Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quorum marcha preponderabit uno denario Coloniensis monete. Hos etiam denarios et obolos comes Flandrensis per terram suam dandos esse precipiet.

4. Quicumque mercatores, sive Flandrenses sive alii, bona sua cuiquam crediderint, coram iudice et scabinis hoc faciant, qui testimonium rei credite perhibeant; et mercator ita faciens per testimonium iudicis et scabinorum bona credita sine contradictione recipiet. Sed si super bonis creditis testimonium iudicis et scabinorum non habuerit ille a quo bona requiruntur, sacramento sine vara se expurget, quod bonorum debitor non extiterit.

5. Cuiuscumque terre mercator bona sua per testimonium iudicis et scabinorum credita rehabere non potuerit, a iudice et scabinis illius loci quem debitor inhabitat iusticiam requirat et petat, ut inde debitor transmittatur ad iudicem et scabinos qui bonis creditis interfuerunt; coram quibus debitorem convincat. Quodsi iusticiam requisitam non invenerit, deinde illius loci mercatoribus, ubi negata est ei iusticia, pignus auferat, donec iusticiam consequatur, et ob hanc causam loci alterius mercatores non infestet.

6. Si quis insecutus fuerit mercatorem de maiori loco ad minorem, imponens ei aliquod malum, si querimoniam prosequi voluerit, revertatur cum mercatore ad locum in quo malum sibi fatetur esse illatum et coram iudice iusticiam consequatur. Prius tamen quam revertatur conquerens, fideiussionem faciat mercatori, quod querimoniam suam in maiori loco prosequi velit. Quam si non fuerit exsecutus et defecerit secundum fideiussionem prius factam, mercatorem pro gravamine per satisfactionem sibi consiliet. Sed si prius fideiussionem mercatori de prosequenda querimonia non fecerit, mercatorem non gravabit, sed in pace dimittet.

7. Si quis mercator senserit se gravari contra iusticiam in loco minori, licentiam habeat appellationem faciendi ad maiorem locum, a quo minor locus iusticie sue leges acceperat.

8. Nemo mercatorem de Flandria duello provocabit; sed si quid in eum habet dicere, iuramentum illius absque vara recipiat.

9. Idem mercatores sub nostro conductu salvis rebus et personis habebunt ascensum et descensum in Reno et in aliis aquis sive terris in imperio nostro constitutis; et qui vim aut iniuriam eis inferre presumpserit, a gracia nostra sit exclusus.

86. Regensburg: Rechte seiner Kaufleute in Oesterreich. 9. VII. 1192.

v. Schwind und Dopsch, Nr. 18.

.....

Liupoldus D. g. dux Austrię et Styrię...... Inde est, quod nos pensato fideli obsequio civium Ratisponensium quod serenitati nostrę sepenumero prestiterunt, dignum duximus eos plus ceteris honorandos,

quorum pre ceteris devotionem evidentibus rerum argumentis totiens experti sumus.

1. De iusticia itaque nostra, que nobis solvebatur de rebus quas in terram nostram venales adduxerunt sive inde reduxerunt, solita liberalitate partem ipsis remisimus.

2. Et contra insolentiam eorum qui officiis nostris presunt eos veluti familiarius nobis obligatos stabili iure condonamus in posterum immobili firmitate statuentes, ut si aliquis ipsorum vulneraverit hominem ita, ut exinde detrimentum membrorum incurrat, quod vulgari leme dicitur, decem talenta iudici componat. Quod si vulneratus sine iam dicto dampno membrorum fuerit inventus, pro effusione sanguinis tria talenta iudici componat.

3. Ceterum si aliquis ipsorum quempiam occiderit, ei certam emendandi formam non prescribimus, sed secundum quod potest cum iudice componat. Hoc tamen adicimus, ut si forte iudicem in compositione nimis districtum invenerit, componat cum domino terrę si voluerit.

4. Statuimus preterea, ut qui pugno vel fuste aliquem percusserit ita ut exinde tumor proveniat tria talenta iudici componat. Quodsi pecuniam solvere non poterit, iudex super cutem et crines eius iudicare potestatem habebit. Eandem etiam patietur penam, qui sine detrimento membrorum vulneraverit aliquem, si prescriptam pecuniam solvere non poterit.

5. Quicumque vero hominem depilaverit vel in maxillam percusserit, tres B componat. Si autem denarios statutos solvere non poterit, quadraginta plagas in presentia iudicis cum baculo recipiet.

6. Si vero quispiam verba contumeliosa alicui dixerit et filium meretricis appellaverit, quadraginta d. dabit. Quodsi filium caniculę vel furem nominaverit, eandem sustinebit penam, quam pro depilatione et maxille percussione prenotavimus.

