Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Vidimus der Urkunde Königs Heinrich (VII), wonach derselbe die Schulen in Mühlhausen der St. Blasienkirche verleiht, deren Pfarrer auch über das sogenannte Königsalmosen fortan verfügen solle.

Nos frater Heinricus abbas monasterii in Volkolderode ordinis Cystersiensis recognoscimus per presentes, quod vidimus, legimus et diligenter de verbo ad verbum inspeximus litteras serenissimi domini, domini Heinrici Romanorum regis non cancellatas, non rasas, non abolitas nec in aliqua sui parte viciatas quarum tenor per omnia talis est:

Nos An.(dreas) dei gracia abbas montis sancti Petri in Er fordia et Thy.(mo) dei gracia abbas in Hohinburg ordinis sancti Benedicti nec non frater Heinricus prepositus sanctimonialium in ponte opidi Mulhusen recognoscimus publice protestantes, nos vidisse et legisse litteras serenissimi domini, domini Heinrici Romanorum regis non cancellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua. parte viciatas vero sigillo sub hac forma:

1232 Dec. 9.

Heinricus dei gracia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus quibus hec littere fuerint ostense graciam suam et omne bonum. Cum omne ius patronatus earum ecclesiarum quarum donacio ad nos pertinere dinoscitur et eas parrochias magis semper augmentis et aliis dignitatibus exaltare, notum esse volumus. universis quod nos scolas in Mülhusen sicut ipsi cives nostri in eiusdem assignacione nobis ius recognoverunt ecclesie sancti Blasii de cetero concessimus et dedimus locandam eandem graciam Alberto tunc temporis ibi plebano et nostro cappellano et aliis suis successoribus de nostra munificencia facientes ita, quod de cetero ad voluntatem eorum regimen scolarum et ipsas scolas eciam cum elemosina que in eadem civitate nostra Mulhusen dicitur,,elemosina regis" ordinare possint sicut suis iusticiis et utilitatibus viderint expedire. Ut autem hec donacio nostra rata inperpetuum permaneat, litteras nostras eidem ecclesie dedimus sigillatas. Datum apud Spiram V. Idus Decembris indictione sexta.

In huius visionis testimonium nos frater Heinricus abbas predictus sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum anno domini MCCCXLVIII in vigilia Epiphanie domini.

Or. des Vidimus des Abts Heinrich von Volkenrode im Dresdener St.-A. Sgl. abgef. Was die Ausstellungszeit des andern Vidimus betrifft, so kommt ein Propst Heinrich des Brückenklosters zu Mühlhausen in der Zeit von 1274-1298 vor. Abt Andreas des Petersbergs zu Erfurt regierte von 1254-1301 (Falkenstein Thür. Chronik II. S. 1033) und Abt Thimo des Klosters Homburg bei Langensalza wird in der Zeit von 1284-1304 erwähnt (Förstemann, Urkunden des Klosters Homburg in den Neuen Mittheilungen des Thüringisch - Sächsischen Vereins 8. Bd. 2. Heft, S. 73).

[blocks in formation]

Die Landgrafen Heinrich, Conrad und Hermann von Thüringen schenken dem Deutschorden ihre Güter zu Griffstedt, Ried, Marburg u. s. w.

Zeugen: Comes Henricus de Staleberc, Rudolfus pincerna de Vargila, Berthous dapifer de Slathein, Fridericus de Drifurte, Tuto de Lapide, Eckehardus de Sebeche, Albertus de Sebeche, Cunemundus de Slatheim, Johannes de Helversleiben, Hermannus de Rumrode, Albertus de Ebeleiben, magister Johannes de Dorlo, Henricus scriptor de Wizense et alii quamplures de nostra familia.

Hennes Cod. dipl. Ord. S. M. Theut. II, 50.

[blocks in formation]

,,Conradus et Suickerus prefecti in Northusen notum faciunt quod Nivelugus civis in Northusen aream ibidem coenobio Walkenred. in proprietatem assignavit."

A. 1234 sub abbate Walkenredense Bertoldo ind. 7.

Walkenrieder U. B. I. S. 145.

Mit zwei Siegeln.

Die beiden Aussteller sind die oben aufgeführten Brüder aus dem Ministerialengeschlecht der Swiker von Mühlhausen, was schon das noch vorhandene Siegel des Suikerus bezeugt (das zweite anhängende ist das der Stadt Nordhausen), welches vollständig identisch ist mit dem in den Jahren 1253, 1254 und 1256 vorkommenden derselben Persönlichkeit. (Mittheilung des Herrn Geh. Archivraths Dr. Schmidt zu Wolfenbüttel).

