Imágenes de páginas
PDF
EPUB

36. Qui servat publicam libram burgensibus gratis concedat, si melius vadium ponat videlicet III B valens. Quod si negaverit et convictus fuerit testibus, quamdiu non satisfaciet, nullum ius in civitate habebit. Si autem actor probare non poterit, [quòd ipse sibi libram negaverit]1) ille iuramento se expurget et interea quilibet dabit et suscipiat cum qua libra voluerit et nulli satisfaciet. Ipse autem illi, cui [libram]1) negaverat, plenarie restituat, si quod exinde dampnum recepisse probaverit. Si autem concesserit et mercedem a burgense acceperit, gratiam domini amisit. Extraneus dabit obulum de omni centenario. Quilibet burgensis, si vult, libram habeat, cum qua concivibus suis et non extraneis ponderare debet. Burgensis autem, qui mercedem libre debitam domino abstulit, gratiam eius amisit. Quidquid emitur ab extraneo vel venditur extraneo cum publica libra debet ponderari.

37. Omnis mensura vini, frumenti et omne pondus auri vel argenti in potestate consulum 2) erit; et postquam eam equaverint, uni eorum, cui visum fuerit, civitas committat. Et qui minorem vel maiorem habuerit, furtum perpetravit, si vendit aut emit per ipsam mensuram.

38. Omnis burgensis eiusdem conditionis erit cum omni possessione sibi comparanda, nec dabit ius advocatie de bonis suis.

39. Ante festum beati Martini XIV noctes et post festum XIV noctes nullus carnifex bovem aut porcum emere teneatur3), nisi quem in macello secare voluerit ad vendendum. Quod si transgreditur, ius civitatis infregit.

40. Qui proprium non obligatum sed liberum valens marcham unam in civitate habuerit burgensis est.

41. Omnis periurus septem ydoneis testibus legittimis, secundum quod ius est, erit convincendus de periurio.

42. Omnis mulier parificabitur viro et econtra, et vir mulieris erit heres et econtra.

43. Maritus uxore vivente pro voluntate sua de possessione sua disponit. Si alter eorum moritur, de proprio et hereditate sua nil facere potest, nisi famis necessitas eum urgere ceperit et illam necessitatem iuramento probaverit. Si autem aliquis heredum sibi necessaria ministrare voluerit, [de rebus suis]) non habebit disponendi potestatem. Si vero alter eorum sponsare voluerit, neuter eorum de proprio et hereditate nichil facere potest.

44. Quotquot uxores quilibet burgensis acceperit, liberi bona cuiuslibet. matris possidebunt.

45. Si burgensem aut uxorem eius mori conti(n)gerit relictis pueris,

1) Rotel § 15.

2) Rotel § 20 XXIV consulum.

3) Rotel § 22 presumat.

*) Rotel § 28.

postmodum uno puerorum mortuo alter in hereditatem succedit, nisi prius divisa fuerint bona; tunc pater aut mater hereditatem possidebit.

46. Filius sub patre aut matre degens nichil de rebus suis per ludum vel aliquo modo alienare poterit. Si autem fecerit, patri reddendum est de iure seu matri; et si quis mutuum sibi dederit, de iure nunquam persolvet[ur]1).

47. Nullus infra XII annum constitutus testimonium ferre nec [sibi nec]) aliis prodesse poterit vel obesse nec etiam potest infringere ius civitatis.

48. Si quis in extremis positus liberos suos alicui commiserit et ille mercedis causa malefecerit eis, si testibus convincetur, corpus erit burgensium et bona sua domino sunt adiudicanda, et qui post eum a patre proximus fuerit, curam habebit eorundem puerorum. Salmannus autem usque ad XII annos et amplius, donec ipsi non poposcerint, eos habebit in cura.

49. Si quis burgensis alicuius uxorem conviciis provocaverit, X libras emendabit, si testibus convincetur.

50. Item si aliquis coram iudicio testes aliquos produxerit, de quibus aliquis vel omn[e]s reiecti fuerint, eodem tempore ef loco, si copiam habuerit, loco illorum poterit alios advocare.

51. Nullum convicium emendatur nisi per tres B.

52. Nullus in lecto egritudinis sine manu heredum suorum alicui aliquid potest conferre nisi quinque B vel equivalens.

53. Si quis moritur et alter venit conquerens coram iudice super heredes pro debito, quod dicit deberi sibi, et illi negant: aut ipse actor convincat eos testibus aut dimittat eos in pace.

54. Quicunque res alterius interdicit in civitate pro debito, probet. debitum; et pro illo debito licebit ei ad XIV dies vendere presentibus duobus civibus.

