Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Basel. Lüttich. Worms. Elsässer Städte. Oppenheim.

77

sollempniter spoponderunt ab omni de cetero exactionis huiusmodi vel angarie receptione ac extorsione cessare, usum eiusdem angarie vel abusum potius abiurantes.

....

117 Elsässer Städte: Fremde Eigenleute. 16. XII. [1224]. Weiland, II. Nr. 287 1).

Heinricus D. g. R. rex et s. a. Notum facimus quod cum questio verteretur inter civitates nostras Alsacie et eiusdem provincie nobiles et ministeriales super propriis hominibus eorum qui ad ipsas civitates iam transierunt et adhuc sunt transituri, ut lis eadem in perpetuum sit sopita et pars utraque suo possit iure gaudere, talis coram nobis lata est sententia: Quod si persona aliqua alicuius nobilis vel ministerialis propria ad civitates nostras se contulerit gratia ibidem manendi et dominus eius eam repetere voluerit, ipse dominus cum VII propinquis suis ex parte matris qui vulgariter nagilmage nuncupantur, quod ad se iure proprietatis pertineat, hominem illum debet obtinere. Si vero propinquos vel consortes aliquo casu dominus non potuerit habere, adhibitis sibi duobus testibus ydoneis de vicinia unde homo qui impetitur ortus est, probet quod hominem illum, antequam ad civitates nostras se contulisset, iure proprietatis habuerit in sua quieta possessione, et insuper manu septima sue condicionis, tactis sanctorum reliquiis, probet id ipsum; et sic homo suus restituetur eidem.

Decernimus etiam et firmiter precipimus, ut universi nobiles et ministeriales, sicut dictum est homines suos proprios obtinere cupientes, civitates nostras sub pace et securitate nostra ingrediantur et abinde recedant sine gravamine et lesione, et a scultetis et a consilio civitatum nostrarum ad eorum requisicionem conductus eis prebeatur.

.....

118. Oppenheim: Auslieferung fremder Unterthanen. — Aufhebung des ersten Rheinischen Städtebundes. 27. XI. 1226. Weiland, II. Nr. 294.

H. D. g. R. rex et s. a. . . . . . Ad instantiam ..... dni. S. ae. Maguntini conquerentis sibi esse onerosum plurimum et dampnosum, quod ex hominibus suis quidam in nostro se oppido Oppinheim receperunt, communicato consilio dilectorum nostrorum principum qui sollempni nostre curie Wirceburc magnifice

1) Vgl. hierzu: Innovatio Pacis Franciae Rhenensis. 18. II. 1179. Weiland, I. Nr. 277. 15. Si quis in aliqua villa vel in alio loco quam in civitatibus habuerit hominem, quem asserat suum proprium esse vel advocaticium, illius loci iudici querimoniam moveat. Iudex conquerenti iusticiam faciat. Si vero iudex illum per vim defendere voluerit, ne domino conquerenti satisfaciat, ipse iudex teneatur actori coram superiori iudice respondere.

affuerunt, statuimus, ut ministeriales, burgenses sive quicumque alii homines quovis iure prefato ae. attinentes cum omni integritate reddantur eidem et nulli ex hominibus eius ultra in predicto opido colligantur.

Volumus etiam confederationes sive iuramenta quibus se civitates Maguntia, Pinguia, Wormatia, Spirea, Frankinvort, Geilinhusin, Fridiberc in preiuditium ecclesie Maguntine invicem obligarunt, rescindi penitus et in irritum revocari.

119. Verdun: Widerruf der verliehenen Freiheiten. 6. IV. 1227. Weiland, II. Nr. 295.

H. D. g. R. rex et s. a. fidelibus suis universis civibus Virdunensibus gratiam suam et omne bonum.

Noveritis, quod nos ad instantiam et petitionem nuntiorum e. Virdunensis necnon dictante sententia principum apud nos existentium revocavimus in irritum et denunciamus non tenere libertatem et constitutiones quas a nobis, cum essemus Aquisgrani, dignoscimini obtinuisse, quia secundum sententiam principum irrequisito episcopo vestro de iure facere non poteramus. Quapropter auctoritate regia vobis inhibemus, ne easdem constitutiones novas tenere minime presumatis.

.....

120. Reichsurteil über die Hinterlassenschaften der in eine Stadt gezogenen Eigenleute. 29. VI. 1231.

Weiland, II. Nr. 309.

