Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1263. 28. November. Ebenfurt.

CLXVIII.

Heinrich von Seefeld beurkundet, dass sowohl Albero von Feldsberg, als er selbst der Abbtei heiligen Kreuz ihre

sämmtlichen Besitzungen zu Pfaffstetten geschenkt haben.

Viris honorabilibus et discretis domino 0. de Haslowe et domino O. de Myhsowe iudicibus prouincialibus Austrie H. de Sevelde salutem cum sincero affectu. Dilectione uestre notum esse cupimus, plene nobis esse notum, quod dilectus patruus noster Albero de Veltsperch, dapifer Austrie, in obitu domini Chadoldi pie memorie patris sui omnia predia, que habuit in Phafsteten, pro remedio iam dicti Chadoldi anime et etiam sue ecclesie sancte crucis contulit perpetuo possidenda cum omni iure, quo ipse eadem predia possedit. Nos quoque eodem ducti animo pietatis eadem liberalitate omnia predia nostra in predicta villa Phafsteten sita eidem ecclesie bona voluntate contulimus et dedimus amodo quiete habenda pariter et cum predicto iure possidenda. Vnde, cum querela domini Fridrici militis dicti de Mospronne habere iuris nichil penitus videatur, petimus, vt fratres prefate ecclesie ab inpetitione iam dicti militis pro uiribus, vt ordo iuris postulat, defendatis. Datum in Ebenvurt anno ab incarnatione domini M: CC. LXIII IIII. calendas Decembris.

1263.

Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt.

CLXIX.

Otto, genannt Tuers, beurkundet einen mit der Abbtei heiligen
Kreuz eingegangenen Tausch einiger Äcker nächst Baden.

In rebus, que geruntur in tempore, ne obliuioni aut calumpnie vnquam locus pateat, plurimum confert, si scriptorum testimonio posterorum memorie comendentur. Ea propter notum sit omnibus tenorem presentis pagine cognituris, quod ego Otto dictus Thurso tempore pii ac venerabilis domini Heinrici abbatis sancte crucis quandam feci comutacionem cum fratre Sybotone conuerso prefati cenobii, magistro curie in paden, dando ei duos agros pro uno solo agro longe minoris vtilitatis ac precii pro redemptione peccatorum meorum, sperans nimirum pro hoc me a domino deo mercedem congruam percepturum. Ceterum ne in posterum super hoc ipso concambio vlla possit oriri contencio, hanc scedulam sigilli mei appensione nec non idoneorum

testium subnotacione studui roborare. Testes itaque sunt, dominus Otto de Arnstaine. Item frater Waltherus maior cellerarius. Item Rudolfus ammannus. Item Chunradus Sulzer. Item Arnoldus dispensator meus, et alii quam plures. Actum anno domini M: CC: LX III: Original auf Pergament.

1264. (Vor dem 3. September.)

[ocr errors]

CLXX.

Rüdiger von Losenheim beurkundet, dass er der Abbtei heiligen Kreuz dritthalb Mansen und zwei Gärten zu Höflein überlassen habe.

Quoniam in rebus licet iustissime gestis humana versucia calumpniarum plerumque tendit insidias, plurimum confert, si ea, que geruntur, exarata litteris posterorum quoque tradantur memorie, quatenus tam reuerencia testium quam auctoritate sigillorum certa rerum ueritas quasi quodam scuto artes malignancium abigat et dissoluat. Uniuersis igitur tam presentis quam future generacionis christi fidelibus innotescat, quod ego Růdegerus dictus de Loesenhaim aliquam michi future mercedis graciam aput deum patrem misericordie comparare satagens ex assensu dilecte Tote coniugis mee, nec non liberorum meorum duos mansus et dimidium mansum in Hovelin, et duos ortos ibidem sitos, que in simul sumpta quinque et dimidium talenta et decem denarios annuatim deseruiunt, ecclesie sancte crucis in usus utique fratrum inibi christo militancium tempore domini Heinrici venerabilis abbatis eiusdem cenobii, sumpta quidem aliquanta summa pecunie, quemadmodum in sequentibus explicandum credidi, donacione prorsus libera contuli perpetuo possidendos. Ad augendam quoque huius beneficii gratitudinem spopondi, me prefatas possessiones ab omni puerorum meorum querela, tam uidelicet eorum, quos nunc habeo nec dum valentes causas huiusmodi propter etatis teneritudinem discernere, quam eorum, quos forsitan deo largiente habiturus sum in posterum, fideliter ac plenarie quamdiu superuixero defensurum; post finem quoque huius uite mee, si pueri mei me adhuc superstite tam intelligibilis etatis non fuerint, ut prenotatam donacionem scire possint aut intelligere atque memorie tenaciter comendare, ne quod absit eam reuocent aut infringant inposterum, Eberhardus de Půhperch patruelis meus ipsis, dum creuerint, eiusdem donacionis mee seriem explicabit, abducens eos ab omni uia infestacionis seu querimonie super donacione prefata. Ceterum ut liquido atque ut ita dixerim ad unguem

