Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

facto ipsorum Ecclesiæ, vel aliæ ipsius regni personæ, debeant incurrere detrimentum. Præfato autem Episcopo Sancti Andreæ auctoritate nostra districtius injungatis, ut in termino, quem utrique parti statuimus, sufficienter instructus ad præsentiam nostram accedat. Quod si non venerit, ex tunc eum ab Episcopali officio, appellatione postposita, suspendatis. Quod si nec sic adquieverit, excommunicationis vinculo eum innodetis, nec sententiam relaxetis, donec nostro se duxerit conspectui præsentandum. Regiæ insuper excellentiæ intimetis, quod supradictus Dunkeldensis Episcopus ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nil omnino proposuit quod in derogatione regii nominis valeat redundare, vel quo adversus eum debeat commoveri. Unde ipsum instanti exhortatione curetis inducere, ut si ab æmulis ejus in contrarium fuerit suggestum, eorum verbis aurem regiam non apponat. Datum Veronæ, II. Kalendas Augusti. [II. 312-314.]

XIV. A.D. 1186. Bishop Hugh is suspended and excommunicated.

HOVEDEN, ib. Harum igitur auctoritate litterarum, Jocelinus Glascuensis Episcopus, et college sui, cum tempus quod a summo Pontifice statutum erat prædictis Dunkeldensi et Sancti Andreæ Episcopis veniendi Romam appropinquasset, semel, secundo, tertio summonuerunt prædictos Episcopos iter suum arripere. Dunkeldensis autem profectus est, sed Episcopus Sancti Andreæ, terminum sibi statutum transgressus, ire distulit; et præfati judices delegati suspenderunt eum ab Episcopali officio, et deinde propter suam contumaciam excommunicaverunt, secundum formam Apostolici mandati. [II. 314.]

XV. A.D. 1188. February. Clement III. decides in favour of
Bishop John.

HOVEDEN, ib. in an. 1188.-Eodem anno Johannes Dunkeldensis Episcopus, post Purificationem Beatæ Virginis Mariæ, rediit a curia domini Papæ, Hugone Episcopo Sancti Andreæ deposito; et attulit secum litteras domini Papæ in hac forma.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

(A.D. 1188, Jan. 16. Pisa. Pope Clement III. to Jocelin Bishop of Glasgow, Matthew Bishop of Aberdeen, and others.)

Bishop Hugh is

deposed. John

HOVEDEN, ib. CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM is to be elected. DEI, venerabilibus fratribus, Jocelino Glascuensi et Mathæo Aberdensi Episcopis, et dilectis filiis, Ernaldo Abbati de Melros, et Bertramno Priori de Coldingham, salutem et Apostolicam benedictionem. Ne in dubitationis recidant scrupulum quæ geruntur, dignum est litterarum memoriæ commendari, et ad illorum notitiam, quorum interesse videtur, celebri ac veridica insinuatione perferri. Meminimus autem, quod bonæ memoriæ Urbanus Papa, prædecessor noster, Hugoni, quondam dicto Episcopo Sancti Andreæ, pro controversia quæ inter eum et venerabilem fratrem nostrum Johannem Episcopum vertebatur, sub excommunicationis interpositione mandavit, ut ad certum diem responsurus in jure aspectui se Apostolico præsentaret. Verum quia conscius actuum suorum, et eventum judicii reformidans, venire contumaciter recusavit; nos, et pro hoc et pro aliis multis, quæ crebrescente fama Ecclesiæ Dei scandalum pepererunt, ipsum ab Episcopatu Sancti Andreæ, de consilio et assensu fratrum, perpetuo judicavimus Apostolicæ sedis auctoritate remotum, et ab usu Episcopalis officii eo usque suspensum, donec Apostolica sedes duxerit de ipso aliter statuendum; absolventes a fidelitate subjectos, qua ei tenebantur astricti. Sane, quia vacantes Ecclesias diutius regimine pastorali carere sanctorum canonum inhibent sanctiones, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus dilectos filios nostros, capitulum Sancti Andreæ, ex parte nostra diligentius moneatis, ut sibi talem eligant Episcopum et pastorem, qui digne possit Episcopalis officii dignitate potiri, specialiter autem eos, quantum vobis possibile fuerit, inducere laboretis, ut memoratum Episcopum Johannem, virum bonæ opinionis, et pro sui honestate nobis et fratribus nostris acceptum, ad regimen et prælationem illius Ecclesiæ sine cujusquam scrupulo difficultatis assumant. Quod si omnes his exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Pisa, decimo septimo Kalendas Februarii, Indictione sexta. [II. 347, 348; and Bened. Abbas, II. 42.]

