Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sigillorum nostrorum appositione statuimus roborari. Acta sunt hec anno gracie MCC quadragesimo feliciter.

Original auf Pergament mit zwei Siegeln. Pez, Thesaur. VI, II, pag. 93,

Nr. 160.

XCIV.

[ocr errors]

Circa 1240. Ein gewisser Holzmann beurkundet, dass er gegen eine Zahlung von zwölf Talenten seinen Ansprüchen auf ein Predium zu Schmidbach zu Gunsten der Abbtei heiligen Kreuz entsagt habe.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris fidelibus, quod dominus abbas et fratres monasterii sancte crucis dederunt mihi Holtzmanno duodecim talenta, quod cessi liti, quam habui contra eos de predio in Smidbach, et ideo ego Holtzman respectui et totali iuri, quod in predicto predio videbar habere, pro me et pro liberis meis spontanee abrenunciaui. Ut autem predicti fratres ipsum predium, sicut eis a progenitoribus meis liberrime collatum est, quiete possideant in perpetuum, hec paginula sigillo domini mei Ottonis de Ottenstein est roborata. Testes: Otto de Ottenstein, Gerhardus, Chunrat de Chofarn, Heinricus de Swinwart, Vlricus de Hohenowe, Fridericus Paris, Heinricus Sueirer, Saxo, hi omnes milites, et Chunradus camerarius, Chunrat cellerarius.

Original auf Pergament, dessen Siegel abgängig.

XCV.

Circa 1240. Der Palatin Dionys beurkundet, dass sich die Abbtei heiligen Kreuz rücksichtlich ihres rechtlichen Besitzes des Gebietes der Byssener durch Vorlage der betreffenden königlichen Verleihbriefe ausgewiesen habe.

Dionysius dei gracia comes palatinus omnibus presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Nouerint uniuersi, quod, dum de mandato domini regis omnes terras byssenorum alienatas reuocaremus, inter cetera pro quadam terra nomine Legentou circa Galus conuentum sancte crucis de Austria, quem indebite possedisse credebamus, citari per Bec (sic) iussimus, qui coram nobis assistentes super predictam terram priuilegium regis et litteras precedentium iudicum nobis presentauerit. Nos uero intuentes ipsos iuste possedisse et rege referente nobis, quod pro sepedicta terra byssenis aliam terram dedisset, confirmauimus predicte ecclesie possidere perpetualiter, et nos ipsis byssenis terram, quam dominus rex eis contulit in concambio, litteris nostris cum sigilli nostri munimine in perpetuum roborauimus. Original auf Pergament mit Siegel.

XCVI.

1241. 1. November. Heiligen Kreuz. Eglolf, Abbt von heiligen Kreuz, beurkundet einen zwischen der Abbtei und Siboto von Winden abgeschlossenen Vergleich in Betreff eines Waldes und einiger Weingärten bei Ödenburg.

Notum sit omnibus tam presentis quam future generationis etatibus, quod ego Eglolfus abbas et Vlricus prior et conuentus domus sancte crucis de contentione, quam habebat Syboto de Winden pro parte vinearum sitarum in monte pertinenti ad Supprunium, et pro quadam parte silue pertinenti ad condistrictum prefate uille Winden, tale fecimus medium, quod prenominatus Syboto cum bona uoluntate ac liberorum consensu cessit liti, cessit etiam omnimodis iuri suo, quod se fatebatur actenus possedisse iure feodali, tali conditione interposita, quod iam dictus Syboto ligna silue contentionis usque Georii presentis anni redigat in usus suos totaliter. De cetero uero fundum eiusdem silue dimidium diebus uite sue quiete possideat, post decessum autem ipsius ad monasterium reuertetur. Siquidem iuri suo et liti predictarum uinearum in presenti omnimodis abnegauit. Acta sunt hec anno gracie M: CC: XLI in festo omnium sanctorum ad sanctam crucem coram testibus.

Original auf Pergament, dessen Siegel fehlen.

XCVII.

