Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Der Rath von Mühlhausen bekundet, dass der Priester Heinrich für das Brückenkloster zwei Hufen in Clettstedt gekauft hat.

Scultetus et universitas consulum in Mulhusen omnibus hoc scriptum inspecturis salutem. Quia scripture testimonio rerum gestarum noticia maxime perhennatur, recognoscimus et in hac littera protestamur, quod dominus Henricus sacerdos quondam plebanus in Melre pietate provocatus duos mansos sitos in Cletteste de ecclesie et conventui dominarum ordinis sancte Marie Magdalene in ponte Mulhusen pro salute et anime sue remedio comparavit, ita sane ut de eisdem mansis pro decem et septem marcis comparatis sex maldra tritici et siliginis et ordei Erffurdens. mensure prefato Henrico sacerdoti annis singulis circa festum beati Martini quamdiu vixerit a predictarum dominarum ecclesia persolvantur et quod post obitum ipsius ad nullum heredum seu amicorum eius, qui nunc vivunt vel postmodum nascituri sunt, census huius annone devolvatur, sed ad utilitatem dominarum premissarum et conventum ipsarum libere et totaliter iure perpetuo transferatur. Ne igitur de premissis calumnia aliqua seu nocitura questio possit in posterum oboriri, predictis dominabus in futurum providere cupientes presentem litteram inde conscriptam et sigillo civitatis nostre communitam eisdem pro certitudine ampliori ordinavimus presentari. Huius rei testes sunt Gotefridus de Cullestede, Berthous de Cullestede, Theodericus et Gerlacus filii Margarete, Theodericus de Welspeche, Gerlacus gener eius, Henricus Baldeberti, Theodericus et Jacobus fratres eiusdem et alii quam plures. Datum anno gracie M° CC LXVIII° Kal. Decembris.

Copialbuch des Brückenklosters unter Clettstedt.

[blocks in formation]

Heinrich Adelheidis und seine Ehefrau Kunegunde verkaufen dem Brückenkloster Güter in Nieder - Seebach.

Sculthetus et universitas consulum in Mulhusen omnibus hoc scriptum inspecturis salutem. Recognoscimus et in hac litera protestamur, quod Heinricus filius Adheleydis filie magistri muri et Kunegundis uxor ipsius cives nostri bono moti affectu dimidium mansum situm in inferiori Sebeche et dimidiam curiam ibidem cum dimidia casa in cymiterio solventes decem maldra Mulhusensis mensure pro annua pensione, tritici videlicet, siliginis, ordei et avene, pro octo marcis argenti ecclesie et conventui dominarum ordinis sancte Marie Magdalene in Mulhusen comparaverunt et huius (1) bona pro animarum suarum remedio et salute eidem ecclesie contulerunt, sub hac forma videlicet ut dictis civibus census prelibate annone annis singulis quamdiu vixerint a conventu et ecclesia dominarum predictarum persolvatur occasione qualibet non obstante. Et post obitum

eorundem ad nullum heredum seu amicorum suorum, qui nunc (vivunt) vel post modum nascituri sunt, huius annone census devolvatur, sed ad utilitatem ecclesie dominarum libere et totaliter iure perpetuo transferatur. Ne igitur de premissis calumpnia aliqua seu nocitura questio in posterum oriatur, literam presentem ad calumpnjam reprimendam et certitudinem faciendam cum sigillo civitatis nostre communitam premissis dominabus ordinavimus exhiberi. Huius itaque rei testes sunt Gotefridus de Cullestede, Berthous et Gotefridus fratres de Cullestede, Henningus de Guttingen, Theodericus de Welspeche, Gerlacus senior et Gerlacus filius eius, Theodericus et Gerlacus filii Margarete et alii quam plures. Datum anno gracie M° CC LXVIII° Kal. Decembris.

[blocks in formation]

Heinrich von Alterstedt schenkt dem Kloster Reifenstein einen halben Weinberg in Ammern.

Universis Christi fidelibus hanc litteram inspecturis Heinricus miles dictus de Alristete presens scriptum in perpetuum. Noverint universi tam presentes quam posteri, quod ego Heinricus medietatem cuiusdam vinee in Amara, quam possedi actenus, in remedium anime mee et uxoris mee Bie et antecessorum meorum de consensu heredum omnium meorum contuli venerabilibus fratribus et dominis in Riphenstein proprietatis titulo iure perpetuo possidendam. Testes huius rei sunt frater Conradus custos fratrum minorum Thuringie et frater Alexander gardianus fratrum in Molehusen, et frater Ludewicus gardianus in Northusen, Theodericus miles Stocpuz, Heinricus Kerlut, Luppoldus de Graba et alii quam plures. Acta sunt hec anno gracie MCCLXVIII. Ut autem huius rei veritas inconvulsa permaneat, presentem litteram sigillo nostro fecimus roborari.