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

XVI. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to William King of the Scots.

Bishop Hugh

HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM King to protect DEI, Willelmo illustri Scottorum Regi, salutem et ApostoJohn. licam benedictionem. Oculos Divinæ Majestatis offendere non modicum æstimamus, si prælatorum excessus, quibus indulgere salva conscientia non possumus, per incuriam sine coercione debita relinquimus. Unde, cum bonæ memoriæ Urbanus Papa, prædecessor noster, Hugoni quondam dicto Episcopo Sancti Andreæ, pro controversia quæ inter eum et venerabilem fratrem nostrum Johannem Episcopum vertebatur, sub excommunicationis interpositione mandaverit, ut ad certum diem responsurus in jure conspectui se Apostolico præsentaret; et ipse conscius actuum suorum, et eventum judicii non immerito reformidans, ex contumacia venire contempsit nos pro hoc et pro aliis multis, quæ crebrescente fama Ecclesiæ Dei scandalum pepererunt, ipsum ab Episcopatu Sancti Andreæ, de consilio et assensu fratrum, perpetuo judicavimus Apostolicæ sedis auctoritate remotum, et ab usu Episcopalis officii eo usque suspensum, donec Apostolica sedes duxerit de ipso aliter statuendum; absolventes a fidelitate subjectos, qua ei tenebantur astricti. Licet enim ad honorem et profectus tuos, quantum cum Deo possumus, firmum habemus propositum intendendi, et in facto prædicti Hugonis curia Romana, non absque detractione multorum, hactenus regiæ serenitati detulerit; quia tamen clamor ipsius ad nos, indubitata fide, pervenit, nequivimus errata sua ulterius sub dissimulatione clausis oculis præterire; propter quod nihil in hac parte credimus actum, de quo debeat animus regius quacunque ratione moveri. Rogamus autem devotionem tuam, prece et affectione qua possumus, et monemus in Domino; quatenus memoratum Johannem Episcopum, quem nos et fratres nostri pro sui honestate sincero corde diligimus, pro reverentia Apostolicæ sedis et nostra, in visceribus caritatis commendatum habeas et acceptum, et remissa, si qua fuerit, conceptæ indignationis offensa, ipsum in omnibus regia clementia et benignitate pertractes. Credimus equidem, quod de industria et probitate ipsius, tibi et regno tuo, auctore Domino, multum accedere poterit incrementi; et nobis usquequam gratum existet, si optatum apud regias aures preces nostræ sortiantur effectum.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

Datum Pisa, XVII. Kalendas Februarii, Indictione sexta. [II. 348, 349; and Bened. Abbas, II. 42, 43.]

XVII. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to Henry II. King of England.

use his influence

liam.

