Imágenes de páginas
PDF
EPUB

trecenti panes, similiter reliquie, que his duobus diebus fratribus supererint. Nos autem, quia idem claustrum eadem beniuolentia quam et pater noster amplectimur et fouere, ac redditibus ampliare intendimus, predictam patris nostri donationem approbamus et stabilimus, et ut in perpetuum tam a contemporaneis nostris, quam a posteris inuiolata permaneat, presenti pagina sigillique nostri impressione et testium subscriptione, quorum nomina sunt hec, confirmare fecimus. Wichardus dapifer, Rudolfus Stubech, Vlricus de Chunegesprunnen, Meingotus camerarius, Viricus notarius, Viricus plebanus de Zwetel, Chunradus capellanus. Datum est anno ab incarnatione domini M: C: LXXXX: VI: Nono kalendas maii, in eadem domo Sancte Crucis, per manus Virici notarii.

Original auf Pergament mit Siegel. Pez, Thesaur. VI, II, pag. 49, Nro. 73.

XXII.

(Circa 1196.) Wolfker, Bischof von Passau, beurkundet die Exemtion der zu Sparbach von der Frau Adelheid erbauten Kirche von der Mutterpfarre zu Aland.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Wolffkerus dei gratia Pataviensis episcopus, quum nostri est officii, affectum bonarum intentionum effectui mancipare et radicem iniquitatis funditus exstirpare, omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris clarescere cupimus, qualiter quedam venerabilis matrona Adelheidis nomine capellam quandam in predio suo fundatam pro remedio anime sue ab omni iure et patrocinio parochie in Aleth perpetualiter liberavit, eo, quod eadem capella in territorio ipsius sita multas controversias a plebanis pretaxate parochie sepius pertulerit, excepto etiam christianitatis concilio canonice celebrato, et si forte coloni predicte domine decimas domino debitas dare neglexerint, idem plebanus iure canonico illos dare compellat. Cum ergo quelibet ecclesia de ratione sua iura tueri teneatur, predicta christi ancilla divina inspiratione commonita beneficium in Wizenbach, quod possidet quidam Albertus colonus et iusta pensione solvit L. denarios annuatim, supra altare sancti Georgii in Aleht cum conniventia nostra et de voluntate domini ducis Friderici, in cuius ducatu sita est capella, et consentiente plebano nomine Hugone, collecta manu hereditario iure contradidit, hoc videlicet pacto, ut capella sua in Sparwarbach ab omni iure et

patronatu prefate parochie legitime exempta potestatem baptizandi et sepeliendi mortuos de omni familia in villa predicta collocata liberam absque omni contradictione presentis plebani et omnium successorum suorum in perpetuum possideat. Huius rei testes sunt Pilgrimus decanus in Wienn, magister Heinricus, Heinricus capellanus episcopi de Wartperch, Gotfridus capellanus, Rihkerus de Wesen et frater suus, Chunradus de pruhle, Manegoldus de Sconenpuhle, Ernestus camerarius episcopi, Bernhardus de Murlingen, in quorum presentia hec stabilita sunt, et de familia domini ducis Pertoldus de Arensteine et fratres sui Otto et Albertus et Chunradus, Rutpertus de Wildekke, Rapoto de Tribanswinchil et frater suus.

Aus einer Abschrift, sec. XVIII, nachdem das Original im Jahre 1736 abhanden gekommen ist.

XXIII.

1197. 9. December. Wien.

Leopold, Herzog von Steiermark, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz die ihr von seinem Vater, als Herzog von Steiermark, bewilligte Mauthfreiheit an den steirischen Grenzen.

In nomine sancte et individue trinitatis. Liupoldus dei gratia dux Stirie omnibus christi fidelibus in perpetuum. Quoniam decens est et probabile, paternam et avitam benignitatem nos in omnibus sectari, ideo universitatem christi fidelium nosse uolumus, ecclesiam sancte crucis, cui patrocinium hereditario iure debemus, nos per omnia fovere et amplecti. Quocirca, quecunque donatione pie recordationis patris nostri eidem loco sunt tradita vel concessa, in quibus et nominatim exprimere nunc debitum uectigalium nostrorum in finibus stirensis ducatus decrevimus, fratribus memorati cenobii libere concedimus grandia pro parvis et celestia pro terrenis nos sperantes adepturos. Et ut hec rata sit nostre liberalitatis concessio, sigilli nostri inpressione cartam hanc iussimus insigniri. Testantur factum Vlricus de peca, Erchengerus de landeser, Rudolfus de Stadech, Wigandus de Chlam, Hermannus de putten, Dietricus de hohenstoph et Ortolfus fratruelis ejus, Gotsalcus de Froberch, Pertholdus de emberberch.

