Imágenes de páginas
PDF
EPUB

judicialem cognicionem et cum instancia peciissent comissionem huiusmodi revocari. Nos quare dicti nuncii inter cetera coram nobis eficaciter obtulerunt, quod vos dicti jurati si vicini dicte parrochie in hiis fuerant agravati ea reduceretis ad debitum moderamen, prout equitas suaderet vobis et dicte civitati circa ea benigniter defferentes, comissionem revocavimus supradictam; quod vobis significantes cum littera nostra mandavimus ut taliter ordinare super talliis et collectis huiusmodi curaretis, quod habitatores dicti parrochie qui vestri sunt convicini ultra modum non onerarentur in talliis presentibus vel futuris, cum pati aliquatenus non possemus quod dicti parrochiani amplius debito taxarentur, seu contra racionem et equitatem in dictis talliis gravarentur; sane nunc pro parte dictorum parrochianorum fuit nobis iterum supplicatum quod cum eis suspectum et non tutum emineat stare super hiis vestro moderamini vel arbitrio cum partes geratis judicis et actoris et esset eis etiam multum difficile vos omnes juratos in unum ad ordinacionem huiusmodi convenire dignaremur in priori comissione persistere vel saltim mandare ut duo ex vobis juratis predictis ab universitate electi, una cum dictis Petro de Martorello atque Domengio de Tarba, predicta breviter et absque aliqua litte deberetis ex nostra comissione juxta veritatis et equitatis essenciam terminare; qnod licet videretur consonum racioni annuere noluimus expectantes provisionem et moderamem quam et quod faciendum duxeritis super eis set quod gravius fuerimus et noscitur perniciosum auditu quare Dominicus de Aquilone, notarius civitatis predicte et nuncius dictorum parrochianorum coram nobis proposuit querimoniam de predictis, nonnulli cominati sibi fuerunt ad mortem,

intendentes ad dirucionem hospicii et ad privacionem officii tabellionatus, ut fertur, procedere, contra eum. Quo circa admirantes pro indi si premissa veritate nitantur, nec pati valentes quod dicti parroquian super predictis per vos contra justiciam opprimantur, ideo vobis, dicimus et expresse mandamus quatenus sicut vobis jam scripsimus, erga dictos parrochianos tanquam ad vestros convicinos fauorabiliter vos habentes, recognitis personis et facultati bus singulorum sic huiusmodi contribuciones et, tallias moderetis et reducatis ad racionabilem equitatem, quod iin distribucione ipsarum veritas et equalitas observentur, nec quis agravetur in illis contra justiciam et racionem vel ultra suarum virium facultates. Hoc autem et vobis et illis plurimum expedire conspicimus et consonat etiam racioni, ne jactata contribucio exigatur ab illis aut preterea pignorentur, donec rem, ut predicitur, reduxeritis ad statum debitum et congruum moderamen, vobis districtius inhibentes, ne racioue premissa jam dicto Dominico in persona vel bonis, malum, dampnum injuriam, offensam aut violenciam inferatis nec ad privacionem jam dicti officii contra eum propterea aut aliter procedatis. Et si contra eum in aliquo processistis de facto, id protinus ad statum debitum et pristinum reducatis cum non liciter delinquere dinoscatur qui temere inhibire presumit ne gravati recurrant ad nostram Regiam Maiestatem. In premissis igitur vos sic provide sic que sollicite habere curetis, quod causa, provisio vos concorditer foveat, justos clamores reprimat et nos ad congrua adhibenda remedia racionabiliter non inducat. Datum Barchinone quinto idus julii anno Domini M.° CCC.° XX. septimo (11 Julio). .

(Archivo de la Corona de Aragón.-Registro 190, fólio 255).

