Imágenes de páginas
PDF
EPUB

manus fratris Alberti monachi sancte crucis pro huiusmodi negocio ab abbate suo predicto specialiter directi, memorata bona resignans et assignans libere spontanea voluntate ita, quod nullo umquam tempore de eisdem michi meisque heredibus seu amicis occasio seu facultas maneat repetendi, filio meo Nycolao ex altero mihi marito genito nullumque in premissis bonis, ut coram fratre Rudewano et personis antedictis ipso attestante declaratum extitit ius habente propter maiorem tamen cautelam mihi in hiis omnibus annuente. Vt autem hec perpetua caucione firmentur, presentem litteram conscribi feci sigillis fratris Rudewani commendatoris domus hospitalis sancti Johannis in Supprunio, comunitatisque ciuium ibidem comunitam, subnotatisque testibus approbatam et per omnia stabilitam, qui sunt, Petrus comes, Pero iudex Suppruniensis, Stephanus Swartzlo, Otto filius Ortolfi, Libhardus, Paulus, Nycolaus filii Wolfhardi, et alii quam plures.. Actum et datum anno domini M: CC: LXXIIII in vigilia beati Johannis Baptiste.

Original auf Pergament mit einem Siegel, das zweite fehlt.

CCVI.

1274. 1. August.

Gisela, Conrad's Bürgers von Wien Gemahlin, vermacht auf ihren Todfall der Abbtei heiligen Kreuz ein halb Pfund jährlicher Gülten zu Rackenthal.

Ego Gisila ciuis wienne scire cupio presencium quoslibet inspectores, quod eternorum intuitu premiorum, presertim cum bonorum operum gloriosum esse fructum non dubitem, viris venerabilibus ac deo dilectis domino Heinrico abbati monasterii sancte crucis suo quoque conuentui accedente voto et consensu fidelis et dilecti mariti mei Chunradi Filtrarii dimidii talenti redditus cum seruicio, quod vvlgo weisód dicitur, quod sub XVI. denariorum nomine requirendum est, de dimidio soluendos manso in Rækental sito, ad meam dumtaxat personam sub vere proprietatis pertinentes iure dedi eo, quo ego iuste proprietatis possedi titulo, perpetuo possidendos. Et quia hec eadem possessio post meam ex hac vita decessionem ad eos deuoluenda est, quamdiu in hoc corpore mansero, idem redditus michi vsu fructuario deseruient, et in mea tenebuntur interim potestate. Ceterum ne super hac mea tantilla donacione ulla in posterum calumpniarum suboriatur questio, predicto monasterio hanc litteram dedi sigillo domini Ottonis de Haslowe comunitam, cum sigillum proprium non haberem. Testes

vero sunt, quoram nomina subscribuntur. Eberhardus et Wulvingus milites de Haslowe, Otto Vbelman miles de pruka, Heinricus miles dictus de Gottesvelde, Heinricus Lengenpecche, Chvno magister quondam monete, Chalhous et Chunradus Rebstoch ciues de pruka, et alii quam plures. Actum anno domini Millesimo dvcentesimo LXX quarto, kalendis Augusti.

Original auf Pergament mit Siegel.

CCVII.

1274. 6. August.

Ein gewisser Rapoto verkauft der Abbtei heiligen Kreuz einen Mansen zu Wetzleinsdorf.

Vniuersis tam presentibus quam futuris ego Rapoto filius Alberonis duxi tenore presentium declarandum, quod ego de permissione vxoris mee Jotte, fratrumque meorum Vlrici et Hainrici beneplacito et voluntate mansum vnum situm in Wetzlndorf domino Heinrico venerabili abbati sancte crucis Cysterciensis ordinis totique conuentui ibidem pro XVIIII. talentis denariorum vendidi sub iure proprietario, quo eum quieta libertate possedi, perpetuo permansurum. Et ut maior eis quiete possessionis cautela remaneat, coram domino Alberone de Kærnabrunne, presente etiam Eberhardo de Sweinsteie officiale predictorum fratrum in villa Wetzlndorf ad manus fratris Dietmari cellerarii memorate domus seu monasterii sancte crucis ego cum vxore mea Jutta prefata, et fratribus meis antedictis, nec non vnius eorum, videlicet Vlrici, vxore Rihtza dicta promisimus et promittimus, legitime defensionis protectionem pro tempore legitimo per nos exhiberi contra quoslibet eos in predicto manso quomodolibet inpugnantes. Vtautem hec rata semper consistant, hanc litteram robore sigillorum, videlicet domini Hermani de Wolfkersdorf et domini Alberonis de Kærnabrunne eis tradidi comunitam cum testibus subnotatis, qui sunt, Hermanus de Wolfkersdorf. Albero de Karnabrunne, . . . dictus Grecus de Alsse, Paltramus ante cymiterium wienne, Heinricus de Spangberch ciuis wiennensis, Eberhardus de Sweinsteie et alii quam plures. Actum anno domini MCCLXXIIII in die beati Syxti pape.

