Imágenes de páginas
PDF
EPUB

32. Omnes aree censuales infra oppidum unius sunt iuris.

33. Quod si aliquis domum suam vel aream dare vel vendere voluerit, (hi)is cui datur vel venditur dabit schultheto duplum pensionis illius que de area illa dari solet annuatim, et sine contradictione aream recipiet. Si autem schulthetus proponat contra possessorem aree, quod ipsam ab auctoritate debita non receperit, sola manu tactis reliquiis ille confirmabit se recepisse ab eo qui potuit et debuit porrigere, vel duplum dabit pensionis, ut dictum est, et quiete possidebit, dummodo pensionem annuam porrigat. [Liberi vero, si qui fuerint], integra possessione patrum sine duplatione annue pensionis quiete perfruantur.

34. Quicumque de manu schultheti vel ab eo qui auctoritatem habet domum vel aream vel agros vel mansum vel mansi partem receperit et per annum et diem legitimum quiete possederit, si quis in eum agere voluerit, possessor tactis reliquiis sola manu obtinebit, et sic de cetero sui warandus erit nec amplins supra predictis gravari poterit.

35. Si quis magister censuum contra quempiam burgensem nostrum proposuerit, quod debitum censum non dederit et insuper censum annuum augmentare temptaverit, possessor sola manu tactis reliquiis veritatem suam comprobabit et sic inpetitor possessorem amplius non gravabit.

36. Si quis inventus fuerit habere pondera iniusta vel funiculos iniustos, mensurationes iniustas vini et olei, hic vadiabit in domo consulum dimidiam libram burgensibus. Huius autem vadimonii quanta sit estimatio accipienda, in burgensium stabit arbitrio et iudex terciam habebit partem.

37. Iniuste mensurationes et mensure corrigende pertinent de annona et de cervisia iudicibus illis qui dicuntur „,burrihtere" in viculis illis qui dicuntur „ty".

38. Si pistores contra debitum panificaverint, in domo quinque B vadiabunt; quicquid inde accipiendum burgenses decreverint, iudex terciam partem habebit.

39. Quicumque pro aliqua causa coram consulibus terminata testimonium ipsorum appellaverint, uterque fideiussores pro sexaginta B ponet, et si quis ipsorum burgensium testimonio convictus ceciderit, predictos sexaginta B burgensibus persolvet in gratiam.

40. Quicumque in vehementia sua civilitatem suam renunciaverit pro eo, quod ledat concivem vel in corpore vel in rebus, ita renunciet, ut amplius civilitatem non recipiat.

41. Item statuimus, quod nemo concivem suum de criminali conveniens ad congressionem duelli ullo modo trahere presumat.

42. Si concivi suo quicumque de quacumque causa vel de suo proprio arbitrio vel presentibus [duobus] testibus confessus fuerit vel promissionem fecerit, magis convinci potest quam se expurgare.

43. Quicumque pro sua voluntate sine verbo magistri consulum vel iudicis campanas pulsare presumpserit, dimidiam tt. burgensibus vadiabit;

et hoc in arbitrio stabit burgensium, quid sit accipiendum; tercia pars erit iudicis.

44. Si quis burgensis noster sine verbo magistri consulum legationem ex parte burgensium ad aliquem comitem vel baronem agere presumpserit, dimidiam libram burgensibus vadiabit.

45. Omnes precones inbeneficiati burgensibus nostris in suo officio ad appellandum homines ad iudicium burgensibus nostris sine munere debent parati esse, ita quod si per neggligentiam preconum aliquod inde dampnum provenerit, ipsi plene actori pecuniam persolvent.

46. Si quis vir vel femina plures habens filias nuptas, si qua superest innupta, matris tollet mobilia que vulgo „rathe" vocantur. Si vero omnes sunt nupte, senior filia matris tollet mobilia. Si autem interest clericus, ipse matris tollet mobilia et nullius alterius in suo genere.

47. Si quis consul pro iusticia pretaxatum munus ab aliquo accipere presumpserit, sexaginta B vadiabit, si convictus fuerit; insuper a consilio non rediturus removebitur. Quod si predictum vicium aliquis qui non est consul commiserit, sexaginta B vadiabit et accessus ad consilium nunquam ei concedetur.

48. Si quis arguere presumit aliquam sentenciam in iudicio datam ad alium iudicium trahere nitens, decem m. cum carrata vini vadiabit burgensibus.

49. Quicumque sentenciam iustam invertere presumit a burgensibus editam et convictus fuerit, dimidiam . burgensibus vadiabit.

50. Si quis illorum qui in iudicio advocati vorspreken appellantur pretaxatam mercedem accipere presumit et convictus fuerit, dimidiam t. vadiabit et a iudicio, ut amplius nullius verbum loquatur, removebitur.