Declaración de Don Jaime II manifestando tomar bajo su protección el azud construído en el Ebro por los terratenientes de Almozara. Lérida 27 Mayo 1322.

os jacobus, etc. Cum presenti carta nostra recipimus et constituimos sub nostra proteccione, deffensione et custodia speciali, quoddam açutum per habitantes hereditarios in termino Cesarauguste vocato Almoçara constructum in flumine Iberi inter terminos locorum de Castellario et de Alagone et cequias per quas fluit aqua que ex obstaculo dicti açuti extraitur seu sumitur de flumine antedicto necnon silvas et domos constructas et construhendas ad custodiam earumdem et propietates alias ad dictum açutum et cequias pertinentes et procuratores, magistros, operarios, custodes et alios quosqunque in utilitatibus dictorum açuti et cequiarum, silvarum, domorum et propietates ipsarum seu custodia earum quomodolibet laborantes. Ita quod nullus de nostri confidens gracia vel amore audeat vel presumat dictum açutum, cequias, silvas, domos et propietates eorum frangere, diruere, devastare aut modo alio violare, aut ditos procuratores, magistros, operarios, et alios pro utilitatibus dictorum açuti, cequiarum, silvarum, et domorum laborantes, pignorare, invadere, rapere, detinere seu aliter molestare, culpa, crimine, seu debitis alicuis, nisi ipsi fuerint nomine propio vel fideiusario obligati nec in hoc casu, nisi in quantum forus Aragonum hoc permitti.

Mandamus itaque per presentes procuratori nostro eiusque vices gerenti, supraiunctariis, iusticiis, baiulis, merinis, çalmedinis et aliis nostris officialibus et eorum loca tenentibus presentibus et futuris, quod hiusmodi nostram proteccionem firmam habeant et observent et faciant ab aliis inviolabiliter observari et contra eam non veniant nec alios contravenire permittant aliqua racione, dictis tamen procuratoribus, magistris, operariis et aliis supradictis paratis existentibus facere de se complementum justicie querelantibus de eisdem. Quicumque autem contra dictam nostram proteccionem, ausu temerario ductus venire presumpserit, penam mille morabetinorum auri nostro erario applicandorum se noverit incursurum, dampno illato primitus et plenarie restituto. Iu quarum testimonium hanc cartan nostram fieri jusimus nostri sigilli pendentis munimine roboratam. Datum Ilerde VI.° Kalendas junii, anno Domini M.° CCC.° XX.° secundo. (27 Mayo 1322).

(Archivo de la Corona de Aragón.- Registro 222, fólio 29).

Autorización de Don Pedro IV á los terratenientes

de los términos de la Romareda, Miralbueno, la Huerba vieja, las Adulas, del Plano, de Cantalobos y de Fuentes, para extraer aguas del Ebro con azud ó sin azud y del Jalón con azud. Zaragoza 21 Enero 1330.

os Petrus, etc. Attendentes pro parte vestri hereditariorum quarundam ortarum et terminorum civitatis Cesarauguste, vocatorum de la Romareda, de Miralbueno, de la Huerba viella, de las Adulas, del Plano, de Cantalabos et de las Fuentes fuisse expositum coram nobis, quod predecessores vestri et vos a longevis citra temporibus propter defectum aque naturalis, qui est in ortis et terminis supradictis, innumera dampna in vestris fructibus incurristis, sic quod vos et aliqui vestrum, quos opportet aquam emere annuatim pro irrigandis aliquibus ex fructibus memoratis, tot pretium habetis solvere per eandem, quam ex ipsis fructibus modicum vel fere nullum conmodum reportatis sane cum nunc aliqui magistri, experti in extrahendis aquis et operandis cequiis se offerant extrahere absque acuto vel cum açuto a rivo Iberii et cum açuto a rivo Exalonis aquam facere, quandam cequiam per quam orte et termini supradicti ac alii afluenter poterunt irrigari et pro parte vestra dictorum hereditariorum, fuerit nobis humiliter supplicatum, ut cum opus sive cequia huiusmodi cedat in maximum comodum vestri et aliorum

« AnteriorContinuar »