Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Huius innovationis testes sunt: Adolfus maior decanus et archidiaconus, Johannes choriepiscopus, magister Rudolfus scolasticus Maioris Ecclesię Coloniensis; fideles nostri: Godefridus dux Brabantię, Philippus comes Flandrensis, Theodericus comes Clevensis, Otto comes Gelrensis, Wilhelmus comes Juliacensis, Gerardus comes de Are, Theodericus comes Hostadensis, Henricus comes Seynensis, Engilbertus comes de Monte, et Henricus de Volmuntsteine, ecclesię nostrę ministerialis; cives Colonienses: Carolus in Ringazzin, Theodericus in Molengazin, Ludewicus in Münberslog, Ricoldus Parfusus, Henricus Ratio, Marcmannus Wivilrůze, Gerardus Unmaze thelonarius noster et ceteri scabini Colonienses, Johannes notarius noster et alii quam plures viri probi et honesti.

Actum et datum in palatio nostro Coloniensi per manum Ulrici capellarii nostri, anno dominicę incarnationis MCLXIX., mense Maio, regnante serenissimo Romanorum imperatore Friderico.

18. Andernach: Schöffenordnung. 16. IX. 1171.

H. Beyer, Eltester, Goerz, II. S. 41 f.

Philippus D. g. S. Coloniensis ecc. ae. . . . .

Notum esse cupimus

quod in civitate beati Petri et nostra, Andernaco videlicet, per multos retro computatos annos scabini non ex melioribus, non ex ditioribus et potentioribus electi sed ex humilioribus et pauperioribus assumpti ad iura dicenda sunt constituti. Unde sepe numero accidit, quod in exercendis iudiciis debitus iustitie rigor minime est observatus pacisque tranquillitas et iusticie trames in dampnum multorum est turbatus, eo quod pauper formidolosus ad aspectum et minas potentis qui forte in causam trahebatur territus iuxta iusticie legisque tenorem sententiam dictare formidabat. Cum autem expediat reipublice maleficia puniri, eo pretextu maleficia impunita relinquere cum dolore advertentes, et ne iusti iudicii ultio in nos descenderet metuentes, consuetudinem pravam et periculosam in melius commutandam fore pie prospeximus. Communicato igitur priorum Col. ecc. et nobilium terre qui tunc presentes aderant consilio ex predicte civitatis peticione XIV scabinos ex prudentioribus, melioribus et potentioribus electos, viros nimirum probatos et illese fame, eidem civitati iura dicturos indulsimus et prefecimus: statuentes ut nullus antedictorum virorum ab hoc officio recederet, nisi quis vel morte preventus decederet, vel ad artiorem vitam transiret, vel languore gravatus seniove fatigatus, sive qui in paupertatem redactus minime hoc officium explere valeret. Predicti quoque scabini tactis sacrosanctis reliquiis sacramentum prestiterunt, quod nec partium nec pretii respectu, non favoris vel odii intuitu, non timore territi vel proprio emolumento illecti, in quenquam sententiam dicerent, nisi quam omni dolo excluso iustam crederent, quodque S. matris Colonie aliarumque civitatum nostrarum consuetudines imitantes, in dicendis sen

tentiis iura ipsarum pro iuribus observabunt. Inter que etiam decrevimus, ut si forte aliquos sepedictorum virorum mercationis vel cuiusvis impedimenti causa abesse contingeret eorum absentia in sententiis ferendis nulli esset dampnosa: in tantum, ut si quoque capitalis questio agitaretur et septem duntaxat scabini presentes essent, eorum iudicio in consensu iuxta qualitatem negotii debitus finis cause imponeretur. Minoribus vero causis decidendis sententia trium vel quatuor sufficeret. Hiis autem adiciendam perutile duximus in locum defuncti scabini alium substituendi liberam eis electionem concedere et ab ipsis electo contradicendi facultatem precidere. Hos quoque eatenus honorari censuimus, ut si quis eorum mercatura vel qualibet legitima causa prepeditus legitimis iurisdictionibus, que annuatim coram comite vel advocato ventilantur, interesse non valeret, dummodo ius nostrum nobis exsolvisset, a capitosa comitum et advocatorum impetitione obinde immunis esset. . . . .

.....

B. Befreiung von hofrechtlichen und anderen

Abgaben.

19. Strassburg: Beschränkung des Bannweins. [1119.]
Wiegand, I. Nr. 74.

.....

.. Heinricus quartus R. i. a. . . . . . Communi principum consilio et hortatu ius civile et omnibus commune, quod tot annis odiosa questus diligencia Argentinensibus subtractum esse conspeximus, lacrimabili omnium rogatu sanctiori et ut putamus clemenciori consideracione restituimus: dampnum vero et ius consuetudinarium non autem legitimum et iugum Argentinensibus civibus inique et quasi quadam tyrannide aliquando impositum, sed a b. m. Ottone predictorum civium e. aliquantulum levigatum, — sub quo vini venditio a die sancte Pasche usque in nativitatem S. Marie per totam civitatem fiscum episcopalem respexerat, ita ut ab una quaque venalis vini carrada due situle, quod nos Teutonice amam vocamus, fisco episcopali persolverent, et divine remuneracionis respectu et predictorum civium peticione absolvimus, absolvendo deinceps condonavimus, condonando regali nostra auctoritate firmavimus; exceptis sex ebdomadibus, quas episcopali fisco sub priori institutione reliquimus. . . . . .