55. Quicunque facit alii unum gewette pro debito, per illud habet inducias debiti ad XIV dies. Si actor autem recipere non vult illud gewette, debitum debet ei reddere ante illam noctem. Debet etiam actori quam reo copia istius instrumenti fieri, si super iure suo in iudicio sibi petierit exhiberi.

[ocr errors]

IV. Weitere Bestimmungen des Rotels 3).
Gaupp, a. a. O.

4. Constituit autem, ut quicumque dominus postmodum eandem civitatem hereditario iure possideret, eo decedente, quisquis inter heredes ipsius senior extiterit, dominium eiusdem civitatis obtineret.

1) Rotel § 32.

2) Rotel § 33.

Im Rotel fehlen dafür, neben kleineren Abweichungen, von dem Vorobtineat. § 6, § 9, § 18 mortua

stehenden § 2 Si quis burgensium

nullo

11. Thelonearius omnes pontes ad vallum civitatis pertinentes parare tenetur, et quicquid pecoris in eis amissum fuerit, ipse persolvet.

12. Haec autem sunt iura thelonearii:

De equo IV d. de mulo XVI d. de asino VIII d.

[blocks in formation]

de bove

de quatuor ovibus

De souma vini quod hic emitur o. de souma salis o. de souma frumenti I d. de centenario arvine IV d. de centenario sepi IV d. de centenario plumbi puri d. de centenario plumbi quod dicitur

malterbli o.

-

Qui solvit libram cum stagno, cum pipere, cumino, thure, laureis, dabit IV d. de cera similiter de oleo similiter de vestibus simide pellibus ovium, caprarum et hircorum similiter de sale quod adducitur similiter de calibe similiter de rakisen similiter.

liter

Ein schoub ferri I d.

numerus de allec I d.

d.

de quatuor equis extra civitatem euntibus I

dendus in sportis educitur I d. in saccis eductus

o.

pondus lane I d. de pane qui ven

Alienus de vase vini quod ducit in civitatem, si simul vendit, IV d.;

si vendit ad tabernam, de libra dabit IV d.

plaustrum

De omni genere mali equus dat d., asinus o. omne genus leguminum et nucum maltarum d. equus cum rapula d., asinus o. De plaustrata feni, straminis circorum, meniorum d. novum quatuor rotarum d., due rote o. centenario cupri IV d.

[merged small][merged small][ocr errors]

14. Monachus seu clericus vel ministeriales domini non dabunt theloneum in civitate.

30. Alienus extra civitatem existens, si rem in civitate positam emerit a burgensi, mediam thelonei partem dabit.

40. Si super aliqua sententia fuerit inter burgenses orta discordia, ita quod una pars illam vult tenere sententiam, alia vero non, ex XXIV consulibus duo, non simplices burgenses, super ea Coloniam appellabunt si volunt. Et si cum testimonio Coloniensium reversi fuerint, quod vera sit sententia, pars contraria reddet eis expensam omnem quam fecerunt. Si vero Coloniensium iudicio non obtinebunt sententiam, ipsi dampnum ferent et expensam.

66. Si quis bonum quod in vulgari dicitur erbe alicui obligaverit, ille cui obligatur certus est in pignore, quamdiu alter eorum inde iura dederit. Si vero iura inde cedentia neuter dederit, bonum in domini iure redit potestatem.

modo licet, § 41, § 43 Si vero alter potest, §§ 50-55 und der Epilog. Ausserdem wird die Gründung dem Bertholdus dux Zaeringie zugeschrieben.

67. Si domus alicuius in civitate arserit, quamdiu censum et collectam et alia iura non supersederit, ius burgensium non amisit.

68. Si autem alter curtim emerit, burgensis inde non erit, nisi superedificet.

69. Si burgensis vadens in provinciam extraneum percusserit vel capillaverit, et extraneus in civitatem veniens conquestus fuerit, nullam satisfactionem erit habiturus.

70. Quicumque extraneo rerum suarum aliquid acceperit, pro eo quod domum in civitate sibi comparaverit, gratiam domini amisit.

71. Quicumque mulierem post mortem mariti sui coegerit vel accipere virum vel esse sine viro, ius civitatis infregit.

72. Si quis domum alicuius intraverit ex quo sibi semel introitum interdixerit, quicquid ei postmodum ab hospite domus acciderit, nullus ei emendabit.

73. Si filius burgensis concivis sui filiam occulte dilexerit et cum ea concubuerit, et hoc manifestatum fuerit: si iudicio burgensium possibilitas inter eos visa fuerit contrahendi, contrahere compellantur.