1242. 16. Mai. Heiligen Kreuz. Friedrich II., Herzog von Österreich, ertheilt der Abbtei heiligen Kreuz seine Genehmigung zum Ankaufe eines Hauses und Grundstückes bei der Stadt Bruck an der Leitha, und befreit dasselbe auch auf gleiche Weise wie deren Häuser zu Wien und andern Orten.

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis in perpetuum. Quoniam ad ea. devotione solita et affectu, que uiris et domibus religiosis usquequaque proficiunt, inclinari cupimus temporibus nobis datis, presentis scripti testimonio significandum duximus tam presentibus quam futuris, quod nos emptionem domus et aree factam apud civitatem nostram Pruke per fratres seu conuentum sancte crucis ordinis Cisterciensis ratam habere uolumus, ut est facta, ipsi in signum consuete libertatis, quam habent Wienne et in aliis locis domus sue, nec non

gratie et consensus dantes presens scriptum sigilli nostri munimine roboratum. Datum apud sanctam crucem anno domini M: CC: XL: II? XVII kal. Junii.

Original auf Pergament mit Siegel.

XCVIII.

1243. 24. April. Heiligen Kreuz. Rüdiger, Bischof von Passau, verkündet seinen Amtleuten zu Passau, dass er der Abbtei heiligen Kreuz für deren durch Passau verführt werdende Lebensmittel die Mauthfreiheit verliehen habe.

[ocr errors]

Rudegerus dei gratia Patauiensis episcopus fidelibus suis officialibus in Patauia gratiam suam et omne bonum. Continentia litterarum presentium uobis constet, quod nos dilectis in christo fratribus abbati et conuentui sancte crucis omnia iura, que ratione mute de nauibus salem et alia quocumque censeantur nomine ad ipsos spectantia deferentibus nos deberent contingere, relaxamus. Auctoritate itaque litterarum presentium uobis firmiter inhibemus, ne ab ipsorum nauibus quecumque uictualia deferentibus nomine mute uel mutarum aliquid exigatis, permittentes eas remoto impedimento quolibet, cum ad uos peruenerint, libere pertransire. Vt autem in ipsorum nauium transitu quelibet abesse debeat difficultas, in sortem pensionis nostre, quidquid de nauibus supradictis uos recepturos speraueritis, uolumus computari. Et ut hec nostre donationis indulgentia ecclesie dicti conuentus debeat inuiolabiliter obseruari, eandem robore litterarum presentium confirmamus, quas et nos ipsi ecclesie damus in testimonium et cautelam. Datum apud sanctam crucem anno domini Millesimo CC: XLIII: VIII kalendas Maii, indictione prima, pontificatus nostri anno decimo.

Original auf Pergament, dessen Siegel abgängig. Pez, Thesaur. VI, II, pag. 96, Nr. 164, mit mangelhafter Datirung.

(1243?)

XCIX.

Rüdiger, Bischof von Passau, verkündet allen seinen zu Passau und überhaupt am Donaustrome angestellten Mautheinnehmern, er habe der Abbtei heiligen Kreuz für ein mit Salz beladenes Schiff jährlich die Mauthfreiheit verliehen.

Rudegerus dei gracia Patauiensis episcopus iudicibus et mvotariis suis tam Patauie quam in aliis locis circa Danubium consistentibus

graciam suam et omne bonum. Scire vos uolumus, quod abbati et conuentui de sancta cruce concessimus, ut in omni possessionis nostre loco nauis vna cum sale ipsorum singulis annis per Danubium descensura ab omni exactione sit libera. Uobis ergo precipiendo mandamus, ut de sale memorati conuentus neque theloneum, neque mvtam, nec de transitu, quod vvruart appellatur, neque ullius iuris nomine quicquam exigatis aut exigi permittatis. Si quis forte de Austria aut etiam de vectoribus eiusdem salis alicui nostrorum aliquid debuerit, propter hoc abbas et conuentus sancte crucis in nullo grauentur aut molestentur, sed res eorum libere abire permittantur.

Original auf Pergament mit Siegelrest.

Circa 1243-1246.

C.