H. D. g. R. rex et s. a. ..... Ad requisitionem dilecti nostri con

ventus in Mulinbrunne talis coram nobis lata est sententia et ab omnibus astantibus approbata: ut si qua ecclesiarum proprium hominem habuerit, qui ad civitatem aliquam se transtulerit et sine herede decesserit, digno suo iure eidem ecclesie non obligato, omnes proprietates ipsius ipsa ecclesia cuius fuisse dinoscitur hereditet pleno iure. ..

rex.

.....

121. Aus der „Constitutio in favorem principum“. V. 1232. Weiland, II. Nr. 171.

Fridericus secundus d. f. c. R. i. s. a., Ierusalem et Sicilie

Concedimus igitur, iuxta quod idem rex filius noster noscitur con

[blocks in formation]

2. Item quod nova fora non possint antiqua aliquatenus impedire.

3. Item nemo cogatur ad aliquod forum ire invitus.

4. Item strate antique non declinentur nisi de transeuncium voluntate.

Rheinischer Städtebund. Verdun. Eigenleute u. s. w.

5. Item in civitatibus nostris novis bannitum miliare deponatur.
10. Item cives qui phalburgere dicuntur penitus eiciantur.

79

12. Item principum, nobilium et ministerialium ecclesiarum homines proprii in civitatibus nostris non recipiantur.

13. Item principibus, nobilibus, ministerialibus et ecclesiis proprietates et feoda per civitates nostras occupata restituantur nec ulterius cupentur.

OC

14. Item conductum principum per terram eorum, quam de manu nostra tenent in feodo, vel per nos vel per nostros non impediemus vel infringi paciemur.

15. Item non compellantur aliqui per scultetos nostros ad restitucionem eorum que a longinquo tempore ab hominibus receperant, priusquam se in nostris civitatibus collocarent, nisi homines ipsi fuerint imperio immediate subiecti, quos tenebuntur iuvare super eorum iure in foro eorum, in quorum terris talia sunt percepta.

16. Item in civitatibus nostris nullus terre dampnosus vel a iudice dampnatus vel proscriptus recipiatur scienter; recepti convicti eiciantur.

17. Item nullam novam monetam in terra alicuius principis cudi faciemus, per quam moneta eiusdem principis deterioretur.

18. Item civitates nostre iurisdiccionem suam ultra civitatis ambitum non extendant, nisi ad nos pertineat iurisdiccio specialis.

19. Item in civitatibus nostris actor forum rei sequetur, nisi reus vel debitor principalis ibidem fuerit inventus; quo casu ibi tenebitur respondere.

20. Item nemo recipiat in pignore bona quibus quis infeodatus sit, sine consensu et manu domini principalis.

21. Item ad opera civitatum nullus cogatur, nisi de iure teneatur.

22. Item homines in nostris civitatibus residentes consueta et debita iura de bonis extra civitatem suis dominis et advocatis persolvant neque indebitis exaccionibus molestentur.

23. Item homines proprii, advocaticii, feodales, qui ad dominos suos transire voluerint, ad manendum per officiales nostros non artentur.

122. Verbot der Pfahlbürger und der Muntmannen: ReichsLandfriede. 15. VIII. 1235.

Weiland, II. Nr. 196.

13. Precipimus ut phalburgari in omnibus civitatibus, tam in nostris quam aliorum, cessent et removeantur omnino. Muntmannos eciam ubique penitus cessare iubemus.

123. Erschwerung des Pfandverkehrs: Reichs - Landfriede. 15. III. 1235.

Weiland, II. Nr. 196.

14. Nullus aliquem sine auctoritate iudicis provincie pignorare presumat; quod qui fecerit, tanquam predo puniatur.

124. Der Rheinische Bund: Bericht über die Versammlungen. 1254-1256.

Weiland, II. Nr. 428.

I. Versammlung zu Mainz. 13. VII. 1254.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Iudices et consules et universi cives Mogontinenses, Colonienses, Wormacienses, Spyrenses, Argentinenses, Basilienses ac alie civitates sancte pacis federe coniurate omnibus Christi fidelibus salutem in eo qui auctor est pacis et principium salutis.

1. Cum terrarum pericula et viarum discrimina nonnullos ex nostris iam per multum temporis discursum destruxerint penitus et plerosque bonos et ydoneos traxerint in ruinam, ut innocentes opprimerentur sine calculo rationis: ad obviandum huiuscemodi tempestatibus et procellis modum rimari oportuit et perquiri, per quem nostri saltim termini et districtus, omissa equitatis digressione, possint ad pacis orbitam revocari.

