Imágenes de páginas
PDF
EPUB

soli tantum Babenbergensi congregationi S. Georgii subditum et proprium cum banno, theloneis omnibusque forensis iuris utilitatibus. Nostra autem regali auctoritate confirmamus, ut omnes illo causa forensis negocii confluentes, ibidem negotiantes indeque redeuntes secura et certa pace fru

antur...

.....

Noverit

.....

b) ..... Fridericus d. f. c. R. i. a. universitas, qualiter nostra imperiali auctoritate litem decidimus, quae adversus fratres nostros dilectissimos Babenbergensis aecc. canonicos de mercato Staphelstein auctore Adelberto de Truentingen emerserat. Et quidem cum praefatus Adelbertus a consanguineo nostro Friderico duce de Rotenburc, et ipse consanguineus noster ab aecclesia Wirceburgensi in praedicta villa Staphelstein in feodo teneret ea quae ad aecc. Wirceburgensem pertinere dinoscuntur, cepit prefatus Adelbertus inquietare fratres Babenbergenses de mercato, quod eis ibidem praedecessor noster bonae memoriae Lotharius imperator tradiderat more solito per guantonem publica donatione et privilegii sui confirmatione, ut videlicet crucem in suo erigerent et mercatum publice instituerent, cum ante non nisi diebus festis moris esset hominibus ad aecclesiam concurrentibus quedam minuta inter se habere commertia sine theloneo et aliis praestationibus seu institutionibus ad iusticiam forensem regali vel imperiali donatione pertinentibus. Et quia prava illa consuetudo prisci temporis in cymiterio plebanae aecclesie exorta fuerat, quae iure fundi ad aecc. Wirceburgensem spectabat, litis et calumpniae praestabat occasionem adversus praepositum Babenbergensem et maioris aecclesiae canonicos. Nos vero auditis hinc inde allegationibus, Heinrico Wirceburgensi e. et karissimo consanguineo nostro Friderico duce de Rotenburc una cum praedicto Adelberto praesentibus et de iure nichil contradicere valentibus, ex sententia curiae nostrae adiudicavimus et confirmavimus canonicis Babenbergensibus mercatum Staphelstein quod imperiali largitione se consecutos scriptis et vivo testimonio comprobaverant. Veruntamen pro bono pacis partes nostras interponentes, ita sententiam modificavimus coniventia fratrum Babenbergensium, ut habitantes in bonis S. Kyliani Staphelstein emendi et vendendi licentiam habeant infra limina domorum suarum tantum, absque dolo et malo ingenio, et exinde nec theloneum nec aliam forensem iustitiam persolvant. Si vero in mercato emerint vel in publico more forensium tabulam vel aliquam stationem habere voluerint et merces suas in platea exposuerint, iure forensi exinde respondeant. Item, si de platea vel mercato vel de campo deforis animalia vel alia quelibet que ad mercatum veniunt in domos suas introduxerint, ut iusticiam forensem subtrahant, scultheto et theloneario praepositi et fratrum Babenbergensium debitam ut alii iusticiam persolvant.

65. Jahrmarkt in Aachen; die Münze u. A. 9. I. 1166.
Lacomblet, I. Nr. 412.

.. Fredericus d. f. c. R. i. et s. a. Quoniam Aquisgranum locus regalis tum pro sanctissimo corpore beati Karoli imperatoris inibi glorificato, quod solus ipse fovere cernitur, tum pro sede regali in qua primo imperatores Romanorum coronantur omnes provincias et civitates dignitatis et honoris prerogativa precellit, congruum et rationabile est, ut exemplo domni et S. Karoli aliorumque precessorum nostrorum eundem locum imperialis defensionis et nostrę clementię privilegiis et libertatis institutione quasi muro et turribus muniamus.

1. Inde est, quod bis in anno universales et sollempnes nundinas Aquisgrani celebrari decrevimus, ex consilio mercatorum vicinarum civitatum iura eatenus conservantes, quod nundinę istę non solum illarum nundinas non impediant, verum earum adaugeant emolumenta. Ex consilio itaque principum nostrorum, pro reverentia domni Karoli sanctissimi imperatoris omnibus mercatoribus hanc donamus libertatem, ut in his nundinis et per totum annum in hoc regali loco ab omni theloneo sint immunes et liberi et sua commercia vendant et emant, prout ipsi voluerint.

2. Nullus mercator vel quelibet alia persona in his nundinis mercatorem in causa[m] ducat pro debito solvendo vel alio quolibet negocio quod ante nundinas perpetratum fuerit; sed si in nundinis aliquid perperam factum fuerit, in nundinis secundum iusticiam emendetur.

3. Primę autem nundinę incipient in Dominica prima Quadragesime, quando sex septimane usque ad Pascha numerantur, et quindecim diebus durabunt. Secunde vero nundinę incipient octo diebus ante festum S. Michaelis et durabunt octo diebus post idem festum. Omnes quoque ad has nundinas venientes vel inde redeuntes vel ibidem commorantes in rebus et personis firmam pacem habeant.

