Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CLXXXI.

1268. Die Erben der Frau Alhaid von Patzmannsdorf bestätigen die von derselben der Abbtei heiligen Kreuz gemachte Schenkung von drei Mansen zu Exleinsdorf.

Ne humane mentis memoriam obliuionis macula obnubilet et obfuscet, est utile ac honestum, ut gesta posteris recitanda scripture testimonio fulciantur. Omnibus igitur christi fidelibus presentibus et futuris, ad quos presens scriptum devenerit, patefiat, quod, cum nobilis femina pie recordacionis domina Alheidis de Patzmansdorf, relicta domini Heinrici quondam de Prunne, infirmitatis dispendio grauaretur, felici necessitate coacta ad melius, ut feruorem caritatis christi, quem semper erga religiosos habuit, exhibicione etiam operum declararet, de patrimonio ac hereditate sua, quam libere possidebat, fratribus in sancta cruce libere contulit tres mansos sitos in Etzleinsdorf, quorum quilibet soluit septem solidos annuatim; de agris uero ibidem. redditus LVI. denariorum, quorum omnium summa est tria talenta minus denariis XXXIII., ut tam eius quam etiam posteritatis sue aput sanctam crucem perhennis memoria habeatur. Post decessum uero eiusdem domine Alheidis heredes, domini videlicet Otto de Wazzerberch, Ditmarus de Poumgarten, Hugo de sancta Petronella, Vulfingus de Kyow, Heinricus de Prunne et ceteri, quos residua predicte defuncte domine Alheidis hereditas contingebat, tanquam bonorum operum cooperatores, ut et ipsi iam dicti remedii participes effici mererentur, eandem donacionem vnanimiter ac voluntarie confirmarunt in perpetuum tam ratam habitam quam habendam. Vt autem hoc actum in suo robore maneat inconuulsum, presens scriptum est cum sigillis appositis confirmatum, testibus nichillominus subnotatis ydoneis ac honestis, qui sunt, dominus Rapoto de Walchenberch, dominus Otto de Haslow, dominus Albertus de sancta Petronella, dominus Jans de Merswanch, dominus Leupoldus de Sahssengang, Rapoto de Valchenberch, Fridericus de Lichtenstain, Albertus de Hornsperch, dominus Richerus miles domini de Prunne et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M: CC: LXVIII

Original auf Pergament mit drei Siegeln, drei andere fehlen.

-

CLXXXII.

(Circa 1268.) — Conrad, genannt Sulzer, von Baden verkauft der Abbtei heiligen Kreuz ein Pfund Pfenning jährlicher Gülte auf neuangelegten Weingärten.

Conuenit omnibus, maxime tamen personis religiosis, acta sua singula propter litium pericula diuturnitate temporum emergentia stili priuilegio alligare. Huius igitur rei causa ego Chunradus dictus Sultzer in Paden residens omnibus tam presentibus quam futuris cupio notum esse, quod ego una cum vxore mea domina Ophemya per manus filiarum nostrarum Chunegundis et Diemudis domino Heinrico venerabili abbati sancte crucis redditus unius talenti minus duobus denariis in festo beati Michahelis de quibusdam nouellis vinearum plantacionibus annis singulis persoluendos vendidimus domui sancte crucis iure proprietario perpetualiter permansuros; sed, cum proprio sigillo non utamur, propter maiorem cautionem et firmitatem perpetuam pro antedicti tractatus euidentia hanc litteram iam dicto monasterio sancte crucis tradidimus sigillo domini Alberonis de Paden roboratam. Huius rei testes sunt, dominus Albero de Paden, Liutoldus dictus Chreuzpech frater eiusdem, Albero et Chunradus fratres filii domini Haidenrici, Otto Rauber et alii quam plures.

Original auf Pergament mit Siegel.

[ocr errors]

CLXXXIII.

1269. 10. Juli. Heiligen Kreuz. Peter, Bischof von Passau, befiehlt seinen Mauth- und Zolleinnehmern, die das Salz der Abbtei heiligen Kreuz füh‐ renden Schiffe frei von allen Abgaben zu lassen.

Petrus dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus iudicibus et mutariis suis presentibus et futuris tam Patauie quam et in aliis locis circa Danubium et Enum constitutis graciam suam et omne bonum. Scire vos volumus, quod dilectis in christo fratribus abbati et conuentui de sancta cruce in Austria concessimus, ut in omni possessionis nostre loco naues duo talenta salis de ligamine maiori, quod schefpant dicitur, deferentes, singulis annis per Enum et Danubium descendentes ab omni exactione transire libere permittantur. Vobis ergo precipiendo mandamus, ne ab ipsorum nauibus dictos sales deferentibus neque thelonevm, neque mutam, nec de transitu, qui vurvart appellatur,

neque vllius iuris nomine quidquam exigatis aut exigi permittatis, et in sortem pensionis nostre, quidquid de nauibus supradictis vos recepturos speraueritis, conputetis. Si quis forte de Austria aut etiam de vectoribus eiusdem salis alicui nostrorum aliquid debuerit, propter hoc abbas et conuentus sancte crucis in nullo grauentur aut molestentur, sed res eorum abire libere permittantur. Et ut hec nostre donacionis indulgencia iuxta antiqua ecclesie dicti conuentus priuilegia a nullo vestrum debeat violari, precipue cum sigillo et consensu nostri capituli sint muniti, presentis scripti et sigilli nostri eos testimonio roboramus. Datum in sancta cruce anno domini M: CC: LXVIIII: VI idus Julii.

Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit Siegel.

CLXXXIV.

1270. 10. Jänner. Laa. Otakar, König von Böhmen, befreit das der Abbtei heiligen Kreuz gehörige Haus in der Stadt Bruck, gleich deren Häusern in andern Städten, von allen landesfürstlichen Steuern und Giebigkeiten.