20. Strassburg: Ablösung des Bannweins. II. 1252.

Wiegand, I. Nr. 359.

Heinricus D. g. e. Argentinensis notum facimus . . . . . quod in civitate nostra Argentinensi de vino bannus dabatur, videlicet omni anno a vesperis Pasche usque ad sex ebdomadas de qualibet carrata vini una ama que a

cauponibus ibidem medio tempore vendebatur. Cum autem eundem bannum Heinricus de Lichtenberc advocatus Argentinensis et fratres sui a nobis et Bagarii ab ipsis in feodo haberent, de consensu et voluntate nostra et predictorum fratrum de Lichtenberc predicti Bagarii, scilicet Albertus Albus et Murhardus, Willehelmus vicedominus et frater suus Wernherus, predictum bannum pro CCCC marcis argenti vendiderunt universitati civium Argentinensium, sub tali forma quod in perpetuum civitas Argentina ab eodem banno libera permaneat et penitus absoluta, ita quod idem bannus nullo modo petatur deinceps ab aliquo vel recipiatur. In recompensationem autem predicti banni prefati Bagarii assignaverunt hec bona predictis dominis suis et ecclesie nostre: videlicet. . . .

21. Speyer: Heinrich V. befreit die Bürger a) vom Buteil, b) von verschiedenen Abgaben und von auswärtiger Gerichtsbarkeit, verbietet jede Verschlechterung der Münze ohne ibre Zustimmung, und bestimmt die Verjährung des Grundbesitzes in Jahr und Tag. 14. VIII. 1111.

Hilgard, Nr. 14. (Ursprünglich in goldenen Buchstaben über der Thür des Domes. Danach 1340 abgeschrieben.)

a) Omnibus Christi nostri[s]que fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter nos pro remedio anime cari patris nostri, felicis memorie Heinrici imperatoris, consilio ac peticione principum nostrorum, Friderici videlicet Coloniensis ae., Brunonis Treverensis ae., Brunonis Spirensis e., Cunonis Strazburgensis e., Udalrici Constanciensis e., Ottonis Babenbergensis e., Burkardi Monasteriensis e., Hermanni Augustensis e., Friderici ducis, comitum quoque Gotfridi de Kalwen, Friderici de Zolra, Hartmanni de Dilinga, Berngarii de Sulcbach, Gerhardi de Gelra, Heinrici, Dödonis, Stephani, Gerungi, Waltheri, in ipsa die sepulture eius omnes qui in civitate Spirensi modo habitant vel deinceps habitare voluerint, undecumque venerint vel cuiuscumque condicionis fuerint, a lege nequissima et nephanda, videlicet a parte illa que vulgo budeil vocabatur, per quam tota civitas ob nimiam paupertatem adnichilabatur, ipsos suosque. heredes excussimus. Ne vero aliqua persona maior vel minor, non advocatus,

non

eorum naturalis dominus, illis morientibus de eorum suppellectile quicquam auferre presumat, interdiximus. Et ut omnes liberam potestatem habeant suis.. heredibus relinquendi vel pro anima sua dandi vel cuicumque persone dare voluerint, ipso Spirensi e. Brunone in pulpito astante et concedente, concessimus et confirmavimus: ea tamen interposita condicione, ut in anniversario patris nostri sollempniter ad vigilias et ad missam omnes conveniant, candelas in manibus teneant et de singulis domibus panem unum pro elemosina dare et pauperibus erogare studeant. Ut autem hec nostra concessio et confirmacio rata et inconvulsa omni evo permaneat, et

ne aliquis. . imperator aut. . rex vel. . episcopus aut .. comes vel aliqua potestas maior vel minor infringere audeat, in perpetuam specialis privilegii memoriam hoc insigne stabili ex materia ut maneat compositum, litteris aureis ut deceat expolitum, nostre ymaginis interposicione ut vigeat corroboratum, in ipsius Templi fronte ut pateat, annitente nostrorum opera civium, constat expositum, singularem erga ipsos continens nostre dilectionis affectum. . . . .

