Imágenes de páginas
PDF
EPUB

coram testibus ydoneis hic subscriptis partem terre supranotati predii sui sursum ad terminos eiusdem predii et deorsum vsque ad paruam uiam procedentem et pro reliqua eiusdem limitis parte, que tendit in aquam, cambiens nobis harundinetum, quod uulgo Garten nuncupatur, etiam usque in aquam proprii aluei litahe porrectum, habentem tantam latitudinem per totum quante latitudinis est illa pars predii, quam nobis sepe memoratus Viricus maritus eius prius ante annum sui decessus precio contulerat, libere ac uoluntarie prefato monasterio sancte crvcis in manus domini Eglolfi abbatis pro XXti IIIIor libris assignavit iure perpetuo possidendam. Insuper de hereditaria possessione sua in Racgental preter illos redditus V. talentorum, quos maritus eius sepe dictus Viricus ad confirmandum ius nostrum super anterioris negocio conuentionis inter nos et ipsum compacto ibidem nobis designauit, ipsa reditus aliorum duorum talentorum posuit in manus domini O. de Haslowe, vt exinde, sicut iuris est et etiam facte sponsionis ratio exposcit, per annos XXXta et eo plus ab omni querimonia et impeticione omnium ad districtum Austrie pertinentium comparati ab ea predii nobis possessio defendatur. Vt autem huius emptionis conuencio nobis rata semper maneat et inconuulsa, sigillis et testimonio nobilium et honestorum uirorum, ad quorum presenciam et noticiam facta est, presens paginvla roboratur. Testes Heinricus plebanus in Prvkke et Otto plebanus in Stadelowe, Marquardus plebanus de sancto Christoforo, Ditricus et Eberhardus et Chvnradus clerici, dominus Dietricus de Rorawe, dominus Wichardus de Arnstein, dominus Otto de Haslowe, dominus Wulvingus de Horsendorf frater eius, Gerhardus, Liupoldus, item Liupoldus de Winden et Chunradus milites, Heinricus Modeler, Rudgerus, Heinricus, Vlricus laici, Ebermannus, Hermannus, Helmwicus monachi, Vlricus conuersus et alii quam plures. Acta sunt hec anno ab incarnacione domini M: CC: XXX: VIIII: mense Januario in Prukke in perpetuum Amen.

Original auf Pergament mit vier Siegeln, zwei andere fehlen.

LXXXVIII.

1239 im Juni. Bruck an der Leitha. Maurus und Conrad, die Enkel des Palatins Poto, restituiren der Abbtei heiligen Kreuz das von ihrem Vater ihr geschenkte und von ihnen bisher entzogene Predium Winden.

Notum sit omnibus presentem cartulam inspecturis, quod nepotes antiqui Potonis comitis palatini Hungarie, uidelicet Maurus et Chunradus, de predio, quod dicitur Winden, quodque progenitores eorum sollempniter delegauerant monasterio sancte crucis, quatuor mansos et aream unam et duas partes nemoris et duas partes vini, quod uulgo nominatur perchreht, obligauerant domino Sybotoni de Winden pro XII. marcis argenti. Cum uero predicti nobiles M. et C. sepius ammoniti et timore dei conpuncti reatum suum obstupescerent, scilicet quod remedium patrum suorum indebite possiderent, atque coram Jeoriense conuentu, sicut privilegiatum est, supra nominatam uillam iam dicto monasterio iure perpetuo redonassent, fratres eiusdem monasterii eidem Sybotoni debitum suum, pro quo sibi pars dicte uille fuerat obligata, uidelicet XII. marcas puri argenti wiennensis ponderis, de bona uoluntate predictorum comitum M. et C. ad redimendum ipsum predium continuo persoluerunt, et pro seruitio illius anni V. talenta, et pro parte silue, que ipsum iure obligationis contingebat, X. talenta eidem nichilominus exsoluerunt, ea dumtaxat ratione, quod ipse de cetero nullam prorsus in eodem predio debet habere potestatem iure predicte obligationis uel consequi utilitatem. Vt autem huius redemptionis persolutio non excidat a memoria, huic scripto sigilla domini Heinrici plebani de Prukke et domini Ottonis de Haselowe, in quorum presentia facta est, pro adtestatione ueri appenduntur. Acta sunt hec anno domini M: CC: XXX VIIII: mense Junii in Pruk per manus Heinrici notarii et Helmwici monachi. Amen. Testes predictus H. plebanus et 0. de Haselowe, Ebermannus monachus, Vlricus et Wulfingus conuersi, Heinricus et Conradus sacerdotes, Wernhardus et Vitus et Lutwinus clerici, dominus Eberhardus de Swabdorf, dominus Geroldus Heimo et Otto de Wulflinsdorf, et Heinricus Vbelman, Liupoldus de Winden milites, dominus Wigandus et Heinricus de Gotinsprunne, et Fridericus de Mitterndorf, et Syfridus milites domini Ottonis, et duo Stuchsen tunc captiui. Meinhart iudex et Heimo et Rokchingaer et Wichardus cives in Prok et alii multi.

Original auf Pergament mit den Resten von zwei Siegeln.

LXXXIX.

1239.

Das Domkapitel zu Raab beurkundet, dass Maurus und Conrad, die Söhne Stephan's, der Abbtei heiligen Kreuz das Dorf Sassun (Winden) übergeben haben.

Vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis capitulum Geuriensis ecclesie salutem in domino. Ad noticiam singulorum uolumus peruenire, quod constituti in nostra presencia Maurus et Curraldus (sic) filii Stephani uiua uoce confessi sunt coram nobis, quod ipsi pro remedio anime eorum et omnium antecessorum suorum quandam villam suam nomine Sassun cum omnibus prouentibus et cum omnibus apendiciis eius sine aliqua diminucione ecclesie sancte crucis in Austria contulissent perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium nos ad peticionem dictorum fratrum concessimus presentes litteras sigillo capituli nostri roboratas. Anno gracie M: CC: XXX: nono.