2. Hinc est quod nos serie presentis scripti cupimus innotescere universis, quod nos, cooperante Domino Iesu Christo pacis auctore ac amatore per quem tocius boni exordium est et via, propter culturam pacis et iustitie observationem convenimus unanimiter in hanc formam: prestitis iuramentis nos invicem astringendo, a festo S. Margarete nunc instanti ad decem annos, videlicet anno Domini MCCLIV, pacem generalem iuravimus firmiter observare.

2a. Quam utique pacem venerabiles patres ac dni. G[erhardus] Mogontinensis, Conr[adus] Coloniensis, Arnoldus Treverensis ae., Richardus. Wormacensis, Heinricus Argentinensis, Iacobus Metensis, Bertoldus Basilensis e., necnon multi comites et nobiles terre nobiscum iuraverunt, sua thelonea iniusta sicut et nos tam in terris quam in aquis benigne et liberaliter relaxantes.

3. Tanto quoque federe firmitatis servabitur hoc promissum, ut non solum maiores intra nos hoc communi presidio gratulentur, verum universi minores cum maioribus, clerici seculares et omnes religiosi cuiuscunque sint ordinis, laici et Iudei, hac tuitione perfrui se gaudeant et in tranquillitate sancte pacis valeant permanere.

3a. Quicunque vero huius pacis violatores ac perturbatores extiterint, contra illos totis viribus insurgemus, ipsos usque ad condignam satisfactionem compellendo.

4. Propter questiones tamen que iam inter pacis federe coniuratos habentur ac fortassis in posterum emergere videbuntur, ne de hiis, quod absit, nunc aut in futuro fomes discordie vel litis occasio valeat suboriri, inventum est circa hoc remedium salutare: quod videlicet in qualibet civitate vel a quolibet domino nobis coniurato quatuor viri fide digni adiurati super hoc specialiter eligantur, qui, auctoritate plena ipsis super hoc tradita, sub debito iuramenti universas questiones per amicabilem compositionem vel per iustitiam terminabunt.

5. Quod si per ius aut per amicabilem viam has causas discindere nequiverint et sopire: quicumque quatuor iuraverint, quod suus dominus aut sua civitas ad id quod ei imponitur non teneatur iuxta iuris ordinem persolvendum, idem dominus vel civitas super eo quod ei imponitur penitus absolvatur.

6. Si vero horum quatuor aliquis decesserit, alius loco sui substituetur.

7. Si pax in aliquo domino vel in aliqua civitate fuerit perturbata, predicti quatuor a dominis vel a civitatibus ad hoc deputati pro perturbatione pacis et eciam super negocio pacis tractando convenient et de consilio communi tractabunt, qualiter id honorifice valeat refieri et sancte pacis forma possit stabiliri.

II. Versammlung zu Worms. 6. X. 1254.

In nomine Domini, amen. Anno Domini MCCLIV in octava S. Michahelis convenientibus nobis in unum coniuratis civitatibus tam superioribus quam inferioribus pro pace servanda in civitate Wormaciensi, habito colloquio et tractatu diligenti super hiis que paci adtinent generali ad honorem Dei et sancte matris ecclesie necnon sacri imperii, cui nunc preest serenissimus dnus. noster Willehelmus R. rex, et ad communem utilitatem equaliter divitibus et pauperibus, ordinavimus hec statuta rite et inviolabiliter observanda, ut exinde gaudeant pauperes et maiores, clerici seculares, religiosi, laici et Iudei, nolentes in eorum executione que visa sunt reipublice expedire rebus parcere vel personis, interclusis nobiscum principibus et dominis coniuratis.

1. Primo statuimus, quod nullas expeditiones faciemus, nisi sint de consilio sano civitatum et communi, et maxime ad illa loca ubi magis necessarias habuerimus, nos invicem pro viribus adiuvantes et gravamina nostra pariter sustinentes.

2. Item constituimus, quod nulli domino paci resistenti a nobis iurate nulla victualia ab aliqua civitate aut ab aliquo domino nobis coniurato arma vel aliqua subsidia exhibeantur, sive a Christianis sive a Iudeis.

3. Item ut nichil eis credatur aut mutuo concedatur in nostris civitatibus, qui paci contrarii sunt et nobis.

4. Item statuimus, ut nullus civium in quacunque civitate familiaritatem cum ipsis habeat aut ipsis prestet consilium, auxilium et favorem:

Keutgen, Urkunden z. städt. Verfassungsgesch.

6

« AnteriorContinuar »