Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quia sollempnes nuncios et litteras principibus super premissis transmiseramus.

2. Expedicionem etiam in octava S. Iohannis ibidem super pacis violatores indiximus.

XI. Versammlung zu Würzburg. 15. VIII. 1256.

I. n. Dni. amen. A. D. MCCLVI in festo Asumptionis gloriose Virginis Marie misse sunt littere principum subscriptorum Herbipolin in generale colloquium per venerabilem virum fratrem Waltherum de Solce nunciis civitatum in hec verba:

Albertus D. g. dux Saxonie, Angarie et Westfalie dilectis sibi Moguntinensibus, Coloniensibus, Wormaciensibus, Spirensibus, Argentinensibus, Basiliensibus, Herpibolensibus, Aquensibus, Frankenwordensibus, Geilimhusensibus et Oppinhaemensibus, Fridebergensibus, Bopardiensibus, Haginowensibus et universitati omnium civitatum sancte pacis federe coniunctis paratam ad beneplacita voluntatem. Studiis vestris bonis et sanctis in Domino congaudemus, in quibus vos pacem et commune bonum ecclesie ostendistis et ostenditis diligere ac fovere, universitati vestre toto corde gratias referentes ac vita semper et rebus apud vos promereri cupientes, quod sub spe pacis habende et conservande nos et alios principes ad communem et concordem Romani regis electionem tam sollicite instigare curastis, vestrum consilium et auxilium fideliter adhibendo. Quia igitur tam nos quam alii principes vobiscum in eodem proposito concordamus, ut modis omnibus reformationi pacis intendamus, ad presens visum nobis est, aliquem ad tam sanctum propositum posse assumi vel inveniri sicut illustrem virum dilectum consanguineum nostrum Ottonem marchionem Brandinburgensem; cui, si in regem fuerit sublimatus, omni quo possumus auxilio et consilio volumus non deesse; et ipse ad consilium nostrum et aliorum principum et nobilium atque vestrum ac aliorum amicorum suorum omnino hoc recusare de cetero non audebit.

Datum et cetera.

(Es folgen ähnliche Briefe Johanns von Brandenburg und Albrechts von Braunschweig; sodann ein Brief Ottos von Brandenburg, der seine Kandidatur anzeigt und endet:)

Eciam caritatem vestram rogamus, ut ad curiam in Frankenfurt in festo beate Virginis celebrandam ita decenter veniatis, ut etiam si inter aliquos ibidem discordia, quod absit, oriatur, pars cui infertur iniuria vestro posset auxilio roborari.

Datum etc.

1. Convenientibus in unum omnibus pacis federe coniuratis in civitate Herbipolensi a. D. MCCLVI infra Assumptionem S. Marie, promisimus ibidem omnia statuta sancte pacis per omnia inviolabiliter observare et nos invicem totis viribus adiuvare.

2. Statuimus etiam, quod nulli omnino liceat aliquam predam, qualiscunque sit, parva vel mag[na], cuinscunque sit generis peccorum vel aliarum rerum, emere sive comparare. Si quis vero aliquam rem depredatam emit et circa ipsum inventa fuerit, dono restituatur et gratis, [et pena condigna] pu[niatur. Si autem] poterit [se iuramento] purgare, quod illam predam emerit inscienter credens se iusta bona comparasse, facto et prestito iuramento reddat predam dono et sine aliqua peccunia illi cui fuit [pred]ata.

3. Statuimus etiam et precepimus, quod quelibet civitas suos honestos nuncios mittat Frankenfurt in Nativitate gloriose Virginis ad curiam principum pro electione novi regis indictam. Et quia tunc generale colloquium in Argentina habere debuimus sicut statutum est, oportet propter curiam principum, ut illud colloquium sancte pacis usque ad festum beati Michaelis differamus; et precepimus sub debito iuramenti, quod quelibet civitas et oppidum nobis iuratum suos illuc sollempnes nuntios mittant, quia illa IV statuta colloquia semper ad honorem Dei et sancte pacis incrementum observare volumus.

4. Insuper statuimus et firmiter precipimus, quod quelibet civitas pro posse se ad arma preparet et soldarios constituat, per quos possimus pacis emulis et violatoribus ac inimicis nostris viriliter resistere et potenter; quia ad sancte pacis propugnationem personas exponimus nec rebus parcere volumus et exspensis.

5. Concedimus etiam dno. e. Herbipolensi et civibus potestatem, quod loco omnium nostrum recipiant in sancte pacis consortium dominos et civitates provinciarum ipsis coniunctarum, quicunque voluerint ad sancte pacis confederationem se astringere iuramento, et Eisteten. . . . . .1) et Herpipolen. s...) m.....) et firmiter observare promittimus.

[ocr errors]

6. Sicut in Westfalia et in civitatibus inferioribus sic et in partibus superioribus constituimus fieri ad honorem et laudem omnipotentis Dei, qui pacis est auctor [et] sine quo nichil est validum vel sanum: ita videlicet quod quilibet homo residens in civitatibus vel opidis coniuratis, habens valorem V marcarum vel amplius, singulis annis Dominica Pal[marum dabit] solum denarium illius monete; que elimosina ab illis IV iuratis congregabitur et presentabitur usque in Cenam Domini, et tunc illi IV consilio bonorum et ydoneorum virorum illius civitatis [in die] Parasceues illam elemosinam distribuent inter egenos et pauperes, prout melius videbitur tunc expedire: quia merito de nostra sustantia Deum nostrum honorare debemus, qui protector est omnium in se sperancium et a quo bona cuncta procedunt; quod multiplicata super nos misericordia hoc pacis negocium eius gratia inchoatum sanum et validum consistat et per

1) 5-6, 3-4, 6-7 Buchstaben verblasst.

severet, et ut ipsius clemencia sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus eterna.

