Imágenes de páginas
PDF
EPUB

præsumpserit, contumatia eorum sententia convenienti damnabitur.

Simili ratione cognovimus, quod necessitudine consecrandarum basilicarum, fratres nostri, aliena sortis episcopi, in locis istis invitati conveniant: et licet sit in toto orbe sponse Christi thalamus unus, ejusque antistites una in eadem fibula charitatis et fidei unione connexi; quod tamen privilegium decessori nostro, necnon dominis, et fratribus nostris, Carpetaniæ vel Celtiberix episcopis, vester quoque episcopus fecit, in exemplaribus charitati vestræ direximus; ut scire possitis, improba petitio qualem potuisset habere profectum.basgh

Et certè municipia, id est Segoviam, Brittablo, et Caucam, eidem non quidem rationabiliter, sed pro nominis dignitate, concessimus, ne collata benedictio persona vagante vilesceret. Quod ipsi tantummodo, dum advivit, præstitum fuisse cognoscite. Hoc ergo providere volumus, ut consuetudinem antiquam nulla ratione prætermittere debeatis. Quod si hæc nostra admonitio in vobis nihil profecerit, necesse nobis erit Domini nostri exinde auribus intimare, pariter et filio nostro Ergani suggerere: et hujusmodi ausum præcepta culminis ejus, vel districtio judicis, non sine vestra detrimento, severissime vindicabunt: tanta etenim, tribuente: Domiejus est pietas, ut nihil de hoc, quod jus antiquum custodisse probatur, immutari permittat. Divina vos custodiat Trinitas. Amen.

no

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Consta por esta carta: lo primero que no es nula la administracion del sacramento del órden hecha por obispo ajeno, aunque sea ilicità: lo segundo, que sin contar con el papa, se dismembró el obispado de Palencia para erijir el de Segovia ; con cuyo motivo advierto, que aunque se dijo en esta carta que la segregacion fuese por solo el tiempo de la vida del obispo ordenado, prevaleció para siempre: lo tercero, que para el caso de contravencion á lo que mandaba el metropolitano, se amenazaba con dar parte al soberano, y no al papa.

N

Núm. 5.

Division de la provincia de Galicia en dos por Teodomiro, rey de los Suevos, año 569, disponiendo que hubiera dos metropolitanos; uno en Braga, como hasta entonces, y otro en Lugo.

T

[ocr errors]

Archivo de Santiago y Esp. Sagr. tom. XL. Apénd, V.

empore suevorum sub era DCVII Theodomirus princeps eisdem suevis concilium in civitate Luco fieri præcepit ad confirmandam fidem catholicam vel pro diversis ecclesiæ causis. Postquam peregerunt ea, que agenda erant in concilio, direxit idem rex epistolam suam ad episcopos qui ibi erant congregati retinens hæc, Cupio sanctissimi patres, ut provida utilitate décernatis in provincia regni nostri, ut qui in tota Gallecia regione spatiose satis dioeceses à paucis episcopis tenentur, ita ut aliquantæ ecclesiæ per singulos annos vix possint à suo episcopo visitari. Insuper tanta provincia unus tantummodo metropolitanus episcopus est, ut de extremis quibusque parochiis longum est singulis annis ad concilium convenire. Dum hanc epistolam episcopi legerunt, decreverunt in synodo, ut sedes Lucensis esset metropolitana, sicut et Bracara, quia ibi est terminus de confinitimis episcopis, et ad ipsum locum Lucensem grandis semper erat conventio suevorum etiam et in ipso concilio alias sedes elegerunt, ubi episcopi ordinarentur. Sicque post hæc per unamquamque cathedram dioceses et parochias diviserunt, ne inter episcopos contemptio aliquatenus fieret. Id est:

Ad cathedram Bracarensem; Ecclesiæque in vicino sunt; Centum cellas, Millia, Carandonis. Cortis Cyliolis. Taubis. Lemeto. Ad Portu. Ciliotao. Avoaste. Aylio. Jetarvo. Oculis. Certis. Petroneto. Equisis. Ad saltu. Item Paga. Pannonias. Laetra. Vergancia. Astiatico. Tureco. Auneco, Merobrio. Berese, Palantulio, Čeio. Subpelagio. Sunt XXX.