51. Statuimus etiam firmiter observandum, quod si quis burgensis noster pro bonis suis auferendis capiatur, nulla redemptio pro ipso vel ab ipso capto vel ab aliquo ipsius cognato detur; quod [si] fecerit et convictus fuerit, decem m. burgensibus et carratam vini vadiabit, iudicium terciam partem habebit. In arbitrio burgensium stabit, quantum sit de decem marcis accipiendum [preter vinum, quod est commune civitatis]').

52. Quicumque aliquem in iudicio convenit de hereditate vel de herwadio vel de gerathen, plenam ei warandiam et fideiussionem ad annum et diem legitimum prestabit, antequam alter respondere teneatur.

53. Hanc autem civilem iustitiam ab antiquitate inconvulsam hactenus obtinuimus, ut omnes in opido nostro commorantes sive liberi sive ministeriales nobiscum starent et labores nostros ad serviendum dno. nostro ae. vel imperatori nostro equali proportione subvenirent.

54. Item precones extra oppidum manentes licite possunt quolibet die quo forum servatur in Susato cuilibet ex parte iudicii mandare, ut coram

1) „preter

civitatis" nachgetragen von der zweiten Hand.

iudicio iuri pareat; item in omnibus vigiliis et Quatuortemporibus similiter, preter in messe.

55. Quicumque autem hominum se per iuramentum expurgare tenebitur, in arbitrio stabit actoris, utrum iuramentum accipere velit an non. Et super eo nullum ad ipsum iudicem respectum habebit, nisi forte contingat ex aliqua proclamatione.

56. Quilibet eciam proscriptus, postquam actori satisfecerit, in quantum hoc eundem proscriptum erga civitatem constiterit, illarum expensarum due portiones civitati et tercia portio iudicio pertinebit. Et iudex receptis ab eodem proscripto denariis qui vulgo vrethepenninge" dicuntur ipsum paci et iuri suo restituet absque contradictione.

[ocr errors]

57. Quicumque vero civium minutus fuerit, dummodo ad vicos non exierit, nullus preconum poterit ipsum ad iudicium citare.

58. Quicumque civium se ad balneandum vestibus suis expoliaverit, si tunc citatus fuerit a precone, sequi non tenetur, donec fuerit balneatus et exsiccatus.

59. Quicumque pistorum inventus fuerit ad pistrandum panem suum, si tunc citatur a precone, sequi non tenetur, antequam suum perfecerit officium.

60. Preterea quicunque civium res suas venales pre manibus habuerit, si citatur a precone, incontinenti sequi non tenetur, donec easdem res locaverit ad servandum, et tunc statim sequi tenetur. Quod si forte iudex ipsum pro tali mora inpecierit, sola manu sua se expurgabit quod cicius venire non posset.

61. Quod si alicui civium ad estimationem XII d. sublatum fuerit, hoc hi qui dicuntur „burrichtere" in suis conventionalibus quod vulgo ,,thy" dicitur iudicare tenentur.

62. Similiter et prefati „burrichtere" ibidem de debitis sex denariorum cuilibet iudicare tenentur.

63. Quod si forte quisquam hominum civitatem Susaciensem super antiquo iure suo sive conswetudinibus ab antiquo servatis inpetere vel inquietare voluerit, magistri burgensium precipue et totum consilium et, si necesse fuerit, totum commune civitatis iura sua et conswetudines antiquas tactis sanctorum reliquiis obtinebunt.

140. Medebach: Neuordnung der Rechtsverhältnisse. 1144. Seibertz, I. Nr. 46.

Arnoldus D. g. Coloniensis ecc. ae. ..... Exieramus et usque ad extremos fines episcopatus nostri ad villam que Medebeka vulgariter appellatur pervenientes ibidem ecclesiam consecravimus et populum confirmando moram fecimus. Hoc quoque tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod prenominata villa, immo honestum oppidum forum habens

publicum et banno regio confirmatum, Medebeka videlicet primum libera et peculialiter ad mensam Coloniensis serviebat archiepiscopi; sed longe ante tempora nostra ab antecessoribus nostris militibus in beneficium distributa, diversorum adhuc nunc laborat dominio. Moram ergo ut supra diximus ibidem facientes, clamores audivimus oppressorum videlicet de aggravatione debiti et consueti servicii, de immutatione legum suarum, de novis exactionibus in macello, in tecis mercatorum, unde et forum peioratum et fere penitus ab ipso loco alienatum fuerat. Super quibus capitulis Gerlagum eiusdem loci advocatum et quosdam alios, quorum violentia et potestate hec introducta dicebantur, in causam duximus, qui de iusticia diffidentes a qua recesserant, se umquam fecisse vel facere velle in manifesto publice negaverunt. Quapropter iam non invenientes reluctatorem, Gerlago advocato presente, consentiente et cooperante, populo nostro easdem reddidimus leges, easdem consuetudines, quas ante benefacionem se habuisse asserebant. Precepimus quoque, ut in foro pax haberetur et leges illius fori similes essent legibus fori Suesatiensis.