Or. im St.-A. zu Magdeburg; Sgl. wohlerhalten.

[blocks in formation]

Wernher Erzbischof von Mainz bestätigt die durch den Kämmerer von Mühlhausen (Vorname Henricus von andrer Hand eingerückt) geschehene Einrichtung eines Cysterziensernonnenconvents zu Annenrode prope Mulhusen und Ausstattung desselben von seinen Eigengütern, ertheilt dem Convent auch die Befugniss, sich in kanonischer Weise einen Abt und eine Aebtissin zu wählen.

nono.

D. Maguncie IIII. Non. Januarii a° d. mill. ducentesimo sexagesimo

Or. in doppelter Ausfertigung im Archiv Anrode; Sgl. abgef. resp. zerbröckelt, Abgedruckt Wolf Eichsfeldische Kirchengeschichte S. 10.

[blocks in formation]

Landgraf Albert von Thüringen schenkt dem Kloster Volkenrode Kirche und Patronatsrecht zu Graba.

Albertus dei gracia Thuringie lantgravius et Saxonie comes palatinus omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Quia pietatis est officium et eterne vite meritorium viros religiosos ut spiritualibus ardencius insistere valeant promovere, nos ad divinam misericordiam respectum habentes et cultum dei promovere pro viribus cupientes recognoscimus et scire cupimus universos, quod nos labores et vexaciones multiplices, quas conventus monasterii de Volkolderoth nostri causa et officialium nostrorum dudum sustinuit, pia meditacione pensantes et pro vexacione graciam aliquam et consolacionis remedium rependere cupientes de consilio nostrorum fidelium predicto conventui ecclesiam nostram in villa Graba cum omnibus proventibus ipsius et ius patronatus eiusdem ecclesie iure perpetuo contulimus absolute ad subsidium ipsius conventus et ad honorem divini cultus ibidem ampliandum plenam dantes dicto conventui libertatem, ut de eadem ecclesia ordinet et disponat quod sibi viderit expedire. Ne igitur huiusmodi nostra donacio per aliquem successorum nostrorum per successum temporis valeat irritari seu aliquatenus infirmari, hanc donacionem nostro presenti privilegio confirmamus et sigillo nostro plenius communimus. Huius rei testes sunt frater Cunradus prior ordinis predicatorum in Isenache et totus conventus ipsius, Gerhardus notarius noster, Guntherus dapifer de Slatheym, Hermannus dictus Stranz de Tullestethe, Thymo de Liznich, Johannes de Herversleyben, Helwicus marscalcus et plures alii fide digni. Datum anno gracie MCCLXVIIII in die conversionis sancti Pauli apostoli.

[blocks in formation]

Die Grafen von Bilstein vereignen dem Gernod von Brunna die Güter in Hollenbach, die er vorher mit Ernst von Kranichfeld zusammen von ihnen zu Lehen gehabt hat.

Nos Withechindus, Burchardus et Otto fratres dicti comites de Bilstein omnibus hanc presentem litteram inspecturis cupimus esse notum, quod bona sita in Holenbach, que Ernestus de Cranchisvelt (!) et Gernodus de Brunna cives in Mulhusen a nobis habuerunt in feodo, dedimus eidem soli Gernodo iam dicto et heredibus suis titulo proprietatis perpetuo possidenda promittentes et eidem Ger. (nodo) bonorum warandiam eorundem. Ne autem huic facto aliquis in futuro valeat contraire, dedimus hanc presentem paginam munimine nostrorum sigillorum firmiter roboratam. Huius rei testes sunt Henningus Gerwardi, Gotefridus et Gerlacus fratres de Cullestete, Henningus et Heinricus fratres filii

Brunonis, Ortolfus, Conradus de Rise, Helwicus Aurifaber, magister Guntherus de Mulhusen aliique quam plures probi viri. Acta sunt hec anno domini M° CC° LXVIIII, indictione XII, in quadragesima in domo Gerno di sepedicti in dominica Judica me. Or. im Anroder Archiv; die beiden Sgl. der Grafen Withechind und Burchard (auf den Siegeln Wedekīdi und Borchard) ziemlich gut erhalten. Abgedruckt bei Wolf, Gesch. des Eichsfeldes I. U. B. S. 35.

[blocks in formation]

Der Rath von Mühlhausen bekundet, dass Hugo von Weidensee dem Kloster Volkenrode zwei Hufen in Sollstedt und in villa Manlo verkauft hat.