b) Quoniam superne pietatis amminiculante gracia locum istum ob insignem patrum nostrorum memoriam et fidem civium ipsius erga nos semper constantissimam pre ceteris sublimare proponimus, iura ipsius imperiali auctoritate pro nostrorum principum consilio corroborare decrevimus; liberos ab omni theoloneo, quod in civitate hactenus dari solebat, cives nostros statuimus; nummos quos vulgo banfennich cum illis quos appellaverunt scozfenninch, piper quoque quod de navibus exactum est, eis remittimus. Volumus eciam, ut nullus civium nostrorum extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur requirere. Nullus prefectus aut alicuius domini nuncius suo serviturus domino a panifici[bu]s vel a macellariis seu ab aliquo genere hominum in civitate suppellectilem aliquam presumat illis invitis accipere. Nullus prefectus vinum quod appellatur banwin presumat vendere aut alicuius civis navim ad opus sui domini illo invito accipere. Volumus eciam, ut nichil exigatur ab hiis qui res proprias propriis seu conductis navibus transfehunt. Monetam quoque nulla potestas in levius aut in deterius inminuat aliqua racione, nisi conmuni civium consilio permutet. Nullus ab eis theloneum in toto episcopatu aut in locis fiscalibus, idest ad utilitatem imperatoris singulariter pertinentibus, extorqueat. Si quis curtem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit, nulli hoc interim scienti ultra inde respondeat. Causam in civitate iam inceptam non . . episcopus aut alia potestas extra civitatem determinari compellat.

22. Speyer: Friedrich I. bestätigt und erläutert die Privilegien Heinrichs V. 27. V. 1182.

Hilgard, Nr. 18, mit Facsimile.

.....

Fridericus d. f. c. R. i. a. . . . . . Inde est quod nos privilegium antecessoris nostri, Heinrici imperatoris quinti, quod ipse pro remedio anime patris sui, proavi nostri, imperatoris Heinrici, in die exequiarum ipsius Spirensi contulit civitati in fronte Maioris Templi aureis litteris sollempniter depictum, expressam et prominentem continens imaginem, renovamus et imperiali auctoritate corroboramus, et ut remota omni ambiguitate ius privilegii in perpetuum habeat, utpote multorum principum ut ibidem. legitur fultum testimoniis, firmissima sanctione decernimus. Sicut enim prefatus imperator eodem privilegio omnes Spirensis civitatis inhabitatores, undecumque venerint vel cuiuscumque conditionis fuerint, a consuetudine

nefanda et nequissima que vulgo vocabatur bůtheil suosque heredes prorsus exemit et ne aliqua persona maior vel minor, non advocatus, non eorum naturalis dominus, illis morientibus de eorum supellectili quicquam auferre presumeret, finaliter interdixit et, ut omnes liberam potestatem habeant suis heredibus bona sua relinquendi vel pro anima sua dandi vel cuicumque personę dare voluerint, firmissime statuit: ita et nos adiuncto novo maiestatis nostrę privilegio ab omnibus predictis exemptos eadem libertate iugiter gaudere volumus. Contigit tamen procedente tempore, quod Ulricus, eiusdem civitatis venerabilis e., super quibusdam prefati privilegii verbis questionem movit, exigens ab eis quod in quibusdam locis vulgo houbetreht vocatur, tanquam in prefato privilegio sub nomine bůtheil et supellectilis ab hoc iure non fuerint exempti. Quoniam vero sicut nostrum est leges condere ita et que dubia sunt benigne interpretari, nos predictum privilegium etiam cum assensu eiusdem episcopi publice libertatem eorum recognoscentis sic interpretamur, ut in eo ab hoc iure quod houbetreht dicitur penitus sint exempti, et nos eos hoc principali edicto prorsus ab eodem eximimus, statuentes: ne unquam aliqua persona ecclesiastica vel secularis super hoc eos infestare attemptet, sive in civitate sive extra sit constituta. Preterea nos per omnia sequentes privilegium prefati imperatoris Heinrici, predecessoris nostri, eosdem cives ab omni theloneo quod in civitate tunc temporis dari solebat liberos statuimus, et a solutione nummorum quos vulgo bamphenning et illorum quos scozphennige appellaverunt, et piperis quod de navibus exigi solebat eos absolutos pronuntiamus. Volumus etiam, ut nullus civium eorundem extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur requirere. [Volumus etiam, ut nullus civium nostrorum alicui exactioni extra civitatem facte de rebus suis mobilibus vel immobilibus subiaceat.]') Nullus prefectus aut alicuius domini nuntius ad servitium domini sui a panificibus vel a macellariis seu ab aliquo genere hominum in civitate rem aliquam mobilem vel sese moventem presumat illis invitis auferre. Nullus unquam vinum quod appellatur banwin presumat vendere, aut alicuius civis navim ad opus sui domini illo invito accipere. Statuimus quoque, ut ab hiis qui res proprias propriis sive conductis navibus transvehunt nichil omnino exigatur. Monetam quoque nulla potestas in levius aut in deterius imminuat aut aliqua ratione nisi communi civium consilio permutet. Nullus ab eis theloneum in toto episcopatu aut in locis fiscalibus, id est ad utilitatem imperii singulariter pertinentibus, extorqueat. Si quis curtem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit, nulli hoc interim scienti ultra inde respondeat. Causam in civitate iam lite contestatam non episcopus aut aliqua potestas extra civitatem determinari compellat. Argentine theloneum de navi non plus quam tredecim denarios dare cogantur. . . .

1) Die Worte in Klammern von späterer Hand nachgetragen.

« AnteriorContinuar »