Actum est anno incarnationis domini M. C. XC. VII: Vo idus Decembris in civitate Wienne.

Original auf Pergament mit Siegel.

XXIV.

1203. 25. März. Heiligen Kreuz. Leopold, Herzog von Österreich, bestätigt und vollzieht zugleich mit seinem Oheime Heinrich jene Schenkung, welche sein verstorbener Bruder, Herzog Friedrich I., auf seinem Todtenbette zu Gunsten der Abbtei heiligen Kreuz, in welcher er auch seine Grabstätte sich erwählt, gemacht hatte.

In nomine sancte et individue trinitatis. Omnibus christi fidelibus presentis etatis et future generationis pax et exultatio multiplicetur in perpetuum. Mundi labentis dignitas cum sit temporalis, caduca et labilis, cautum est omnino et conducibile, gesta salutaria principum scriptis annotare, ut et ipsis eternum cedant ad remedium, et his, in quos aliquid beneficiorum collatum est, ad stabilitatis firmamentum. Hinc est, quod ego Liupoldus dei gratia dux austrie ac stirie uestre notum facio universitati, qualiter beate memorie frater meus Fridericus dux austrie, dum esset in reversione itineris ierosolimitani, ac crebra pulsaretur corporis incommoditate, in qua et sensit divinam pietatem, que flagellat omnem filium, quem recipit, rapere eum uelle, ne malicia mutaret intellectum illius uocatis ad se Wolfgero uenerabili pataviensi episcopo et Eberhardo comite de dorenberc, nec non Meinhardo comite de Gorce, comite quoque Vlrico de epan, Chunrado libero de ahusen, Rapotone libero de staine, nec non et reliquis peregrinationis sue sociis nobilioribus secundum pium, quem semper erga fratres sancte crucis gesserat affectum, et corpus et animam orationibus eorum commitere, et locum sibi aput eos eligere decreuit sepulture. Vtque memoria sui aput eundem venerabilem locum omni euo perseveraret, tradidit in manus predicti episcopi et comitum predictorum villam Wecilndorf dictam cum omni iure, quo sibi noscitur deseruisse, super sanctum altare delegandam. Quod, cum michi cercioribus indiciis innotuisset, ueniens in sanctam crucem tam pro anime pie memorie patris mei Liupoldi, et iam dicti fratris mei, nec non et matris mee Helene, auorum, proauorum, parentum atque fidelium omnium felici requie, quam pro mea, ac dilecti patrui mei Hainrici salute, ac ducatus nostri perpetua pace predictam villam cum omni iure, quo michi ac fratri meo noscitur deseruisse, predictis fratribus tercio die ante annuntiationem dominicam, que tunc dominica illuxerat, assensu patrui mei manu propria mediante Rodolfo de Potendorf delegaui. Ne autem sepe dicti fratris mei memoria cordibus.

eorumdem fratrum facilius elabatur, consilio fidelium nostrorum statuimus, ut refectioni eorum omni quadragesima semel in ebdomada, et in anniuersario fratris mei pisces amministrentur. Preterea per tocius anni circulum omni feria sexta liquor olei pulmentariis eorum addatur. Quicumque vero abbatum, uel officialium hoc nostre devotionis uiolauerit decretum, primo quidem diuinam sese mereri offensam noverit, dein quoque et nostre beniuolentie gratia cariturum, et protectionis munimine non immerito priuandum. Vt autem supradicti fratris nostri tam sancta donatio, nec non et noster, patruique nostri assensus promtissimus debeant omne per euum firma durare, hanc paginam inde fecimus conscribi, fideliumque nostrorum fideli testimonio confirmari. Liutoldus et Chönradus comites de Plaige, Ölricus de Berneke, Chrafto de amcinsbahc, Wichardus de Seveld et Kadoldus filius ejus, Hademarus de Chunringen, Wichardus de Zebingin, Ölricus Struno de Valchenstain et filii ejus Ölricus et Wernhardus, Rodolfus de Potendorf, Marquardus de Hintberhc, Pilgrimus de Swarzenovve, Hainricus de Tumbenovve, Hainricus de Stritwisin, Hugo de Aigin, Ölricus de Chunegesbrunnen, Hainricus de Rotelnstain, Liupoldus pincerna et Hugo frater ejus de Molansdorf, Wichardus de Molansdorf, Otto Turse de Ruhenstain, Otto de Acinbrunnen, Albero de Grimmenstain, Hugo de Pergowe.