7. Item sicut apud Moguntiam promisimus, sic et iterato confirmamus, quod si principes ad quos spectat regis electio inter se, quod absit, discordaverint et plures quam unum elegerint, neutri illorum aliqua servicia exibemus vel in civitatem aliquam ingredi permittimus, donec nobis unus presentatur, qui de iure [Roma]no regno debeat preesse.

II. Stadtrechte.

125. Augsburg: ältestes Stadtrecht. 21. VI. 1156.

Meyer, Ztschr. d. histor. Vereins für Schwaben u. Neuburg, IV. (1878) S. 289-293, u. weniger gut in: Das Stadtbuch von Augsburg (1872) Beilage I.

.....

Art. I. .. Fridericus d. f. c. R. i. a. Notum sit .... qualiter Augusta civitas tum negligentia et imbecillitate episcoporum, tum absentia et diuturna occupatione in longinquis partibus regum nimia enormitate iuris turbata, sed precipue insolita et Deo odiosa advocatorum intrinsecus et extrinsecus exactione vexata, tandem Deo miserante et pio imperatore Friderico manum consolationis porrigente, Cůnrado e. annuente, iubare gloriosi iuris est illustrata. Accidit namque quod predictus imperator, dum ante nominatam civitatem quadam vice intraret et quasi caliginosa oblivione sui iuris fluctuantem et cecutientem inveniret, Cunradus e. cum universo eiusdem civitatis clero et populo se ei representaret et lacrimabilem querimoniam super hoc moveret, quod civitas nullo certo iuris ordine vel termino fungeretur. Proinde pius et catholicus imperator, utpote non solum armis ornatus sed etiam legibus [arm]atus, eos ex communi consilio quo iure ex antiqua et legali institutione gubernari deberent pronunciare precepit. At illi nichil novitatis excogitantes, nichil antiquae institutioni attentes, ius advocatorum, urbis prefecti, civitatensium, omnium ordinum tocius civitatis, Adelgozo advocato et Cůnrado prefecto presentibus et nichil contradicentibus, in curia Ratisponae confirmatum, ut haec subscripta pagina testatur, promulgabant, et rex idipsum auctoritate sui privilegii confirmabat. Acta sunt autem haec anno MCLII.

Art. II (Wahrung der Rechte des Capitels gegen den Bischof und die Vögte, a. 1104).

Art. III. Iusticia Augustensis civitatis haec est. 1. Quicumque violator urbanae pacis exstiterit, dno. e. X talentis satisfacere debet; quae si non habuerit, corio et crinibus puniendus est.

2. E. ministerialium, urbanorum et totius populi civitatis peticione prefectum unum tantum et monetarium dare debet.

3. Item chori maioris et predictorum peticione de ipso choro plebanum dabit.

Nunc de moneta dicamus. 4. Ex camera episcopi monetario X m. dabuntur, et econtra monetarius singulis annis episcopo X . dabit et capellario quinque B.

5. Et si monetarius in falsitate deprehensus fuerit, quicquid habet publicari debet episcopo et manus eius advocato.

6. Et quisquis absque monetarii permissione cambit argentum, preter institutores civitatis qui Coloniam vadunt, quibus tantum ad decem m. cambire est concessum, spoliat episcopi cameram.

7. Si quis monetam temerarie intraverit, carebit episcopi gracia; et si aliquem infra monetam leserit vel temerarie extraxerit, fregit cameram episcopi.

8. Et si aliquis scienter iniusta pondera habuerit, etiam spoliat

cameram.

Nunc de iusticia dni. e. 9. De theloneo VI . dabuntur episcopo, et quociens Auguste balneaverit duo cingula, et ad mandatum vestiri debent XII pauperes, et capellario XL d.

10. De curtilibus episcopo ad festivitatem S. Michahelis IV . dabuntur. 11. E. ducatum ingredientibus egredientibusque dabit.

12. Quociens e. ex precepto regis pro ecclesiae suae necessitate curiam adierit, urbani X . ad stipendium ei dabunt; et quando Romam ibit in expeditionem vel ad suam consecrationem, tunc iustum est quod civitatenses praebeant ei subsidium, prout apud eos peticione poterit obtinere.

13. Apud quos iniusti modii inventi fuerint, episcopo XV B dabunt. 14. Preterea omnis satisfactio in civitate bonis redimenda ad episcopi iusticiam pertinet, excepta temeritate et iniusticia, et his etiam exceptis qui morte plectendi sunt aut truncandi.

Art. IV. Et hec est urbana iusticia. 15. Si quis curtile annum et diem sine contradictione possederit, quod de cetero nullius impeticioni respondeat, nisi hoc impetitor probaverit, quod causa hostilis necessitatis vel inopiae absens proclamare non potuerit, vel quod nondum annos discretionis habuerit.

16. Item quicumque ius civitatis nactus est, nullus eum inpetere debet de iure proprietatis vel beneficii, nisi secundum urbanorum iusticiam.

17. Item si censualis talem habet uxorem, quod filii eius aecclesiae sunt, et censualem nummum dederit et ad tria legitima placita advocati venerit, ultra non est iniuriandus, nisi quod in fine vitae suae ad curiam optimum iumentum dabit et vestimenta in quibus operari solebat praeconi suo. Et quisquis ei hanc iusticiam infringit, episcopus eius defensor erit. Et ubicumque census deciderit, totum quod habet in episcopi potestate erit.

Art. V. De iusticia advocati. 18. Advocatus tria legitima placita Augustae in omni anno habere debet et tunc nullum debet facere iudicium nisi urbanorum iusticia; et nunquam iudicandi causa Augustam veniet nisi vocatus, exceptis suis tribus legitimis placitis.

« AnteriorContinuar »