4. Preterea, ne crebra mutatio monete, que aliquando gravior, aliquando levior esse solebat, in dampnum tam gloriosi loci de cetero redundet, ex consilio curię nostrę monetam inibi cudi fecimus in eadem puritate, gravitate, forma et numero perpetuo duraturam. De marca cudentur viginti quatuor solidi, duodecim solidis Coloniensium semper equipollentes, ita videlicet, ut ex his viginti quatuor solidis duodecim solidi Colonienses haberi possint et de duodecim solidis Coloniensium viginti quatuor solidi Aquensium sine impedimento possint cambiri. Forma vero denariorum talis erit, quod in una parte erit imago S. Karoli et eius superscriptio, ex altera parte nostra imago cum nostri nominis superscriptione.

5. Ceterum quia quedam abusio pro longa consuetudine in populo Aquensi locum iusticię obtinuit, ut qui de calumpnia vel aliqua re impetebatur, non poterat expurgationis suę satisdationem offerre nisi per festucam, quam inclinatus de terra levasset, quam si subito non invenisset, in penam compositionis decidit: nos hanc iniquam legem perpetuo condemp

Aachen. Marktgerichtsbarkeit. Verlegung von Märkten.

39

nantes, imperiali auctoritate statuimus, quod liceat unicuique in hoc nostro regali loco Aquisgrani pro qualibet causa qua impetitus fuerit expurgationem suam offerre per quodlibet vel minimum quod de mantello vel tunica vel pellicio vel camisia vel qualibet veste qua indutus est manu potest avellere directe stando sine aliqua corporis flexione.

6. Quia vero lege iniqua condempnabatur, qui monetam aliam preter Aquensem acceptasset vel cambivisset, nos econtra iubemus, ut unaqueque moneta iuxta qualitatem suam in loco nostro currat et accepta sit omnibus, secundum quod ipsam valere constiterit.

7. Item mercatoribus nostris de prefato loco Aquensi concedimus et confirmamus, ut nostra auctoritate liceat eis extra domum monetariam et tectum cambire argentum vel monetam, quando ad negotiationes suas exire proposuerint.

66. Reichsurteil über die Marktgerichtsbarkeit. 22. VII. [1218]1).

Weiland, II. Nr. 61.

Fr. D. g. R. rex. s. a. et rex Sicilie universis presentem paginam inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Significamus vobis, talem in presentia nostra per principes et magnates imperii latam esse sententiam: quod si forte alicui per cirothecam nostram contulerimus forum annuale vel septimanale in aliquo loco, quod comes aut alius iudex aliquis illius provincie non debeat illic habere iurisdiccionem vel aliquam potestatem puniendi maleficia. Set si forte latro vel fur aut alius maleficus ad mortem fuerit condempnatus, comiti sive iudici provinciali de loco illo erit presentandus ad sententie in eum late executionem. Dat. apud Winpinam, XI. Kal. Aug., indic. VI.

67. Reichsurteil über die Verlegung von Märkten. 23. VII. 1224.

Weiland, II. Nr. 286.

.....

... Heinricus VIIus D. g. R. rex et s. a. inperpetuum. Constitutus in presentia nostra aput Nůrimberch in curia nostra sollempni dilectus et fidelis princeps noster.. venerabilis Salzburgensis ae. per sententiam requisivit: an alicui, qui ex beneficio imperiali forum habet in suis prediis, liceat ad alium locum, qui tamen sit de iure eiusdem predii, transponere vel mutare. Dictavit igitur sententia principum: quod illud licere debeat, dummodo fiat sine iuris preiudicio alieni; ita scilicet ut siquid iuris dominus fori advocato recognovit in antiquo, illud ei recognoscat et in novo.

.....

1) Auf dem Rücken der Ausfertigung für das Bistum Passau steht in einer Handschrift des 14. Jahrhunderts: Malefactores et fures puniendi sunt per iudices provincie non obstante foro annuali quod imperator per porrectionem cyrothece alicui confert. Vgl. dazu unten Nr. 161.

