Imágenes de páginas
PDF
EPUB

alieni existant; sed sicut episcopi servientes, ita isti solis dominorum suorum utilitatibus insistentes ab omni iure fiscali deinceps nostre auctoritatis instituto sint absoluti. ....

13. Worms: Freiheit der Stiftsdiener von der städtischen Reichssteuer. 31. V. 1182.

Weiland, I. Nr. 283. Boos, I. Nr. 89.

... Fridericus d. f. c. R. i. a. .... Notum esse volumus, quod Wormaciensis ecc. canonici ad nostre maiestatis accedentes presentiam, sua nobis conquestione monstrarunt, quod cives Wormacienses ecclesie sue ministros indebite vexarent et ad solvendas de suo peculio collectas, que in civitate ad nostrum fiunt obsequium, ipsos acriter angariarent. Dum itaque in curia Maguncie celebrata, presentibus tam canonicis quam civibus Wormaciensibus, super hac questione sententiam requireremus, a curia nostra iudicatum fuit: quod universi ecclesiarum ministri ab huiusmodi exactionibus liberi esse debeant et immunes, hii videlicet, qui fratribus et ecclesie cottidie in propria persona deserviant nec mercimoniis operam dant nec foro rerum venalium student nec pro subterfugio nostre collecte obsequio fratrum se applicant. Nos itaque omnes huiusmodi ecc. Wormaciensis ministros, qui certi et publici mercatores non sunt, ab omnibus angariis et parangariis, ab exactionibus et collectis auctoritate imperiali absolvimus et, ut ecc. ac fratribus libere servire possint ac devote, immunes esse decernimus.

.....

14. Mainz: Befreiung von auswärtigen Gerichten. [1118—1135]1). Hegel, Forschungen XX. S. 442 f.

Adelbertus Moguntinę ecc. ae. (etc.)

In medio etenim meę prosperitatis cursu Heinricus V., ut nostis, imperator post multa beneficia nonnisi propter Romanae ecclesiae obedientiam carceris etiam mihi captivo tenebras intulit et latibula. ..... Tam diu itaque clerus, comites, liberi cum civibus et familia prefato imperatori Heinrico insistentes elaboraverunt, donec me tandem, datis obsidibus caris filiis et propinquis, corpore ex toto attenuatum, vix semivivum, sicut fideles filii patrem, in sua receperunt. Sed quam caute, quam honeste, quam iuste obsides haberentur, sine merore loqui nemo poterit; nam alii membris truncati redierunt, alii fame, alii exilio deputati, alii nuditate et corporis egritudine preoccupati perierunt. Hec et his similia fideles Moguntinae civitatis cives pro iustitia passi sunt; que vero in defensione civitatis suique honoris pertulerint, satis omni regno patet. Michi igitur

1) Eingegraben in die Bronzethür der Liebfrauenkirche, jetzt am Marktportal des Doms.

cogitanti, quid eorum bonis et tantis recompensarem meritis, occurrit, ut, sicut ipsi pariter meo communicaverant labori, sic omnium conferrem aliquid honori et utilitati. Communicato ergo primorum consilio, clericorum dico, comitum, liberorum, familie et civium, habitantes infra ambitum muri prefatae civitatis et manere volentes, hoc iure donavi: ut nullius advocati placita vel exactiones extra murum expeterent, sed infra sui nativi iuris essent sine exactoris violentia, quia cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, gratis nullo exigente persolverent. . . .

15. Strassburg: Gerichtsstand vor dem Stadtgericht. 20. I. 1129.

Wiegand, I. Nr. 78.

.....

Lotharius tercius D. g. R. rex. Notum esse volumus qualiter fidelibus nostris civibus Argentinensibus ..... constituimus . institutum et ius quoddam, ut videlicet nullus eorum cuiuslibet conditionis placitum aliquod quod vulgo thinch vocatur extra civitatem suam constitutum adeat vel prorsus ab aliquo cogatur adire vel de aliquo sibi imposito ibi cuiquam respondere, nisi pro hereditatibus seu proprietatibus extra civitatem conquerendis vel defendendis. De ceteris, si aliquis adversus aliquem eorum aliquid habuerit, infra civitatem coram ipsius civitatis iudicibus eum impetat ibique ei respondeat et satisfaciat. Advocati etiam, quorum subditi seu censuales infra civitatem domos habuerint aut manserint, censum debitum ab eis in civitate accipiant et, si supersederint vel dare noluerint, iustitiam vel satisfactionem coram iudicibus civitatis infra ipsam civitatem inde accipiant. . . . . .

.....

16. Osnabrück: Gerichtsstand vor dem Stadtgericht. 23. XI. 1171.

Philippi, I. Nr. 328.

.....