74. In duello tam ille qui impetit, quam ille qui impetitur, si victus fuerit, pari pene subiacebit. Duellum autem non debet fieri, nisi pro sanguinis effusione vel pro preda vel pro morte.

75. Cum autem aliquis sanguinolentus efficitur, si conqueri vult, pulset campanam, ad cuius sonitum XXIV venire tenentur, qui lesum lavabunt. Et si fuerit ibi plaga sanguinis, reus pene supradicte subiacebit. Sin autem, id est si plaga sanguinis inventa non fuerit, ille qui pulsaverat rei penam sustinebit.

76. Quilibet XXIV consulum XII d. de curti sua retinebit. Nec stabunt in iudicio pro quacumque causa satisfacturi, nisi pridie facta fuerit eis ore ad os edictio, nisi ius civitatis infregerint.

77. Quilibet consulum debet habere bancum unum sub tribus lobiis, que per iuramentum a prima fundatione civitatis sunt institute. Uno vero consulum mortuo, qui in eius locum succedet eundem bancum possidebit.

78. Sunt autem tres lobie: inferiores macelli, lobia prope hospitale, banchi panum apud Forum Piscium.

79. Consules autem possunt decreta constituere super vinum, panem et carnes et alia, secundum quod universitati civitatis viderint expedire: et quicumque super hiis iuraverint, si forte infringunt, honorem amiserunt et bona eorum publicabuntur.

suum

80. Si autem dominus infringit, iura neglexit civitatis. Et quocumque modo decretum factum fuerit, ita debet accipi, et quotiens infringitur, totiens accipiatur.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Nach dem Lichtdruck bei Albert Zeerleder, Die Berner Handfeste, in der Festschrift zur VII. Säcularfeier der Gründung Berns. Bern 1891 1).

Fridericus D. g. R. rex et s. a. et rex Sicilie dilectis devotis sculteto, consilio et universis burgensibus de Berno in Burgundia gratiam suam et omne bonum.

Art. I. Quoniam Berctoldus dux Zeringie burgum de Berno construxit cum omni libertate qua Chůnradus dux Friburgum in Briscaugia construxit et libertate donavit secundum ius Coloniensis civitatis, Heinrico imperatore confirmante et cunctis principibus corone Romani imperii qui aderant consentientibus, notum fieri volumus vobis et universis presentem paginam usque in evum inspecturis: quod nos auctoritate regie celsitudinis ipsum burgum de Berno et universos burgenses ibidem nunc commorantes et postmodum illuc transmeantes in nostrum et imperii Romani dominium recepimus et defensionem imperpetuum, vos liberos facientes et posteros vestros et absolventes ab omni servicii exactione qua oppressi fuistis nisi tantum a censu domorum et arearum vestrarum, videlicet de qualibet area C pedes in longitudine et LX in latitudine habente XII d. usualis monete singulis annis de fundo imperii persolvendo. Per cuius census solutionem vos et posteros vestros liberos esse volumus ab omni alia servicii exactione a nobis et a cunctis successoribus nostris vel nostris vicariis, et hanc libertatem et immunitatem vobis et posteris vestris potestate regia confirmamus.

II. Promittimus etiam vobis et posteris vestris firmiter, quod ipsum burgum de Berno cum omni honore et iure ad ipsum pertinente in nostro et imperii tenebimus dominio et eum nunquam nec vos feodaliter, venditione, permutatione vel alio modo alienabimus nec subtrahemus a nostra vel imperii Romani potestate;

III. sed in fundo et allodio imperii volumus vos libere et sine exactione residere et etiam iure feodali tamquam alios fideles et ministeriales imperii gaudere et monetam libere habere et nundinas XV dierum, videlicet in festo S. Georgii et post VIII diebus et in festo Michaelis et post VIII diebus.

IV. Et omnibus advenientibus tempore publici fori theloneum condono et pacem et securitatem rebus et corporibus ipsorum tam veniendo quam recedendo regia libertate promitto, preter eum qui in burgensem miserit manus violentas. Et si aliquis mercatorum fuerit tempore fori spoliatus, si predatorem nominaverit, aut reddi faciam aut persolvam.

V. § 1. Volumus etiam, ut omnes mercatores tempore fori publici in plateis vel allodio imperii ubicumque voluerint preter allodia civium sibi areas et tentoria preparent sine precio et contradictione. § 2. Et si

1) Ueber die Echtheit ebendort B. Hidber.

« AnteriorContinuar »