Facta autem sunt hec anno ab incarnacione domini M: CC: III: Indictione uero VI Anno ducatus nostri in Austria V: Stirie uero nono. Datum in sancta cruce. VIII. kalendas aprilis, per manus hartungi notarii.

Original auf Pergament mit den beiden Siegeln des Herzogs Leopold und seines Oheims Heinrich. Herrgott, Monum. I, pag. 205, Nro. 4.

XXV.

1203. 28. März. Leopold, Herzog von Österreich, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz eine Schenkung seines Vaters, bestehend in einem Wäldchen am Sattelbach gelegen.

In nomine sancte trinitatis. Omnibus christi fidelibus pax et exultatio multiplicetur in perpetuum. Principum nobilitatem decet, parentum suorum pia facta non solum inviolabiliter conservare, verum etiam censure sue authoritate alacriter confirmare. Hinc est, quod cunctis christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis agnitum esse volumus, quod ego Levpoldus dei gratia dux austrie ac

stirie pie memorie patris mei Levpoldi videlicet elemosinam roborare cupiens, silvulam quandam sitam iuxta fluvium, qui vocatur Satilbach, quam ipse ad pratum exstirpandam domui sancte crucis ob remedium anime sue, nec non parentum suorum contulit, quam etiam patruus meus Heinricus, scilicet de medlich, petitione sua circumlimitavit, iure perpetuo tradere curavi. Quocirca, ut hec eadem donatio in evum permaneat inconvulsa, privilegium munimine ac sigilli nostri inpressione atque testium subscriptione decrevimus firmare. Heinricus de medlich, Leupoldus de molansdorf, Ulricus de Gademe, Leupoldus pincerna de molansdorf et frater eius hugo, Wichardas de sancto vito et pater suus hugo, Albero pincerna stirie de grimsteine, Herbordus de landeke, Vlricus de maripurch.

Facta autem sunt hec anno ab incarnatione domini M. CC. III: Indictione vero VI anno ducatus nostri in austria V: Stirie vero nono. Datum in sancta cruce V: kalendas aprilis, per manus hartungi notarii. Original auf Pergament mit Siegel. Pez, Thesaur. VI, T. II, pag. 63, Nro. 106.

XXVI.

1203. 24. Juni. Göttweig. — Wolfker, Bischof von Passau, verleiht der Abbtei heiligen Kreuz das Patronat über die Pfarre Nieder-Sulz.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wolfkerus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis christi fidelibus perpetuum salutem in eo, qui est salus omnium. Cum ex debito pastoralis officii uotis omnium christi fidelium assensum prebere, et piam ipsorum deuotionem promouere teneamur, maxime tamen in religione constitutis deique seruicio iugiter insudantibus debitores nos esse, recognoscimus, et ne uetustatis uel obliuionis errore beneficia in christi milites collata contingat aboleri uel inique permutari, scriptorum commendatione procurandum existimamus. Innotescat ergo memoriter cunctis christi fidelibus, quod nos una cum amico nostro pie recordationis Livpoldo duce Austrie ac Stirie concambii iure communicato sapientum consilio conuenimus, ut, quicquid ipsum iuris habere constaret in Svabedorph et vischamunde, nec non et in Nivesiddele, tum pro reuerentia beati Stephani prothomartiris patroni patauiensis ecclesie, nec non et sanctorum Valentini et Maximiliani confessorum, quorum corpora ibidem requiescunt, tum pro nostri dilectione, qua nos semper specialiter complexus est, ad nos et patauiensem ecclesiam de cetero

Fontes. XI.

3

« AnteriorContinuar »