D. b. Kaufleute und Handel.

68. Strassburg: Zollfreiheit der Homines der Kirche. XII. 775. Wiegand, I. Nr. 15.

Carolus g. D. rex. Francorum ac Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus vel quibuslibet iudiciaria potestate praeditis: ..... Cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, qualiter veniens vir venerabilis Etto Strazburgensis e. clementiam regni nostri supplicavit, ut ubicumque per civitates vel vicos, castella aut traiectus vel portus homines memorate ecc. .... .... navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent vel redirent, nullum teloneum quisquam reipublice administrator ab eis exigat. Propterea per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decrevimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut nullus vestrum de rebus, quas navigio aut terreno, id est cum carris et saumariis, per regna Deo propitio nostra homines eiusdem Strazburgensis ecc. negotiandi gratia duxerint, ubicumque accessum habuerint, per civitates vel vicos, castella aut traiectus vel portus, excepto Quentowico, Dorestato atque Sclusas, nullum teloneum aut ripaticum aut portaticum aut pontaticum aut salutaticum aut cespitaticum aut rotaticum aut cenaticum aut pastionem aut laudaticum aut trabaticum aut pulveraticum aut ullum occursum vel ullum censum aut ullam reddibitionem accipere vel exactare audeat aut hominibus, qui eadem mercimonia praevident, ullam inquietudinem aut impedimentum facere praesumat. Sed liceat eis per hanc nostram auctoritatem cum navibus et ceteris vehiculis absque ullius contrarietate vel impedimento per universum Deo propitio regnum nostrum, ubicumque eis necesse fuerit, libere et secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint aut mercati fuerint vel vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, telonei exigatur. ...

.....

69. Verordnung Karls des Grossen über den Handel an der Ostgrenze. [Weihnachten 805.]

Boretius, I. Nr. 44: Capitulare von Diedenhofen.

§ 7. De negotiatoribus qui partibus Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere cum suis negotiis debeant: id est partibus Saxoniae usque ad Bardaenowic, ubi praevideat Hredi; et ad Schezla, ubi Madalgaudus praevideat; et ad Magadoburg praevideat Aito; et ad Erpesfurt praevideat Madalgaudus; et ad Halazstat praevideat item Madalgaudus; ad Foracheim et ad Breemberga et ad Ragenisburg praevideat Audulfus; et ad Lauriacum Warnarius. Et ut arma et brunias non ducant ad venun

dandum; quod si inventi fuerint portantes, ut omnis substantia auferatur ab eis, dimidia quidam pars partibus palatii alia vero medietas inter iamdictos missos et inventorem dividatur.

70. Weistum von Raffelstetten über die Zölle in der Ostmark. [903—906].

Boretius, II. Nr. 253.

Noverit omnium fidelium orthodoxorum, presentium scilicet ac futurorum, industria, qualiter questus clamorque cunctorum Bawariorum, episcoporum videlicet, abbatum ac comitum omniumque qui in orientales partes iter habebant, ante Hlodowicum regem venerant dicentes se iniusto theloneo et iniqua muta constrictos in illis partibus et coartatos. Ille vero secundum morem antecessorum regum hoc benignis auribus audiens Arboni marchioni precepit, quatenus cum iudicibus orientalium, quibus hoc notum fieret, investigaret ad iura thelonica modumque thelonii exploraret; nuntios suos Theotmarum archiepiscopum, Purchardum Pataviensis ecc. presulem et Otacharium comitem dedit, ut hoc in suo loco iuste legitimeque corrigerent. Et isti sunt qui iuraverunt pro theloneo in comitatu Arbonis: Walto vicarius, Durine vicarius, Gundalperht, Amo, Gerpreht, Pazrich, Diotrich, Aschrich, Arbo, Tunzili, Salacho, Helmwin, Sigimar, Gerolt, Ysac, Salaman, Humperht, item Humperht, Engilschalh, Azo, Ortimuot, Ruothoh, Emilo, item Durine, Reinolt, Eigil vicarius, Poto, Eigilo, Ellinger, Otlant, Gundpold, item Gerolt, Otperht, Adalhelm, Tento, Buoto, Wolfker, Rantolf, Kozperht, Graman, Heimo. Isti et ceteri omnes, qui in hiis tribus comitatibus nobiles fuerunt, post peractum iuramentum interrogati ab Arbone marchione in presentia Theotmari archiepiscopi et Purchardi presulis Pataviensis ecc., residente cum eis Otachario comite, in ipso placito in loco, qui dicitur Raffoltestetun, retulerunt loca thelonio et modum thelonei, qualiter temporibus Hludwici et Karlomanni ceterorumque regum iustissime exolvebantur.

1. Naves vero que ab occidentalibus partibus, postquam egresse sint silvam Patavicam et ad Rosdorf vel ubicumque sedere voluerint et mercatum habere, donent pro theloneo semidragmam id est scoti I; si inferius ire voluerint ad Lintzam, de una navi reddant III semimodios, id est III scafilos de sale. De mancipiis vero et ceteris aliis rebus ibi nichil solvant, sed postea licentiam sedendi et mercandi habeant usque ad silvam Boemicam, ubicunque voluerint.

2. Si aliquis de Bawaris sal suum ad propriam domum suam transmittere voluerit, gubernatore navis hoc adprobante cum iuramento, nichil solvant, sed securiter transeant.

3. Si autem liber homo aliquis ipsum legittimum mercatum transierit nichil ibi solvens vel loquens et inde probatus fuerit, tollatur ab eo et

« AnteriorContinuar »