Original auf Pergament mit dem Reste eines Siegels, zwei andere fehlen.

CCVIII.

[ocr errors]

1274. 15. August. Der Abbt von Reuten-Haslach und die Pröpste von Ranshoven und Öttingen stellen der Abbtei heiligen Kreuz ein Transsumpt aus über die Urkunde Herzog Heinrich's von Baiern ddo. Wolfstein 2. April 1274.

frater

Uniuersis christi fidelibus tenorem presencium inspecturis, nos dictus abbas de Raitenhaslahe,

[ocr errors]
[ocr errors]

prepositus de Rainshoven, et H. prepositus Ottingensis salutem in filio virginis sempiternam. Caritati vestre notum esse uolumus, quod nos super gracia fratribus ecclesie sancte crucis in Austria Patauiensis dyocesis ordinis Cysterciensis in ducendis salibus facta a pio principe domino H. duce Bawarie priuilegium sollempne domini ducis eiusdem ratum et inconuulsum, non interletum, nec in aliqua sui parte viciatum perspeximus diligenter et fideliter, cuius tenor perspicue sic se habet. (Folgt die pag. 186, Nr. CCII abgedruckte Urkunde.) Nos igitur tam deuotam liberalitatem illustris principis cognoscentes, qui ut arbor fructifera suorum bonorum fructuum quam plurimos, et eciam in exteris prouinciis constitutos uult esse participes, uestram in domino dilectionem duximus adhortandam, quatenus prescriptam libertatis graciam antedictis fratribus ecclesie sancte crucis, vbi se nuncius eorum vobis obtulerit, pie uelitis ac voluntarie conseruare, nostroque testimonio plenam absque omni hesitacionis scrupulo fidem dare, non ob hoc dictum nuncium concessa libertate gaudere sinentes segnius, si uobis principale domini ducis instrumentum non exhibuerit, cum id non caute per tanta viarum discrimina duci possit. Datum anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo quarto in festo assumpcionis sancte Marie virginis gloriose.

Original auf Pergament mit drei Siegeln.

CCIX.

1274.

Frau Bertha, Dietlein's Bürgers von Haimburg Wittwe, verkauft der Abbtei heiligen Kreuz zehn Schilling jährlicher Gülten zu Schruzendorf.

Quoniam ea, que geruntur in tempore, continuo momentorum effluxu facile satis a memoria hominum abolentur, prouidencie opus est, si mandata scripto viuentem quodammodo assumant animam, ut

in eternum posterorum noticie sub ueritatis testimonio viuere conprobentur. Notum igitur sit uniuersis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ego Perhta relicta Dietlini, qui cognominabatur in der Lad, ciuis Hainburgensis decem solidorum redditus, quos in villa, que Schrucendorf dicitur, sub libere omnino proprietatis possidebam titulo, nullo videlicet liberorum, nullo prorsus affinium nostrorum habente mecum aliquid in hiis cuiuscumque iuris participium, venerabili domino Heinrico abbati, nec non et conuentui monasterii sancte crucis pro decem libris denariorum monete wiennensis uenumdedi libertate plena proprietatis iure in perpetuum possidendos. Quia vero summam denariorum predictam totam michi iam persolutam accepi, prenominatos redditus prefatis religiosis viris, ut quieta sit eis possessio, secundum comunem iuris cursum me polliceor defensuram. Vt autem hec rata perseueret actio, presentem litteram sigillo domini Ottonis de Haslowe iudicis prouincialis per Austriam eo, quod proprium non habeam sigillum, comunitam predictis fratribus tradidi testibus idoneis subnotatis, quorum he sunt nomina. Otto iudex de Prvkke, Calhochus et Ditricus de Stadelowe ciues ibidem, Chvnradus Dornpeche, Wolfgerus dictus Schober et filius eius eiusdem nominis, Vlricus de Winden, Rudolfus filius mevs, Mangoldus et Fridericus generi mei, et Otto Caupo, et alii quam plures. Actum anno domini M: CC: LXX: IIII