Nos Otakarus dei gracia Boemorum rex, dux Austrie, Styrie, Karinthie, marchio Moravie, dominus Carniole, marchie Egre ac Portus Naonis scire volumus presencium quoslibet inspectores, quod domino venerabili abbati et conuentui monasterii sancte crucis hanc graciam fecimus specialem, quod domus ipsorum in Prucka eadem libertate gaudere debeat per omnia, quam domus eorum in aliis nostris ciuitatibus constitute ab antiquis temporibus gaudere sunt consuete, videlicet quod a stevris persoluendis, vel aliis exactionibus quibuscumque deinceps auctoritate presencium sit libera et secura. In cuius rei testimonium damus presentes litteras nostrorum sigillorum munimine roboratas. Datum in Laa anno domini M: CC: LXX: IIII. idus Januarii.

Original auf Pergament mit Siegelrest.

Nr. 208.

1270. 12. Mai.

[ocr errors]

CLXXXV.

Pez, Thesaur. VI, II, pag. 117,

Rapoto von Wildeck beurkundet, der Abbtei heiligen Kreuz einen Wald, genannt Mitterhard, verkauft zu haben.

Nos Rapoto de Wildekke notum esse cupimus uniuersis tam presentibus quam futuris, quod, cum necessitatis indigentia nobis incumbens non posset preter substantie nostre distractionem aliqualiter

releuari, de consensu dilecte nostre conjugis Elisabeth, nec non filiorum nostrorum Rapotonis et Ottonis, ac filie nostre Margarethe domino Heinrico uenerabili abbati sancte crucis et fratribus ibidem deo seruientibus quandam siluam, que uulgo Mitterhard dicitur, metis silue sue prope Grub contiguam, que per commutationis equipollentiam cum domino R. de sancto Vito factam ad nos quieta possessione deuenit, pro uno talento denariorum et uno modio siliginis uendidimus titulo proprietatis perpetuo possidendam, postponentes ob deuotionem, quam circa domum sancte crucis gerimus, si forte de ipsa silua alibi uendita plus aliquid consequi poteramus. Et ut memoratam siluam prefate domui sancte crucis tueri, conseruare et absoluere debeamus ab inpetitionibus quibuscumque, uel a quocumque emergentibus, damus eidem pro testimonio hanc litteram sigillo domini D. de Engelschalcsuelde et sigillo nostro firmiter communitam, et noticia testium subscriptorum efficaciter approbatam. Testes itaque sunt Chunradus senior et Chunradus iunior fratres mei de Altenburch, Leupoldus de Sahsengang, Chunradus de Walchunschirchen, Albertus de Aleht dictus Vevsel et Albertus filius eius, Otto Rouber et alii quam plures. Actum anno domini M: CC: LXX: IV: idus Mai. Original auf Pergament mit einem Siegel, ein zweites fehlt.

1270. 29. Juli.

CLXXXVI.

Stephan V., König von Ungarn, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz zwei Privilegien König Bela's IV., eines vom Jahre 1230 circa, das andere vom 14. August 1246.

Stephanus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod abbas et fratres ordinis Cisterciensis monasterii sancte crucis de Austria ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis duo priuilegia karissimi patris nostri Bele regis inclite recordacionis, vnum sub dupplici sigillo suo confectum super quibusdam terris, aliud vero sub priori et simplici ac pendenti sigillo eiusdem confectum similiter super quibusdam terris et aliis donacionibus ac libertatibus ipsi monasterio sancte crucis factis, petentes nos humiliter et deuote, ut eadem priuilegia ratificare et nostro priuilegio confirmare de magnificencia regia dignaremur. Tenor autem priuilegii sub dupplici sigillo exhibiti talis est.

Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex omnibus christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum vnum quemque oporteat, diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod cum multiplicato fructu auctore domino recolligere valeat in celis, vniuersitati omnium tam presencium quam posterorum harum serie volumus fieri manifestum, quod nos attendentes deuocionem et obsequium dilectorum in christo Pilegrimi abbatis et fratrum ordinis Cisterciensis ecclesie sancte crucis de Austria, qui nobis grata karitatis officia et fidelitatis opera studiose inpenderunt, ob remedium anime nostre et in recompensacionem deuocionis dicte domus quasdam terras nomine Opold, Keer, Ineu, Radh, Lytkaz, Okulman castri Nitriensis in eodem comitatu sitas, et Scely terram vduornicorum nostrorum de comitatu Posoniensi et speculatorum nostrorum eiusdem castri Posoniensis cum omnibus suis vtilitatibus, stagno, et feneto ac aliis pertinenciis sub eisdem metis et terminis, sub quibus ad nos pertinebant, dicte ecclesie dedimus, statuimus et contulimus perpetuo possidendas. Vt autem huius nostre collacionis series inconcussa permaneat, nec aliquo successu temporis queat retractari uel in irritum reuocari, ad eius firmam stabilitatem litteras nostras concessimus testimoniales dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum ab incarnacione domini M: CC: XL VI nono decimo kalendas Septembris, regni autem nostri anno XI

Tenor uero alterius priuilegii sub simplici sigillo exhibiti est talis. (Folgt die sub Nr. LXIV. abgedruckte Urkunde vom Jahre 1230 circa.) Nos igitur priuilegia dicti karissimi patris nostri non cancellata, non abrasa, non interleta, nec in aliqua sui parte viciata super huiusmodi salubri donacione concessa et confecta rata habentes et accepta, ac de verbo ad verbum presentibus inserta auctoritate presencium confirmamus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti prepositi Orodiensis ecclesie aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini MCC: LXX quarto kalendas Augusti, regni autem nostri anno primo.

Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt.

« AnteriorContinuar »