Fredericus D. g. R. i. a. Videntes igitur afflictiones et pressuras civium Osnabrugensium quas ab extrinsecis iudicibus sustinuerunt, qui eos extra civitatem ad aliena et insolita iura solebant evocare, ex consueta benignitatis nostrę clementia statuimus, ne quis iudex extrinsecus manens quemquam ex civibus pro aliqua causa presumat evocare, nisi prius querimoniam suam in civitate coram civitatis rectoribus vel coram nobis exsequatur et secundum civitatis ius consuetudinarium debitam consequatur iusticiam. Quecunque autem vocationes ante hęc tempora factę sunt ab extrinsecis iudicibus, effectum non habeant, sed in irritum revocentur. . .

17. Köln: Das Recht des Burggrafen. V. 1169.

Ennen und Eckertz, I. Nr. 76. Lacomblet, I. Nr. 433 1).

.....

Philippus d. f. c. S. Coloniensis ecc. ae. . . . . . Universorum noticię cupimus declarari, quod cum inter fideles nostros Henricum virum nobilem de Arbrech, burgravium Coloniensem, et Gerardum militem de Eppindorp, advocatum nostrum Coloniensem, super iudicio quod wizzeht dinc dicitur coram nobis, prioribus et fidelibus nostris presentibus, questio verteretur et idem burgravius firmiter assereret et allegaret iuris sui ab antiquo esse, quod solus iudicio quod wizzeht dinc dicitur presidere deberet et absque advocato nostro Col. predicto frangere edificia que vůrgezimbre dicuntur, et iam dictus advocatus e converso proponeret iuris sui esse dicta edificia una cum eo debere frangere: nos tandem, quia nobis de huiusmodi iudicio non constitit, habito fidelium nostrorum predictorum consilio, vocari fecimus magistros civium et scabinos nostros Col. ac officiales de Rigirzegheide et iurare fecimus eosdem, cum iura civitatis Col. ipsis essent cognita et ea in suis privilegiis haberent scripta, quid de huiusmodi iudicio sentirent vel scirent nos instruere vellent. Qui inter se habito consilio scrinium suum, in quo privilegia eorum erant recondita, licet inviti aperuerunt et quoddam privilegium, cuius scriptum vix ex nimia vetustate intueri poterat, extraxerunt et nobis exhibuerunt, in quo una cum prioribus nostris vidimus contineri:

1. Quod advocatus noster, qui in eodem privilegio scoltetus ae. Col. nominabatur, una cum dicto burgravio Col. in omnibus causis iudicio presidere debet, exceptis iudicio quod wizzeht dinc dicitur et iudicio de hereditatibus infra Coloniam sitis, quibus dictus burgravius solus iudicio presidere debet et questum de eisdem provenientem recipere.

2. Item continebatur in eodem privilegio, quod una nobiscum bannum iudicii ab imperio tenet, in quo banno talis est vis, quod sicut et nos proscribere poterit illos qui de iure fuerint proscribendi, et etiam poterit proscriptos ab eo in ius suum in quo prius fuerunt restituere.

3. Et continebatur i. e. p., quod si quos ad instanciam cuiuscumque vocare debet in iudicium, talibus verbis Theutonicis vocabit: Einin N. van N. clagin umbe die offene wůnde ove bliginde dait ove doitslag ove rouf ove schaig ove umbe noitzoch ove van wilgir noit dat si, den heisg ich her in einewerve, andirwerve, dirdewerve inde bannene bit minin banne her in dinc ce retheme gerihte etc. Et advocatus et illi quibus iudicia committuntur vocare debent et dicere verba predicta eo excepto, quod dicent: Inde bannene bit mins herrin banne her in dinc ce retheme gerihte etc.

1) Ueber die Frage der Echtheit: Uhlirz, MIÖG. XVI. S. 533.

4. Item c. i. e. p., quod cives nostri Col. a predecessoribus nostris ae. talem obtinuerunt libertatem, quod neque nos neque successores nostri neque burgravius neque successores sui ipsos ad alicuius instantiam ratione dicti banni poterimus extra civitatem Col. ad iudicium evocare.

5. Preterea c. i. e. p., quod quando nos vel successores nostros iudicio sanguinis presidere contigerit, dictus burgravius noster esse debet advocatus. Et si ad hoc deventum fuerit, quod forte pugna fieri debet, idem burgravius pugnam absque advocato nostro ratione banni sui iudicabit et eques in circulo, quod warf dicitur, incedere debet ad custodiendum circulum et ad resistendum pressure populi, ne pugnantes impediantur. Et ne iudicio sanguinis maculemur, nos et nostri successores dicere debemus burgravio et scabinis nostris, ut diligenter caveant, ne reo vel actori iniuria fiat.

6. Item c. i. e. p., quod si in causis iudicii sanguinis, de quibus questio coram nobis vel successoribus nostris infra civitatem Col., videlicet inter cives nostros Col. mota fuerit et compositio amicabilis intervenerit, de questu exinde provenienti recipiemus tres partes et burgravius ratione banni sui quartam partem.