Albero von Feldsberg, oberster Truchsess in Österreich, beurkundet, dass er der Abbtei heiligen Kreuz am Tage des Begräbnisses seines Vaters zu dessen Seelenheile alle seine Besitzungen zu Pfaffsteten geschenkt habe.

Notum sit omnibus presentem litteram inspecturis, quod ego Albero de Velsperch dapifer eo die, quo pater meus felicis memorie sepeliebatur, dedi fratribus de sancta cruce pro remedio anime patris mei iam dicti omnia bona, que habebam, sev collata fuerint aut fuissent sev non, in loco, qui Phafsteten nuncupatur, dedi inquam predictis fratribus bona prehabita iure hereditario possidenda, ita ut pro mea possibilitate fratrum iam dictorum protector esse debeam contra personam quamlibet volentem eis aliquam violenciam uel molestiam in bonis memoratis facere aut inferre. Ut autem hoc factum firmitudinem habeat atque robur, dedi eis presens scriptum mei sigilli munimine roboratum.

Original auf Pergament mit Siegel.

CI.

1244. 23. März. Wien. Otto, Herzog von Baiern, verleiht der Abbtei heiligen Kreuz die Mauth- und Zollfreiheit für fünfzehn Talente Salz.

Otto dei gracia palatinus comes Reni dux Bawarie vniuersis mutenariis suis graciam suam et omne bonum. Tenore presentium uniuersitati uestre constare uolumus et profitemur, quod nos ob remedium anime nostre et heredum nostrorum dilecte nobis ecclesie sancte

crucis ordinis Cysterciensis in Austria constitute annuatim unius nauis transuecturam cum quindecim talentis salis ab omni exactione thelonei et mute liberam indulsimus deducendam, uolentes et districte precipientes, ne alicui uestrum in eadem transuectura predictam nauim aliquatenus liceat inpedire. Datum Wienne anno domini Millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, decimo kalendas Aprilis, secunde indictionis.

Original auf Pergament mit Siegel.

CII.

1244 im Mai. Bruck an der Leitha. Heinrich von Habsbach, herzoglicher Mundschenk und oberster Landrichter in Österreich, beurkundet, dass die Wittwe Ulrich's von Wülfleinsdorf, Agnes von Sebenstein, der Abbtei heiligen Kreuz alle ihre jenseits der Leitha gelegenen Besitzungen unter

gewissen Vorbehalten verkauft habe.

Ego Heinricus pincerna ducis Austrie et Stirie et iudex prouincialis tocius Austrie uniuersis presens scriptum inspecturis salutem. Quia cum mortali uita hominum labitur simul et obliuiosa memoria, unde necessarium esse arbitror, ut acta, que sunt posteris relinquenda, scripturarum testimonio confirmentur. Ad noticiam igitur tam presentium quam futurorum peruenire cupiens uniuersis presenti scripto significo, quod dilecta consanquinea mea Agnes de Sewenstein, uxor quondam domini Ulrici de Wulfleinstorf, abbati et fratribus monasterii sancte crucis omnem terram ultra Lihta in pratis, pascuis, agris, silua et in decimis, quam a prefato V. iure dotali ad dies suos possidebat, que et iure ad prefatum monasterium pertinebat, pro summa viginti librarum uendidit in perpetuum possidendam. Considerans tamen iam dicta Agnes consanquinea mea necessitatem domus sue, de prefata terra ad dies suos excepit dimidium pratum, quod uulgo dicitur vronewise et pratum sub agris in wachreim cum harundineto et uirgultis et quibusdam ortis eidem prato contiguis. De silua quoque necessitatem domus sue et pascua pro pecoribus immediate ad ipsam pertinentibus, uiam etiam ad molendinum ipsius et lapides pro domus sue edificiis deducendos libere excepit. Hec autem omnia post mortem ipsius dicto monasterio sine contradictione sana et libera permanebunt. Ut autem talis contractus robur perpetue firmitatis obtineat, presens scriptum sigilli mei munimine roboraui cum testibus subnotatis. Ottone plebano de Wůlvleinstorf, Liupoldo milite de Winden,

« AnteriorContinuar »