[ocr errors]

Ad sedem Portugalensem in Castro novo, ecclesiasque in vicino sunt. Villanova. Betaonia. Visea. Menturio, Torebia. Raibiaste. Bonzoaste. Lumbo. Netis. Napoli. Curmiao. Magneto. Leporeto. Melga. Tongobria. Villagomedei. Tauvasse.. Item Paga. Laborencio. Aliobrio. Vallacia. Tranluco. Cepis. Nandolas et Planciaca. Sunt

XXV.

Ad Lameco, Lamecum. Tuentica. Auraeca. Cantabiano, Orannia et Camianos. Sunt VI.

Ad Conimbriensem. Conembreca. Eminio. Selio. Lurbine. Insula. Asturiane, et Portucale. Castrum anticum. Sunt VIII.

Ad Visensem. Veseo. Rodomiro. Submoncio, Suberbeno. Osma. Onelbone. Totela. Colcia, et Caliabrica, quæ apud Gotos postea sedes fuit. Sunt IX.

Ad Dumio familia servorum VI.

Ad Egitanensem. Tota Egitania. Menecipio, et Francos.

Ad Lucensem. Luco civitas cum adjacentiis suis, quod tenent Comites XI una cum Carioca. Sevios, et Cabarcos.

Ad Auriensem. Palla auria. Vesugio-Bebalos. Teporos. Geviros. Pincia. Cassavio. Verecanos. Senabria, et Calabacias majores. sunt X.

Ad Asturicensem. Asturica. Legio. Bergido. Petra seperanti. Convianca. Ventosa. Murello superiore et inferiore. Senimure. Frogellos et Pesicos. Sunt XI.

Ad Iriensem; Morracio. Salinense. Cortinos. Celenos. Metacios. Mercienses. Pestomarcos. Coporos. Celticos. Brecantinos. Prutencos. Pluzios. Bisancos. Trasancos. Lapaciencos et Arros.

Ad Tudensem: ecclesiasque in vicino sunt. Toreio. Taboleia. Lucoparre. Aureas. Laugetude. Carasiano. Marcialiana. Turinio, Celesantes. Tortuca. Item Paga, Aunone. Sacria erbilione. Girada. Ouvenia, et Quarteso.

Ad sedem Britonorum. Ecclesiasque sunt intro britones cum monasterio Maximi et Asturias.

ΝΟΤΑ.

una

Esta escritura sirve para probar lo que dijimos en el artículo sesto en cuanto á la division de los obispados de Galicia; pero siendo estendida en siglos muy posteriores al que suena, no justifica que se congregase concilio para dividir.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Decreto del rey Gundemaro, mandando que el obispo de Toledo, reconocido ya como metropolitano de la Carpetania, lo fuese de toda la provincia Cartajinense año 610.

Esp. Sagr. tom. VI. Apénd. ÍV.

Incipit decretum piissimi atque gloriosissimi principis nostri Gundemari regis.

Era DCXLVIII.

Flavius Gundemarus rex venerabilibus patribus nostris Carthagi

nensibus sacerdotibus.