Original auf Pergament mit Siegel.

XC.

Friedrich II., Herzog von

1239. 12. September. Bruck an der Leitha. Österreich, befiehlt dem Richter der Stadt Bruck, die in deren Umgebung gelegenen Besitzungen der Abbtei heiligen Kreuz aufs Kräftigste zu beschützen.

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem. Profiteri volumus, quod nos ob reverentiam dei et ad promotionem domus sancte crucis prefecto et iudici civitatis nostre Pruke firmiter dedimus in mandatis, ut possessiones eidem civitati adiacentes dicto cenobio attinentes a quibuslibet vexationibus et iniuriis totis viribus et conatibus tueantur, adjungentes etiam, quod, si forte aliquis contumax temerarie dictas possessiones presumeret molestare, eidem nostram gratiam denegamus ipsum iuxta excessus suos ex merito punituri. Datum in Pruke anno domini M. CC: XXX: VIIII: proxima die lune post festum Nativitatis beate Marie.

Original auf Pergament mit Siegel.

1240. 20. Mai. Ödenburg.

XCI.

Bela IV., König von Ungarn, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz die Schenkungen des verstorbenen Palatins Poto und seiner Neffen Conrad und Maurus.

Bela dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque rex vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium et vita. Effectum iusta postulantibus indulgere, tam uigor equitatis quam ordo exigit racionis, presertim cum petencium uota et pietas adiuuat et iusticia non relinquit. Hinc est, quod ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum tenore uolumus peruenire, quod, cum deo propicio regni regimen ad nos fuisset deuolutum pleno iure, littere fidelium nostrorum capituli Geuriensis a dilectis in christo abbate et conuentu sancte crucis de Austria nobis sunt presentate, in quibus plenius continebantur, quod Pot quondam palatinus terciam partem predii Sasun cum terra, que est iuxta Ferteuseu, in comitatu Musuniensi sita, quam iure hereditario possidebat, in remissionem suorum peccaminum contulit ecclesie sancte crucis de Austria, duas uero partes eiusdem predii fratri suo Stephano filio Mour reliquit possidendas. Mortuo autem Stephano filii sui Corrardus et Mour diuina pietate ammoniti et zelo karitatis accensi dictas duas partes predii antedicti cum omnibus pertinenciis suis omnium cognatorum suorum consciencia et consensu in nullo penitus contradicentibus ob remedium parentum suorum contulerunt ecclesie antedicte. Pecierunt itaque dicti abbas et conuentus a nobis humiliter et instanter, ut donacionem Pot comitis et nepotum suorum regia dignaremur auctoritate confirmare, prout littere capituli antedicti continebant. Nos igitur iustis peticionibus ipsorum misericorditer inclinati donaciones prefatas tamquam iuste et legitime factas duximus confirmandas. Vt igitur hec a nobis facta confirmacio nullis unquam temporibus in irritum ualeat reuocari, sed semper salua et inconcussa permaneat, ad ampliorem rei firmitatem presentes eisdem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine perhenniter roboratas. Datum in castro Suprun anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo quadragesimo, tredecimo kalendas Junii, regni autem nostri anno quinto.

Original auf Pergament mit Siegel.

XCII.

1240. 7. Juni. Wien. Friedrich II., Herzog von Österreich, befreit das der Abbtei heiligen Kreuz eigenthümliche Haus in der Stadt Neustadt von der Gerichtsbarkeit des herzoglichen Richters oder Prüfecten daselbst.

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem. Noveritis, quod nos ecclesie sancte crucis ex munificentia nostre largitatis hanc indulsimus et donavimus libertatem, ut nullus iudicum seu prefectorum nostrorum, qui in Neunstat pro tempore fuerit constitutus, aliquam sibi iurisdictionem seu exactionem in domo eiusdem ecclesie, que sita est in predicta civitate, in qua domo fratres eiusdem ecclesie res suas deponere consueuerunt, audeat usurpare. Vt autem hec donatio libertatis in posterum non cassetur, fratribus sepe dicte ecclesie super hoc presentem litteram assignamus sigilli nostri munimine communitam. Datum Wienne anno ab incarnatione domini MCC: XL: VII: idus Junii.

Original auf Pergament mit Siegelrest.

XCIII.

1240. Die Gebrüder Dietrich, Stephan und Ulrich, Herren zu Trautmannsdorf, schenken der Abbtei heiligen Kreuz eine Wiese bei der Stadt Bruck an der Leitha.

Ne, quod in tempore agitur, simul cum tempore euanescat, scriptis solet eternari et sigillorum testimonio roborari. Innotescat ergo tam presentibus quam futuris, quod nos Dietricus, Stephanus, Vlricus domini in Trůtmansdorf pratum uicinum ciuitati brocge trans flumen Litahe a profundo fonte sursum ad magnam stratam, que ducit ad uillam Winedin de ciuitate, et per ipsam stratam, sicut terminis est distinctum, ad lacum paruum tendens, quod a progenitoribus nostris iure nobis hereditario successerat, in remedium animarum nostrarum et eorundem parentum nostrorum ecclesie sancte crucis delegauimus iure perpetuo possidendum. Cum enim ipsos progenitores nostros dictum pratum minus debite per multa tenuisse tempora vereremur eo, quod dicto monasterio crederetur potius attinere, ipsum cenobio remittendo defunctorum animabus decreuimus succurrendum, nostrarum quoque, qui uiuimus, periculum euitandum. Vt autem hec ipsa delegatio rata maneat et inconuulsa, presentem paginam scribi et

« AnteriorContinuar »