7. Si quisquam servientem suum verberibus vel qualicumque modo corripuerit, iudici super hoc non respondebit.

8. Si serviens alicuius eorum aliquid contra iudicium fecerit, de eo iudicetur iure statuto et dominus eius in pace et sine molestia cum omnibus que habet manebit.

9. Si iudex alicui eorum aliquid obiecerit, nec sit qui super eodem accuset eum sive querimoniam faciat, sola manu se purgabit.

10. Si forte querimonia de conventione mercationis eorum orta fuerit, hii qui vocantur litcoufare contra eos non admittantur in testimonium, immo honesti viri qui appellantur hospites idem') wirte et quibus merito. credi debeat, sive sint Wiennenses sive Ratisponenses, in causa eorum audiantur.

11. Si de hereditate inter eos querimonia mota fuerit, iudex de hoc non iudicabit, sed ad iudicem in cuius iurisdictione hereditas illa posita est, eos recurrere faciat.

1) „Id est"?

12. Idem fieri volumus, si pro debito querimonia nata fuerit, nisi probari possit, quod de mercatione hic facta res agatur.

13. Si alibi quam in terra nostra quisquam eorum quempiam vulneraverit et hic postea lesus eum invenerit et de eo querimoniam fecerit, secundum prestatutam iusticiam de eo iudicabitur. Si vero is qui lesus est defuerit, nulli alii super hoc respondebit.

14. Si aliquis eorum uni de civibus mercimonia qualiacumque vendiderit, si emptor ea que emit non previdet, sed extra civitatem duxerit et postea venditorem super vili mercatione coram iudice convenerit, venditor super ipsa mercatione non respondebit. Quodsi dampnum absconditum post mercationem factam civis invenerit et hospes dampnum sine iudice emendare voluerit, iudex postea verbum ad hospitem super hoc facto non habebit.

15. Si pannum incisum hospes uni civium dederit et emptor venditorem super hoc coram iudice pulsaverit, si hospes sola manu se hoc ignorasse iuraverit, iudici nichil penitus propter hoc solvet, sed dampnum tantum emendabit. Porro, si iurare noluerit, dimidium talentum iudici dabit et preconi duodecim denarios.

16. Volumus etiam, ut sine omni impedimento emant aurum, cutes et omnia que voluerint, excepto argento.

17. Item de onere plaustri, quod vulgari dicitur aein wagengiwant, sicut funibus circumligatis a Colonia ducitur, tria talenta solvantur. Si vero mutario visum fuerit vestes eiusmodi onus plaustri de quo dictum est excedere, hospes sola manu affirmabit nil amplius esse.

18. Item si casu vel necessitate quispiam tale onus dissolverit et denuo ligaverit, ad quantitatem pannorum, qui de Colonia ligati veniunt, se ligasse sola manu asseverabit.

19. Item de dimidio vestimento duodecim B dentur, de quarta parte vestimenti sex B, de centum cutibus L d., de XV centenariis cerę L d. In descensu LII d. iudici solvantur in Wienna, in Medelich XXX sex, ad S. Ypolitum IIII, in Tulna XII de uno curru vestium.

20. Quandocumque potius terra quam navigio cum curribus venire voluerint vel cum propter hiemis asperitatem aliter fieri non poterit, de uno curru vestium duo t. dabunt venientes, redeuntes dimidium .

21. Si institores de mercimoniis suis que cramgiwant dicuntur tantum duxerint, ut possint equipperari dimidio currui vestium, XII B dabunt, si ad quartam partem VI B; de paratis variis pellibus nullus dabit mutam. 22. De centenario cupri, stagni, eris campanarum X d. apud Steine dabunt, in Muthusin nichil. De onere alleciorum quod dicitur last L d. in Steine dabunt, in Muthusin nichil.

23. Ruzarii quocumque tempore vadant, duo . solvant, et in reditu ex Ruzia dimidium .; duodecim d. dabunt ubicumque velint intrare.

24. Si quis cum muliere soluta consensu et voluntate eius dormierit, iudex nec alius aliquis super hoc verbum habebit ad ipsum. Quodsi cum

Regensburg. Grundruhr. Reichsstrassen. Geldwechsel und Prägung. 55

meretrice publica aliquis dormierit et ipsa, quia non tantum datur ut vellet, super violentia que notnumft dicitur de eo querimoniam fecerit, non audiatur nec ipse respondere teneatur. Si autem quisquam mulierem turpem ad maxillam percusserit sive depilaverit, non quorumlibet sed honestorum quibus credi possit convictus testimonio, sicut de capillatione prescripsimus, emendabit.

...

87. Verbot der Grundruhr. 24. VI. 1196.
Weiland, I. Nr. 373.

Heinricus sextus D. g. R. i. s. a. et rex Sicilie.