"Licet regni nostri cura in disponendis, atque gubernandis humani generis rebus promptissima esse videatur; tunc tamen majestas nostra maximè gloriosiori decoratur fama virtutum, cum ea, quæ ad divinitatis et religionis ordinem pertinent, æquitate rectissimi tramitis disponuntur: scientes, ob hoc pietatem nostram, non solum diuturnum temporalis imperii consequi titulum, sed etiam æternorum adipisci gloriam meritorum. Nonnullam enim disciplinis ecclesiasticis contra canonum auctoritatem per mores procedentium temporum licentiam sibi de usurpatione præteriti principis fecerunt: ita ut quidam; episcoporum Carthaginensis provinciæ non revereantur contra canonica auctoritatis sententiam, passim ac liberè contra metropolitana ecclesia potestatem, per quasdam fratrias, et conspirationes, inexploratæ vitæ homines episcopali officio provehi, atque hanc ipsam præfatæ ecclesiæ dignitatem, imperii nostri solio sublimatam contemnere, perturbantes ecclesiastici ordinis dignitatem, ejusque sedis auctoritate, quam prisca canonum declarat sententia, abutentes. Quod nos ultra modo usque in perpetuum fieri nequaquam permittimus: sed honorem primatus, juxta antiquam synodalis concilii auctoritatem, per omnes Carthaginensis provincia ecclesias, Toletanæ ecclesix sedis episcopum habere ostendimus: eumque inter suos coepiscopos tam honoris præcellere dignitate, quam nominis juxta quod de metropolitanis per singulas provincias antiqua canonum traditio sanxit, et auctoritas vetus permisit. Neque eamdem Carthaginensem provinciam in ancipiti duorum metropolitanorum regimine contra patrum decreta permittimus dividendam; per quod oriatur varietas scismatum, quibus subvertatur fides, et unitas scindatur. Sed hæc ipsa sedes, sicut

prædita est antiquae nominis sui veneratione, ac nostri cultu imperii, ita et totius provincie polléat ecclesiæ dignitate, et præcellat po

testate.

[ocr errors]
[ocr errors]

Illud autem quod jam pridem in generali synodo concilii toletani, á venerabili Euphimio episcopo, manus subscriptioné notatum est, Carpetania provincia toletanam esse sedem metropolim, nos ejusdem ignorantiæ sententiam corrigimus: scientes proculdubio Carpetania regionem non esse provinciam, sed partem Carthaginensis provinciæ juxta quod et antiqua rerum gestarum monumenta declarant. Ob hoc, quia una eademque provincia est, decerniinus, ut sicut Bætica, Lusitania, vel Tarraconensis provincia, vel reliquæ ad regni nostri regimina pertinentes, secundum antiqua patrum decreta, singulos noscuntur habere metropolitanos,ita et Care thaginensis provincia unum, eumdemque quem prisca synodalis der clarat auctoritas, et veneretur primatem, et inter omnes comprovin ciales summum honoret antistitem, neque quidquam contempto eodem ultra fiat, qualia hactenus arrogantium sacerdotum superba tentavit præsumptio Sanè, per hoc auctoritatis nostræ edictum, amodo et vivendi damus tenorem joeti religionis vel innocentia les gem; nec ultra postmodum inordinata licentia ab episcopis similia fieri patimur: sed per nostram clementiam præterita negligentiæ, pietatis intuitu etuveniam damus et indulgentia opem concedimus, et dum sit magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac inexplicabilis censura tenebit obnoxios, qui hoc nostrum decretum, ex auctoritate priscorum patrum veniens, temerario ausu violare tentaverit, nec ultra veniam dèlicti faciemus admissi, si dehinc honorem ejusdem ecclesia quilibet Carthaginensium sacerdotum con tempserit; subiturus proculdubio inobediens tam degradationis, vel excommunicationis ecclesiástica sententiam quam etiam nostræ severitatis censuram Noscenim talia in divinis ecclesiis dispoñentes credimus fideliter regnum imperii nostri ita divino gubernaculo regi, sicnt et nos cultum ordinis, cœlo justitiæ accenst, et corrigere studemus in perpetuum perseverare disponimus.

Flabius Gumdemarus rex, hujus edicti constitutionem pro confirmatione honoris sanctæ ecclesia Toletana propria manu subseripsi. dr13-beat ineon in m & onun 1 Ego

nus episcopussis ecclesiæ provincia Bætice metropolita

nus episcopus, dum in urbem Toletanam pro occursu regio ad venissem agnitis his constitutionibus adsensum præbui, atque subscripsi.

2 Ego Innocentius Emeritensis provincia Lusitaniæ metropolitanus episcopus, dum in urbem Toletanam pro occursu regio advenissem, agnitis his constitutionibus adsensum præbui, et subscripsi. I 3 Ego Eusebius Tarraconensis ecclesiæ episcopus subscripsi. 4 Ego Sergius Narbonensis ecclesiæ episcopus subscripsi.

« AnteriorContinuar »