Urges him to HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM with King Wil- DEI, Henrico illustri Anglorum Regi, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ab Apostolica sede preces suscepit regalis excellentia, auctoritas, et potestas, quas Ecclesiis in suo statu servandis et multorum saluti expedit effectui mancipare ; diligenter eas debet regia sublimitas exaudire, et tanto fortius et ferventius intendere, ut effectum consequantur optatum, quanto certius fuerit, quod earum devota susceptio, et diligens executio, regalem gloriam respicit pariter et salutem. Hinc est quod serenitati regiæ pro venerabili fratre nostro Johanne, Episcopo Sancti Andreæ, litteras Apostolicas et preces duximus cum fiducia destinandas, altitudinem regalis eminentiæ quanta possumus affectione rogantes, monentes, atque in remissionem peccatorum omnium injungentes, quatenus pro reverentia Beati Petri, et nostra, et persecutionis ejus obtentu quam certum est ipsum jam longo tempore pertulisse, carissimum in Christo filium nostrum Willelmum illustrem Regem Scottorum moneas attentius, et inducas, et si necesse fuerit districtione regali, qua ei præmines, et concessa tuæ regiæ celsitudini potestate compellas, ut totius indignationis suæ rancorem, quam erga Episcopum ipsum concepit quorundam malitia susurronum, regiam dignitatem et salubria opera pietatis attendens, ei qualibet occasione remota condonet, et diocesim Sancti Andreæ, quam de communi fratrum consilio et assensu summus Pontifex sibi perpetuo confirmavit, de cætero ipsum quiete permittat et absque calumnia possidere; cum et ipse paratus existat regiæ majestati, prout fuerit consentaneum rationi, existere in omnibus obediens et fidelis. Datum Pisa, XVII. Kalendas Februarii, Indictione sextaa. [II. 349, 35°; and Bened. Abbas, II. 57.]

a See, for this date, note a on p. 271.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW'S.]

XVIII. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to the Clergy of S. Andrew's.

to obey him.

John is their Bi- HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM shop. They are DEI, universo clero Episcopatus Sancti Andrea, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet in rebus dubiis valeant aliqui suam astutiam seu malitiam [adumbrare]; cum tamen scrupulus fuerit et articulus dubietatis amotus, et manifestis indiciis apparuerint vestigia veritatis, penitus sunt devia relinquenda, et rectitudinis tramites inquirendi pariter et servandi, ne, quod absit, aliter agentibus, et in sua pertinacia consistentibus, post flagella præsentia pœnasque condignas, perpetuæ mortis interitus et supplicia debeantur æterna. Volentes ergo paterna solicitudine vestræ saluti prospicere, et utilitatibus et quieti vestræ providere; universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, atque præcipimus, et in obedientiæ virtute injungimus, quatenus, infra quindecim dies post harum susceptionem, venerabilem fratrem nostrum Johannem, Episcopum vestrum, in pontificali officio canonice subrogatum, sicut patrem proprium et pastorem suscipiatis humiliter et devote, ac ejus de cætero salubribus monitis et mandatis, omni simultate remota, debitam reverentiam et obedientiam impendere minime postponatis: scientes, quod [si], postquam Hugo, qui vester olim Episcopus dicebatur, per Romanam Ecclesiam a vestri Episcopatus dignitate fuit amotus, vel post ejus decessum, jam dicto Johanne Episcopo vestro superstite, aliquem fortasse Episcopum elegistis, electionem illam auctoritate Apostolica vacuamus: si vero, quod Deus avertat, in eundem Episcopum Johannem, inimico humani generis suadente, aliquam conspirationem facere præsumpsistis; tam vos, quam totum Episcopatum, tamdiu volumus interdicti sententiæ subjacere, donec agnoscentes excessum ad mandatum ipsius Johannis Episcopi redeatis. Datum Pisa, decimo septimo Kalendas Februarii, Indictione sexta". [II. 35°, 351; and Bened. Abbas, II. 58.]

a See, for this date, note a on p. 271.

XIX. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to Jocelin of Glasgow, Matthew of Aberdeen, Richard of Moray, and others. HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, venerabilibus fratribus Jocelino Glascuensi, et Mathæo Aberdensi, et Ricardo Morefensi Episcopis, et dilectis filiis Ernulfo de

To the like effect.

« AnteriorContinuar »