, ut in negotio illo juxta mandati nostri tenorem procedi permittat, et dilectos filios nostros, A. decanum Laodoniæ, et O. senescallum, et R. de Fedic, et alios præscripti Dunkeldensis consanguineos et amicos, regia protectione defendat, nec eos ipse in aliquo aggravet, nec sinat ab aliis aggravari. Ne igitur præscriptum negotium diutius maneat in suspenso, et Ecclesia Sancti Andreæ per hoc rerum suarum detrimentum incurrat, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, et in obedientiæ virtute præcipimus, quatenus ea, quæ vel per vos ipsos vel per alios de ipsius negotii tenore scire poteritis, redigentes in scriptum, nobis sub sigillorum vestrorum munimine designare curetis; ut nos ex vestra insinuatione instructi, consilio fratrum nostrorum adhibito, sicut procedendum fuerit, in negotio procedamus. Si qui vero in prædictum decanum, O. senescallum, R. de Fedich, vel alios Dunkeldensis Episcopi amicos, et possessiones seu alia bona ipsorum, aut Episcopatus vel aliorum reddituum ipsius Episcopi, ausu temerario manus injecerint, per censuram eos canonicam, auctoritate nostra suffulti, sine appellationis obstaculo, compescatis. Prædictis autem Episcopis ex parte nostra vetetis, quod et nos fecimus viva voce, ne ab Ecclesiis seu clericis sibi subditis accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi; sed de propriis solummodo redditibus sibi necessaria subministrent. Nolumus enim, ut

« AnteriorContinuar »