7. Item c. i. e. p., quod dictus burgravius et advocatus questum iudicii quod situm est in curia nostra episcopali equaliter dividere debent, excepto questu wizzeht dinc et hereditatum, quod specialiter ad burgravium et suos successores spectare dinoscitur.

8. Item c. i. e. p., quod quando dictum burgravium edificia que vůrgezimbre dicuntur frangere contigerit, querere debet, cuius est hoc edificium; et si non fuerit qui prosteterit, per sententiam scabini illud frangere debet et fragmenta edificiorum talium in suam faciet deferri conservationem. Et si fuerit qui confiteatur, tale edificium esse suum, nichilominus illud franget; et ille cuius est edificium vadiare debet dicto burgravio LX B, quos ipsi solvere debet, antequam sol resideat, et si non solverit, penam duplicem incurret. Et si dictus burgravius nobis vel successoribus nostris ex hoc querimoniam deposuerit, talem ad solvendum per censuram ecclesiasticam compellemus.

9. Item c. i. e. p., quod scabinus Col. de quacumque sit causa requisitus a dicto burgravio de sententia in continenti vel infra triduum sententiam ferre debet, alioquin vadiare debet dicto burgravio vel suis successoribus LX B, quos antequam sol resideat, ipsi solvere debet. Quod si solvere noluerit et dictus burgravius vel sui successores nobis vel successoribus nostris similiter ex hoc querimoniam deposuerint, talem ad solvendum per censuram eandem compellemus.

10. Item c. i. e. p., quod iuris est dicti burgravii et successorum suorum ab ecc. Col. in sede scabinatus locare scabinos a scabinis electos. Et providere sibi debet diligenter et perscrutari, ne scabini quos locare debet sint gybbosi, curvi, monoculi, claudi, surdi, balbutientes, paralytici vel aliqua specie leprę notati, homicidę vel periuri, vel aliquando extiterint

proscripti, vel usurarii seu mediante pecunia ad officium scabinatus electi: tales vero personas dictus burgravius refutare debet et nullatenus in sede scabinatus locare; neque personas, quin sint ad minus etatis XXIV annorum vel amplius.

11. Et c. i. e. p., quod iuris sui est et successorum suorum de quolibet scabino ab eo in sede scabinatus locato recipere unam marcam denariorum Col. et unum maldrum avenę, que solvere debet, antequam sol resideat. Et si solvere noluerit, si dictus burgravius vel successores sui nobis vel successoribus nostris ex hoc querimoniam deposuerint, ipsos ad solvendum per censuram ecclesiasticam compellemus.

12. Item c. i. e. p., quod iuris dicti burgravii est et successorum suorum ab ecc. Col. ex antiquo conducere Judeos infra diocesin volentes Coloniam exire vel intrare. De quo conductu universitas Judeorum nostrorum Col. ipsi et successoribus suis singulis annis in festo beati Martini assignare debet imperpetuum X m. d. Col. et VI libras piperis.

13. Item c. i. e. p., quod iuris est dicti burgravii et successorum suorum ex antiquo ab ecc. Col., quod quotiens nos vel successores nostros ymaginem monetę nostrę Col. innovare contigerit, habebunt de moneta nostra unam m. novorum d., quam ipsis magister monetę nostrę assignabit.

14. Item c. i. e. p., quod idem burgravius et sui successores iure hereditario ex antiquo ab ecc. Col. in feodo tenent portam antiquam munitionis civitatis, que quondam Agrippina vocabatur, que sita est ex opposito capellę S. Apri.

15. Item c. i. e. p., quod dictus burgravius et sui successores una cum scabinis gaudere debent omni iure et servicio, quod ipsis a magistris scabinorum et civium Col. consuetum est exhiberi.

16. Item c. i. e. p., quod cives nostri Col. ex antiquo a predecessoribus nostris et ab ecc. Col. talem habent libertatem, quod cum eos cum rebus suis ad loca ubi thelonia nostra sunt sita advenire contigerit, quod penitus nullum dabunt thelonium.

Et quia dictum privilegium, in quo ea que premissa sunt scripta continebantur, fere ex nimia vetustate et corrosione vermium extiterat consumptum, ita quod ipsius scriptum vix intueri posset, nos ad peticionem tam dicti burgravii quam scabinorum nostrorum Col. predictorum dictum privilegium antiquum scripto presenti innovavimus. Et ne in posterum super huiusmodi iudicio quod wizzeht dinc dicitur inter burgravium predictum et suos successores ex una parte et advocatos nostros Col., qui pro tempore extiterint, ex altera questio oriatur nec etiam iura dicti burgravii et libertas civium nostrorum Col. predictorum a nobis vel a successoribus nostris vel a quoquam infringi possint vel in dubium revocari, presentem paginam exinde conscribi et sigillo S. Petri nostri patroni, accedente consensu capituli nostri Col., nec non et sigilli nostri fecimus munimine roborari.

« AnteriorContinuar »