Notum facimus

quod nos, adtendentes gravamen et contra iuris rationem statutum, universos imperii nostri mercatores per aquarum decursus cum mercimoniis suis euntes, cum rebus suis eos ab hac penitus excludimus consuetudine inordinate statuta, ne periculum naufragii cum rerum dimersione perpessi, aliquod in bonis suis idcirco dispendium sustineant vel iacturam.

suarum

88. Verkehrsfreiheit auf den Reichsstrassen. 23. VII. 1224. Weiland, II. Nr. 285.

Heinricus VII us D. g. R. rex et s. a. inperpetuum. Constitutus in presentia nostra aput Nůrimberch in curia nostra sollempni, presentibus imperii principibus .... venerabilis Salzburgensis ae. per sententiam requisivit: an hominibus alicuius iter et actus et via in stratis regalibus et publicis quo ad mercimonia sua deportanda et alias negociationes faciendas a domino terre vel a quoquam alio valeat vel debeat interdici. Dictavit igitur sententia principum: quod illud nulli liceat, nec aliquis debeat aliquos in suis commerciis et negociationibus impedire.

89. Reichsurteil über Geldwechsel und Prägung. 30. IV. 1231.

Weiland, II. Nr. 301.

H. D. g. R. rex et s. a. nobilibus, ministerialibus, civitatibus, oppidis, castris, villis et universis imperii fidelibus graciam suam et omne bonum. Sepius coram domino et patre nostro serenissimo Romanorum imperatore et nobis sentencialiter diffinitum est, quod in civitatibus et aliis locis, ubi propria et iusta moneta esse conswevit, nemo mercatum aliquod facere debeat cum argento, sed cum denariis proprie sue monete. Cambium quod vulgo dicitur wehsel neque institor neque alius quivis mercatorum sed ipse monetarius exercere debebit vel is cui dominus permiserit ex indulgencia speciali. Denarii preterea unius monete ita manifestis signis et ymaginum dissimilitudinibus distingwi debent a denariis alterius monete,

ut statim prima facie et sine difficultate aliqua ipsorum ad invicem discrecio et differencia possit haberi. Ad hec, si aliquis cum falsis denariis fuerit deprehensus, penam falsarii sustinebit; nec proderit ei, si dicat, se eos in publico et communi foro recepisse, nisi summa adeo modica fuerit, ut novem denarios non excedat. Hic si eciam tercio cum predicta summa vel citra inventus fuerit, tunc poterit quasi falsarius sine predicta excepcione vel excusacione iudicari.

Hec igitur, sicut iuste et rationaliter diffinita sunt, sub optentu gracie nostre inviolabiliter observari precipimus in omnibus locis in quibus moneta principis frequentatur et habetur. ...

90. Aus dem Mainzer Reichs-Landfrieden Kaiser Friedrichs II. 15. VIII. 1235.

Weiland, II. Nr. 196.

7. Cum aliena invito domino non sine iuris iniuria contractentur, eo durius quis furti et falsitatis arguitur, quo presumptuosius aliquid sibi de rei publice proventibus usurpavit. Ideoque statuimus, ut omnia telonea tam in terris quam in aquis post mortem dive memorie patris nostri imperatoris Heinrici a quocumque et ubicumque instituta fuerint removeantur omnino, nisi is qui habet coram imperatore probet, ut iustum est, se teloneum de iure tenere. Item precipimus, omnium teloneorum superadiectionem removeri et omnino cessare, et in statu pristine institutionis debite permanere. Si quis autem huius nostre sanctionis violatur exstiterit aut aliquid ultra debitum et statutum extorserit vel usurpaverit in loco indebito, coram suo iudice de his legitime convictus, tanquam predo et populator strate publice puniatur. Receptores vero teloneorum tam in terris quam in aquis debito modo teneri volumus ad reparationem poncium et stratarum, transeuntibus et navigantibus a quibus telonea accipiunt pacem, securitatem et conductum, ita quod nichil amittant, quatenus durat districtus eorum, prout melius possunt fideliter procurando. Quicumque vero tercio legitime convictus fuerit coram nobis, statutum hoc non servasse, teloneum domino vacet a quo illud tenet.

8. Districte insuper inhibemus, ne domini vel civitates pretextu faciendarum municionum vel alia quacumque de causa telonea vel exactiones instituant, que vulgo dicuntur ungelt, in homines extra positos vel extraneos vel bona eorum, set dominus de suo vel hominum suorum bonis edificet; violatoribus huius edicti nostri tanquam predonibus strate publice puniendis.

9. Si bellum vel verra fuerit inter aliquos quorum alter vel uterque in strata teloneum habet vel conductum, neuter illorum nec quilibet alius in odium vel culpam illius ad quem ius telonei pertinet vel conductus quicquam transeuntibus rapiat, ut transeuntes per stratam securitate gaudeant et quiete. Qui contra hoc fecerit, tanquam predo publicus puniatur,

« AnteriorContinuar »