[blocks in formation]

Graf Heinrich de Glichen giebt dem Kloster Gerode sechsthalb Malter Fruchtzins in Immichenrode.

Unter den Zeugen comes Fridericus de Lare, Conradus de Ammera et alii.

[blocks in formation]

Gregor IX. stellt die Personen und Güter der büssenden Schwestern des Ordens St. Mariae Magdalenae in Mühlhausen unter den Schutz des apostolischen Stuhles.

Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis.. preposito et sororibus penitentibus monasterii sancte Marie Magdalene in Mulnhusen Maguntine diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium in quo divino vacatis obsequio cum omnibus bonis, que impresenciarum racionabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione

1

suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones et alia bona, que monasterium ipsum ex pia concessione fidelium canonice proponitis assecutum, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et eidem monasterio per nos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre protectionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

nono.

Datum Perusii III. Nonas Augusti; pontificatus nostri anno

Or. im M. A. Die Bleibulle an rothgelber Seidenschnur.

1235 s. d.

88.

C.(onrad) Abt von Fulda giebt als Lehensherr dem Burggrafen Dietrich von Kirchberg seinen Consens zur Stiftung eines Nonnenklosters in Capellendorf.

Unter den Zeugen: Cunradus de Amera he.
Acta sunt hec a. d. 1235 indict. VII. (?)

Falkenstein Thüring. Chronik II. S. 1241.

[blocks in formation]

,,Theodericus) comes de Honstein molendinum quoddam imperii in superiori Salza situm conventui Walkenredensi cedit et proprietat."

Anno 1235.

Unter den Zeugen: Heinricus Scheverstein de superiori Salza.

[blocks in formation]

Papst Gregor IX. gestattet den Pröpsten der büssenden Schwestern S. Mariae Magdalenae in Deutschland den ihre Predigt Besuchenden einen Ablass zu verleihen und allerorts zu predigen.

D. Viterbii II. Kal. Octobr. pontificatus nostri anno undecimo.

Copie (im M. Stadtarchiv) aus dem 13. Jahrhundert vidimiert durch die Richter des Mainzer Stuhles (wie oben nr. 69 und nr. 72).

1237 s. d.

[ocr errors]

91.

Albertus et Conradus comites in Clettenberg testantur coenobium in Walkenrede ab Henrico milite et Bartoldo fratribus de Tettenborne mansum quendam in Saxwerpe pro 32 marcis comparasse."

A. 1237 praesidente Theoderico abbate.

Unter den Zeugen: Wernerus Sciverstein.
Walkenrieder U. B. I, 157.

[blocks in formation]

Die Richter des Mainzer Stuhls stellen ein Instrument aus über eine nichtdatirte Urkunde, wonach Theoderich und Heinrich, Söhne des Ritters

Heinrich, genannt Sturt, dem Kloster Reinhardsbrunn einen jährlichen Zins von acht Solidi von dritthalb Hufen in Mülverstedt versprechen.

Unter den Zeugen dieser Urkunde: Theodericus Camerarius de Mulhusen, Swikerus et Conradus frater suus, Ditericus et Gotfridus frater suus de Germar, Gerlacus monetarius de Mulhusen.

Möller, Gesch. des Kl. Reinhardsbrunn S. 52.

[blocks in formation]

Der Präfect Ernst von Mühlhausen bezeugt, dass Conrad Schieferstein, nachdem er die von seinem Vater Werner dem Kloster Walkenried geschenkten Güter zu Horningen längere Zeit für sich beansprucht, jetzt auf diese verzichtet habe.