Ekebertus sculthetus, consules et universitas burgensium in Mulhusen omnibus hoc scriptum in perpetuum. Cum res gesta litteris commendatur, universe calumpnie materia prevenitur nec prestatur litis occasio successori.. Noverit itaque tam presencium etas quam futurorum posteritas successiva, quod dominus Hugo miles dictus de Widense de consensu coniugis sue domine Mechtildis et filii sui Hugonis et filiarum suarum Zacharie, Adelheidis, Mechtildis et Sophie ceterorumque heredum suorum favore benigno accedente vendidit conventui monasterii in Volkolderoth duos mansos sitos in Sulstede et villam que vocatur Manlo cum silvis, pratis, pascuis, cum mansis, campis cultis et incultis et omnibus suis attinenciis et cum omni iure suo, quocunque nomine censeatur, pro viginti marcis argenti pariter et fertone et huiusmodi bona ad manus domini abbatis de Volkolderoth et conventus sui in nostra presencia cum omnibus suis liberis resignavit eaque dicto conventui contulit iure proprietario possidenda promittens eidem conventui sufficientem se warandiam de ipsis bonis quoad vixerit prestiturum. Sane ut huiusmodi contractus a noticia non trahatur et tocius calumpnie materia reprimatur, presentem litteram inde conscriptam et sigillo nostro communitam conventui prelibato ad certitudinem ampliorem procuravimus exhiberi. Testes autem rei huius sunt Ekehardus, Albertus et Ernestus fratres et filii domini Hermanni Swellivilz (!), Theodericus et Gerlacus filii Margarethe, Theodericus de Welspech et Gerlacus gener ipsius, Heinricus et Meinhardus filii Baldeberthi, Hermannus filius Hermanni Stephani, Cunradus filius Reim bodonis et alii quam plures. Acta sunt hec anno gracie MCCLXVIIII quarto Nonas Junii.

Or. im St.-A. zu Dresden, Sgl. erhalten. Die unter demselben Tage von Hugo von Weidensee ausgestellte, mit vorstehender fast gleichlautende Urkunde siehe Schöttgen und Kreysig I, 761.

[blocks in formation]

Dietrich von Hagen verzichtet auf zwei in Bollstedt gelegene Hufen, die sein Vater Gunther von Hagen dem Brückenkloster übergeben hat.

Ego Albertus dictus de Indagine custos ecclesie sancte crucis Northusensis tenore presencium protestor et publice recognosco,

quod bona, que domine sanctimoniales de Mulhusen dicte de ponte sibi a fratre meo Gunthero milite de Indagine compararunt, duos mansos videlicet sitos in Bolcstete, hos quidem mansos Theodericus filius eiusdem Guntheri fratris mei senior resignavit et abrenunciavit penitus omni iuri, quod in ipsis habuit vel esset in posterum habiturus. Ne quis igitur super eo posset dubitare vel ne quis super hiis error valeat a nostris vel predicti fratris mei successoribus Th. 1 suboriri, presentem dedi litteram mei sigilli munimine consignatam. Huius vero resignacionis testes sunt Theodericus frater meus ordinis sancti Benedicti in Gerro de monachus et fratres dominus Fridericus de Arnis berc canonicus ecclesie Norhusensis (!), Burchardus de Aschazerode, Hert. tunc temporis rector scolarium in Northusen et quam plures alii fide digni. Acta sunt hec in Northusen anno gracie M° CC LX IX VI. Kal. Septembris.

Or. im M. A. in doppelter Ausfertigung. An der ersten das v. Hagen'sche Wappen verstümmelt, an der zweiten das des Ausstellers als Custos der h. Kreuzkirche (ebenfalls defect).

[blocks in formation]

A. Graf von Gleichenstein überträgt dem Kloster Anrode (Annenrot) die vier Hufen und eine Mühle, welche es von Hildebrand genannt de Kullestete aus eigenen Mitteln erkauft, unter Vorbehalt seiner Gerichtsbarkeit (iusticia nostra preposita) zu ewiger Nutzniessung.

Zeugen: Herwicus dictus Knorro und Hartungus de Lengevelt.
Datum in civitate Burn a. MCCLXIX. in vigil. b. Thome.

Or. im Archiv Anrode; Sgl. mit der Umschrift S. Com. A..... CHEN (Glichen) starklädirt.

Abgedruckt bei Wolf Gesch. des Eichsfeldes I. U. B. nr. XLIII.

[blocks in formation]

Fredericus miles dictus de Bodensteyn überträgt seinen Antheil an dem Juspatronat der Kirche in Minori Asla und ein Stück Wald daselbst dem Kloster Reifenstein.

Zeugen: Otto monachus in Volkolderodt, Magister Windoldus plebanus in Worbicze, Swikerus de Mulhusen, Ekkehardus de Bodensteyn filius Rudolfi militis, Henricus filius Berengeri militis de Mulhusen et alii. Acta sunt hec a. 1269.

Wolf Comm. de archidiaconatu Heiligenstad. S. 8.

[blocks in formation]

Die Kanoniker von Bursla, darunter Rudolfus officialis in Durla, verkaufen dem Kloster Reifenstein vier Hufen in villa Azillinroth für anderthalb Mark.

1) Th. fehlt in der zweiten Ausfertigung.

« AnteriorContinuar »