Original auf Pergament mit Siegel.

1275. 3. April.

CCX.

Ulrich Matze verkauft der Abbtei heiligen Kreuz seine
Besitzungen zu Pfaffsteten.

Cum humane nature conditio adinstar aque fluentis vago refluxu temporis dilabatur, expedit ea, que geruntur in tempore, scripturarum ac testium fulciri presidiis, vt gestorum memoria recens in posteros deriuetur. Nouerint igitur christi fideles, ad quos presens scriptum deuenerit, vniuersi, quod ego Ulricus dictus Maze possessiones meas in Phafsteten sitas, quas a domino Leupoldo dicto de Sahsengange et vxore sua Margareta accedente consensu et fauore Leupoldi filii sui libere comparatas per duodecim annorum curricula proprietatis titulo quiete possederam, cum vniuersis, que ibidem mee iurisdictioni subiecta fuerant domino H. venerabili abbati et conuentui sancte crucis ordinis Cisterciensis in Austria per manum vtique et consensum

a

vxoris mee Jevte, et tunc temporis heredum meorum videlicet Vlrici, Ottonis filiorum, Elizabeth et Agnetis filiarum mearum pro summa sexaginta duarum librarum vendidi absque omnium heredum successione imo qualibet contradictionis materia omnino remota iure proprietario perpetuo possidendas. Ut autem prehabite venditionis libertas nullius iniuria uel violentia disturbetur, sed a qualibet occasione exactionis indebite, que ex maliuolorum insultibus emergere posset inposterum, sequestrata sit penitus et soluta, de possessionibus meis novem librarum redditus in villa, que Holarn dicitur, cum vniuersis ibidem, que per modum proprietatis ad me spectare videntur, predicto abbati et conuentui obligaui securitatis ac defensionis titulo pleno iure, secundum quod forma et modus prouincialis limes, rectitudo et iuris proprietarii debitum postulat et requirit. Insuper ad cautele plenioris euidentiam per presentes firmiter compromitto, quod ego cum heredibus meis, nec non domino Ottone de Haselawe socero meo iudice prouinciali per Austriam sepedicto abbati et conuentui prenominatas possessiones in Phafsteten a qualibet impetitione liberas et quietas facere per omnia sum paratus, defensionis clipeum contra quoslibet inpugnantes strictius opponendo. Et ne cui super ipsa vendicione tam libere et licenter celebrata dubitationis scrupulum possit aut debeat in posterum aliqualiter suboriri, presentem litteram subnotatis etiam testibus antedicto abbati et conuentui conscribi volui, sigilli mei, nec non domini Ottonis de Haselawe soceri mei iudicis prouincialis, nec non domini Ottonis Törsen, et domini Vlrici de Roer, et domini Wichardi de Tribanswinchel propensius munimine roboratam. Testes sunt hii. Dominus Otto de Haslawe iudex prouincialis, dominus Otto filius eiusdem, dominus Otto Tuerso, dominus Vlricus de Roer, dominus Wolfgerus filius eiusdem; dominus Offo de Arberch, dominus Rapoto de sancto Vito, dominus Wichardus de Tribanswinchel, dominus Hadmarus de Arnstein, dominus Albertus de Lachsendorf, dominus Chunradus de Walchunschirchen, dominus Levpoldus de Sahsengange ministeriales Austrie, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini Millesimo CC: LXX: V: tertio nonas Aprilis, indictione tertia.

Original auf Pergament mit fünf Siegeln.

Fontes. XI.

13

« AnteriorContinuar »