Ernestus dei gracia prefectus in Mulehusen omnibus hoc scriptum intuentibus in perpetuum. Cum rerum omnium labencium cursus memorie saeculo pertuso certam secum oblivionis ferat materiam, superest ut qui earum perpetuam habere cupiunt noticiam omni studio et industria ad hoc intendant ut secundum causarum processum singula queque diligenti stilo studeant exarare. Hinc est enim quod nos ad memoriam devenire volumus posterorum, quod dilectus noster Wernerus de Salza cognomento Scheverstein locum sepulture sibi eligens in Walkenreid (!) tum pro loci reverencia, tum eciam pro sui nominis memoria quedam sue proprietatis bona in villa Horningen iacencia cum omni proventu eorumdem dicto cenobio larga manu contulit famulanda. Termino vero vite eius emenso .cum filius suus Conradus Sceverstein in hereditate sibi successisset iam dictam donacionem in irritum revocavit dicens eam ex paterna successione legitime ad se esse devolutam. Cum igitur super hiis a fratribus de restitucione sepius fuisset ammonitus, sed minime inductus, languore tandem et senio penitudinem inferente restitucioni animum inclinavit adeo ut paterne donacionis proprietati cum consensu filiarum suarum et fratris sui Werneri ex toto renunciaret ea tamen condicione, ut uxori eius relicte tempore vite sue denarii dictorum bonorum equipollentes censui ab abbate annuatim solverentur. Hec est autem quantitas proprietatis memorate, videlicet XII feodalia que ab incolis eiusdem ville numcupantur (!) len que solvunt annuatim in denariis XI solidos. et VI denarios, preterea in lino ad filandum parata XII cloven et XXIIII pullos, humuli eciam modium forensem, item unum solidum ad metendum de quibus denariis dabuntur annuatim clerico eiusdem ville duo solidi et VI denarii. Ut igitur hec donacio apud posteros perpetuo vigore permaneat et inconcussa consistat, presentem paginam inde conscriptam bulle nostre impressione communivimus et huic nostro sigillo sigillum eiusdem Conradi et burgensium nostrorum in Mulehusen pro caucione securitatis adhibuimus cum testium inscripcione quorum nomina sunt hec: Theodericus Camerarius, Heinricus Scolaris, Suickerus et Conradus frater suus Mullere,

Hermannus Schelvele milites, insuper Albertus parrochianus de antiqua civitate, magister Hildebrandus de nova civitate, Bertoldus Clawe, Bertogus filius Stephani, Gerlacus et filii ejus Conradus et Gerlacus burgenses. Acta sunt hec anno domini M°CCXXXVIII°. Amen.

Or. im Landeshauptarchiv zu Wolfenbüttel, Sgl. des Präfecten Ernst mit der Umschrift: S. Ernesti De Molehusin" aus gelbem, das des Conrad S. und der Stadt Mühlhausen aus rothem Wachs. Siegelfäden gelb- und rothseiden.

(e. 1238).

Aeltester, noch erhaltener Abdruck des Mühlhäuser Stadtsiegels.

94.

,C.(onradus Scheversten) imperialis aulae camerarius cum ceteris burgensibus (in Mulhusen) A. (lberto) comiti de Clettenberg notum facit quod omnis querela inter Fridericum Cůmekarl et ecclesiam Walkenridensem tam illa, pro qua ille huic ecclesiae 26 equos abstulit, quam alia ex integro sopita est ita ut abbas dicto Friderico in restaurum damni 18 marcas solvit."

,, Zeugen: Conradus camerarius, Christianus de Herschenrode, Theodericus de Widense."

[blocks in formation]

Die Mainzer Conservatoren und Richter des Ordens der büssenden Schwestern Mariae Magdalenae gestatten dem Kloster zu Mühlhausen das Sammeln von Almosen und verheissen den Gebern einen Ablass.

W. sancti Petri et Th. sancti Stephani decani Maguntini conservatores et iudices ordinis sancte Marie Magdalene in Alemannia a sede apostolica instituti omnibus ecclesiarum rectoribus ceterisque Christi fidelibus presentis pagine inspectoribus salutem et misericordie visceribus habundare. Ad noticiam Christi fidelibus credimus pervenisse, qualiter dominus papa gavisus de conversione illarum mulierum, que iam dudum in limo profundi infixe videlicet in sordibus peccatorum ad semitam veritatis reducte penitenciam suorum iam facinorum facere domino student, ipsis ad sustentacionem vite multa privilegia et indulgencias contulit speciales, ut tam pietatis intuitu quam tantarum inductu indulgenciarum populus fidelium excitatus predictis quasi ad fidei rudimenta conversis maiori affectu impendant opera karitatis,

1) Nicht Schelvele, wie das Walkenrieder Urkundenbuch I. S. 159 in der Regeste dieser Urkunde giebt. 2) Der eingeklammerte Zusatz,, in Mulhusen" ist unrichtig, vielmehr bezieht die Urkunde sich lediglich auf Nordhausen, wie aus folgendem Passus des Originals hervorgeht:,, et in restaurum dampni quod ut fatebatur (Fridericus Cůmekarl) ab ecclesia receperat, abbas ei XVIII marcas solveret et hoc F.(ridericus) et unus filiorum suorum qui presens aderat data fide in manibus nostris se facturos promiserunt et quod idem ceteri heredes in Northusen facerent et deinceps observarent quod si contra fidem datam et promissum suum venerit, parati sumus in quocumque loco secure poterimus accedere etc." (Nach gütiger Mittheilung aus dem Herzogl. Landeshauptarchiv zu Wolfenbüttel).

« AnteriorContinuar »