141. Medebach: Stadtrecht. 31. VIII. 1165.
Seibertz, I. Nr. 55.

.....

.....

Rainoldus D. g. Coloniensis ecc. ae. dilectis suis oppidanis in Madebach commanentibus. Moti pietate super multiplici oppressione quam oppidani nostri de Madebach diutissime sustinuerant, iura cuncta que usque ad nos sub gratia nostrorum antecessorum obtinuerunt, clementer eis confirmanda et sigilli nostri munimine in hunc modum duximus roboranda.

1. Quodcunque negocium coram preposito nostro vel decano terminatum fuerit sive per iusticiam sive per misericordiam, in tali stabilitate manebit, ut ad altiorem iudicem amplius non transferatur.

2. Quod vero coram advocato terminatur, sub regis banno et civium testimonio ratum habemus ita, ut nec ae. nec imperator nec aliquis iudex deinceps super hoc fatigetur.

3. Causa que coram villico vel coram iudice quotidiano terminata fuerit civili iustitia, stabilis et rata manebit, et coram advocato nihil amplius de ea debet retractari.

4. Quicquid de capitali sententia tractabitur, ad iusticiam advocati pertinet.

5. Qui infra fossam vestram hominem vulneraverit acuto ferro sub custodia advocati reus erit; si vulneratus moritur, ille decollabitur, si vero evaserit vulneratus, ille qui eum vulneravit dextra manu truncabitur.

6. Qui autem pugno vel baculo aliquem percusserit, quod sanguis erumpit, si veraces homines presentes sunt, qui dicunt eum esse reum,

Keutgen, Urkunden z. städt. Verfassungsgesch.

10

virgis verberabitur et crines eius abradentur, quia pacem Dei violavit; si in nocte contigerit, qui[a] presentes non sunt quibus credatur, si percussor de hoc incusatur et negaverit, manu duodecima se expurget.

7. Qui assumptis armis alicui concivi suo insidias fecerit in quacumque via, si convictus fuerit, sicut iustum est, decem B vadiabit civibus, quorum tercia pars pertinet ad iudicem.

8. Qui extra fossam vestram hominem occiderit infra bannum quem nos paci nostrae addiximus sexaginta B vadiabit advocato et X B civibus: de X B tercia pars pertinet ad iudicem.

9. Omnia vadimonia que contingunt de hoc quod civilia iura infringuntur sub gracia persolventur.

10. Omnes possessiones, que Teutonice wuorthe vocantur, que infra fossam vestram continentur, unius iuris sunt.

11. Qui domum et septa inter vos emerit vel in vadimonio obtinuit de possessione que wuorth vocatur, quod iustum est faciat: censum quem ille cuius erat possessio annuatim solvit ad frone, duplicatum det ad vorehure ille qui emit, et sic quamdiu vivat in pace possideat, dum singulis annis censum statutum suo tempore persolvat.

12. Cum pater mortuus est, filius suus vel alter qui succedit, sicut dictum est, de possessione annuum censum duplicatum det ad vorehure et deinceps annualem censum solvat et in pace possideat.

13. Si domum suam aliquis et curtim in vadio posuit uni civium suorum, si domus et alia edificia combusta fuerint, si ille domum reedificare poterit, vadimonium illius erit qui ei pecuniam suam praestiterat, sicut ante fuit: si vero domum suam reedificare non valuerit, quod remansit de igne cum possessione det illi cuius vadimonium prius fuerat et sic se absolvat; creditor postea, quantumcunque debiti superest, nichil amplius ab eo extorquere secundum nostram iusticiam possit.

14. Qui uxorem legitimam vobiscum duxerit, quicquid primo mane coram paranimphis et concivibus suis uxori sue dederit et illa ei cum assensu heredum utriusque, quod Teutonice mor[g]engave vocatur, uterque integra pace optinebit; sed si forte contigerit, quod aliquis datum illud quod moregengave vocatur infringere voluerit, ille qui datum habet in usucapione, quod vulgo dicitur angeweren, testimonio paranimphorum et adiutorio concivium suorum, sicut iustum est, sua veritate et iuramento debet optinere; et talis iusticia debet sufficere illi qui eum impetit.

15. Qui pecuniam suam dat alicui concivi suo, ut inde negocietur in Datia vel Rucia vel in alia regione ad utilitatem utriusque, assumere debet concives suos fideles, ut videant et sint testes huius rei. Si postea ille qui pecuniam accipit fraudulenter egerit et falso iuramento optinere voluerit, ille qui pecuniam prestitit testimonio illorum qui aderant maiori iusticia debet optinere, sic[ut] iustum est, quam ille possit contradicere. Et si

« AnteriorContinuar »