vniuersa eluceant, totum decreui huius negocii ordinem explanare. Predicta itaque predia cum Wisentoni colono meo in feodo quondam forma, qua debui, tradidissem oblata mihi ab illo aliquanta pecunie summula, illaque nichillominus a me recepta condicione tali, ut ipse omni iuri, quod in eisdem possessionibus habebat, abrenuncians sancte cruci offerret, ut et ipse diuine remuneracionis foret particeps, vniuersa demum manu mea omni uidelicet, tam mea proprietate in eisdem prediis, quam illius iure, quod habere uidebatur, excluso pretacto monasterio libere tradidi perpetuo possidenda. Ne qua vero in hac tam libera donacione cuiquam hominum calumpnandi seu quomodolibet aliter malignandi detur occasio, hanc paginam eo, quod proprio caream sigillo, trium ministerialium sigillis roborandam statui, Sifridi uidelicet de Chranehperch, Eberhardi de Půhperch et Heinrici de Howenvelde, testibus nihilominus ydoneis subnotatis, quorum nomina hec sunt. Fridricus sacerdos plebanus de Půchperch, Ditricus sacerdos, Rapoto de Valchenperch, Otto de Haslawe, Pertholdus de Engelschalhsvelde, Sifridus de Chotzsdorf, Gebhardus de Venindorf, Heinricus de Grozzenperge, Wisento, Chinradus, Otto, Hainricus et alii quam plures. Actum anno domini M: CC: LX: IIII:

Original auf Pergament mit zwei Siegeln, ein drittes fehlt.

1264. 3. September.

CLXXI.

Rüdiger von Losenheim beurkundet, dass er der Abbtei heiligen Kreuz auch das sich bisher vorbehaltene Vogteirecht über eine Gülte zu Höflein nachträglich überlassen habe.

Uniuersis christi fidelibus tenorem huius pagine cognituris. Ego Rudegerus dictus de Losenhaim salutem in christo iesu omnium saluatore. Quoniam ea, que geruntur sub tempore, vicissitudine decursuque temporis quodammodo immutata calumpniatorum plerumque offenduntur insidiis, uigilans cautaque hominum prouidencia acta sua sigillis solet et testibus posterorum memorie comendare. Hanc igitur et ego discrecionis formam imitans perpetua huius scripti auctoritate profiteor et protestor, quod, cum pro redempcione peccaminum meorum in usus venerabilium fratrum in sancta cruce christo militancium sexti dimidii talenti redditus in Hovelin, quemadmodum in alio expressum est privilegio, contulissem, aduocaciam tamen eorundem reddituum nequaquam a me ipsis licet insistentibus uolui elongare. Ceterum nunc

Fontes. XI.

11

instanti honestaque prorsus precum admonicione ab eisdem persuasus fratribus illius nimirum michi suggerente spiritu, qui nec calicem aque frigide absque remuneracionis mensura bona, conferta, coagitata ac supereffluente sinit aliquatenus deperire, omnem plane aduocacie mee in prefatis bonis auctoritatem, iurisdictionem, respectum domui sancte crucis legitima ac summa libertate confero, nichil ex hine omnino iuris in eisdem michi vendicans, quatenus et ego pro hac mea donacione in oculis districti iudicis in extremo examine graciam merear inuenire. Verumtamen ut uniuersa hec bono tractata modo recordacioni omnium facilius imprimantur, in testimonium quasi perhenne dimidiam carratam vini a predictis viris religiosis accepi, testes idoneos ad firmamentum huius negocii exprimens, quorum eciam sigillis hanc paginam uolui comunire, quorum nomina sunt hec. Reinpertus de Chranehperch, Heinricus de Hovnvelde, Eberhardus de Půhperch. Actum anno domini M: CC: LXIIII III: nonas Septembris.

