D. Junii Juvenalis Satiræ expurgatæ: Accedunt notœ anglicæ. In usum scholœ bostoniensis

Portada
Hilliard, Gray, Little et Wilkins, 1828 - 257 páginas

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 87 - Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
Página 14 - Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, Et linguam et mores et cum tibicine chordas Obliquas, nec non gentilia tympana secum Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Página 87 - Nil ergo optabunt homines ? Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus quid Conveniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di. Carior est illis homo quam sibi.
Página 101 - Nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen, et a nullo posuit natura metallo.
Página 38 - Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cyono: 16& quis feret uxorem, cui constant omnia? malo, malo Venusinam quam te, Cornelia, mater Gracchorum, si cum magnis virtutibus affers grande supercilium et numeras in dote triumphos. tolle tuum, precor, Annibalem victumque Syphacem 170 in castris et cum tota Carthagine migra! 'parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas: nil pueri faciunt, ipsam configite matrem!
Página 4 - Paulatimque anima caluerunt mollia saxa Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas: Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85 Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Página 64 - Incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis Falsus et admoto dictet perjuria tauro, Summum crede nefas animam praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas.
Página 9 - Speculum civilis sarcina belli. Nimirum summi ducis est occidere Galbam, Et curare cutem summi constantia civis, Bedriaci in campo spolium affectare Palati, Et pressum in faciem digitis extendere panem.
Página 87 - ... orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.

Información bibliográfica