Original auf Pergament mit einem Siegel, die beiden andern fehlen.

CLXXII.

1264. — Heinrich, Abbt von heiligen Kreuz, beurkundet, dass er die Befreiung einen Colonen seiner Abbtei, Namens Herbord, von der Vogtei und Dienst

barkeit des Herrn Thiemo von Hakking erwirkt habe.

Vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis innotescat, quod ego frater H. dictus abbas de sancta cruce cum consensu capituli nostri cuidam colono nostro Herbodo possidenti quandam aream et vineam a nobis in Niwenburch sibi et successoribus suis talem comparavimus libertatem, videlicet quod dictus colonus, qui domino Tyemoni filio domini Wernhardi de Ruspach annuatim in XLV. denariis et duobus pullis pro recto censu tenebatur, amodo ab omni exactione, siue iudicio, siue aduocatia, excepto censu supradicto quietus permaneat. Pro hac libertate dicto Thymoni de Hekkinge equum pro IIII° talentis estimatum donavimus, qui cum assensu vxoris sue et liberorum suorum hanc donationem nobis contulit, ratamque tenere decreuit, et sigilli sui munimine roborauit. Huius rei testes sunt dominus Rapoto de Valchenberch. Item dominus Rapoto filius eiusdem. Item dominus Rapoto de sancto vito, cuius etiam sigillum est apensum. Frater Heinricus de Vlrichschirchen, Marquardus dictus chelermaister, et alii quam plures. Actum anno domini M: CC: LX IIII: Original auf Pergament mit drei Siegeln.

or

CLXXIII.

1264. Ein gewisser Anselm schenkt der Abbtei heiligen Kreuz auf seinen und seiner Hausfrau Todfall einen halben Mansen in Wülfleinsdorf.

Quoniam rerum gesta mobilium temporum naturam sequentia plerumque solent ab hominum excidere memoria, magna nimis ac prouida veterum sagacitate compertum est, ut noticie presencium futurorumque tamquam noua semper reluceant, ea scripture testimonio comendare. Notum sit igitur vniuersis, quod ego Anshelmus inspiracione diuina permonitus ad augendum diuinum seruicium, quod in ecclesia sancte crucis per sanctos viros utique religiosos in honore beatissime Marie virginis deo diebus atque noctibus exhibetur, ob meorum redemptionem pecaminum et mee coniugis*) eiusdem ecclesie sancte crucis fratribus contuli dimidium mansum in Wulfleinsdorf situm quinque solidos denariorum Wiennensis monete singulis annis soluentem cum consensu predicte mee coniugis. . perpetuo possidendum; ita tamen, ut ego et iam dicta vxor mea prenotatum mansum dimidium cum suis prouentibus, quamdiu vixerimus, teneamus. At vero completo utriusque nostrum, mei uidelicet et vxoris mee, termino huius uite supradicti fratres sancte crucis absque omni contradictionis impedimento ipsum dimidium mansum cum suis prouentibus libere possideant et tranquille. Vt autem hec mea collacio sit inreuocabilis atque firma, et sicut predixi permaneat immutabilis, presentem litteram scribi uolui, et, quia proprium sigillum non habeo, adpensione sigilli domini Rapotonis de Walchenberch, qui tunc temporis ciuitati Prukke prefuit, mihi placuit confirmari; testibus nichilominus ydoneis subnotatis, quorum nomina sunt hec. Heinricus plebanus de Prukke, Rapoto de Walchenberch, Stephanus, Vlricus, Dietricus Stuhsones fratres de Trautmanstorf, Otto de Empzeinsdorf, Otto miles de Wulflinsdorf, Chalochus de Prukke et alii quam plures. Actum anno domini M: CC. LXIIII

Original auf Pergament mit zwei Siegeln.

*) Der Name fehlt.

« AnteriorContinuar »